Full text: Aristoteles: De coloribvs libellvs

Pili porrò, & pennæ, & flores, & fructus,
& plantæ omnes, quòd ſimul cum conco-
ctione omnes ſumunt colorum mutationes
ex multis eſt conſpicuum. quænam autem
ſint ſingulis eorum quæ terra naſcuntur, co
lorum principia, & quales ex qualibus mu-
tationes ſuſcipiunt, & propter quas cauſas
hæc patiuntur, item ſi quas dubitationes
contingit ea comitari, de his omnibus ex
huiuſmodi eſt conſiderandum.

Quanquam in altero antiquo exemplari manuſcri
pto hæc deſunt, tamen quoniam multa præclara, & philoſophis haud quaquam aſpernanda contineant
non ſunt prætermittenda. Coniungemus itaq. cum
ſuperioribus hoc pacto. Cum explicauit cauſas varie
tatum colorum tam apparentium, quàm verorum,
ſecundum naturam, ac ſecundum artem: inter quas
enumerauit concoctionem, in præſenti capite, quo-
modo ea colores variet, & in quibus rebus fiat hæc
variatio exponit. at que hic eſt ſcopus vniuerſalis. Su
mit autem vnam ſuppoſitionẽ ſenſibus manifeſtam,
quòd ex multis quæ ſenſu percipiuntur perſpicuum
ſit, omnia quæ in contextu recenſentur, induere cum
concoctione varios colores. vnde ſequitur, quòd con
coctio variat colores. ſed ad maiorem rei euidentiam
animaduertendum eſt, miſta colorari in extremitate: ex quo infertur colorem eſſe extremitatem perſpi-
cui. Omittit autem metalla, lapides, & reliqua eiuſ-
modi: quoniam pauciſsima variant colores. Sed quo-
niam in animalibus, & plantis, fit multa colorum va-

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer