Full text: Aristoteles: De coloribvs libellvs

IN LIB. DE COLORIBVS. ius contrarium eſt ἀπεψία, vt ſuis locis explicabitur. QVAENAM AVTEM SINT .) Poſita ſuppoſitione,
quòd mutationes colorum fiunt in eiuſmodi, ſimul
cum concoctione: incipit in plantis examinare tria,
Primùm, quæ ſint principia & colorum primordia: deinde, quales ex qualibus mutationibus nanciſcan-
tur: poſtremùm, quibus de cauſis eueniant. Atque ea
expendit in plantis, perinde ac in re magis manifeſta,
quòd hæc ſe quantur concoctionem. Promittit de-
nique ſe etiam explicaturum, ſi quæ aliæ quæſtiones,
circa colorum variationem in plantis oriantur. Ha-
ctenus à ſuprà annotato loco, in altero manuſcripto
deſiderantur.

Εν πά{ση} {δὴ} τοῖς φυτοῖς, {ἀρ}{χὴ} {τὸ} {πο}ῶδες {ἐστι} τῶν {χρ}ω-
μά των. {καὶ} {γαρ\} οἱβλαςοὶ, {καὶ} τὰ φύ{λλ}α, {καὶ} ὁι κ{αρ} ποὶ {γί}-
νον{ται} {κα} τ{αρ}{χὰ}ς, {πο}ώ{δει}ς.

In omnibus autem plantis, principium
colorum eſt herbaceus. etenim germina, & folia, & fructus fiunt initiò herbacei.

Aggreditur primum, quod explicandum propo-
ſuit; nempe quæ ſint principia, hoc eſt qui ſint primi
colores in plantis: & docet eum eſſe herbaceum: quo
niam cùm primùm germinant & oriuntur plantæ,
hunc oſtendunt colorem. nec ille propriè dicitur viri
dis, quoniam in viridi nulla apparet concoctio: at in
herbaceo, prima conſpicitur. Sunt autem germina,
quæ ex arborum oculis naſcuntur, qui etiam ſurculi
appellantur. hæc cùm concoctionem ſentiunt, primũ
colorem induunt herbaceum: ſimiliter folia, & fru-
ctus. atque hic per κα{ρπ}ὸν, id eſt fructum, non ſemen
intelligas, vt ſuprà; ſed pro eo quod alio nomine πε@-

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer