Full text: Aristoteles: De coloribvs libellvs

IN LIB. DE COLORIBVS. lor niger in nigris velleribus. Sed quærat quiſpiam,
quî ab albicanti ſpatiolo id fiat, & non à nigricanti? Ratio ad manum eſt, quoniam ſplendeſcunt lumine,
albicantia quippe ſunt luminoſa, nigricantia verò mi
nimè, vt ex ſuprà dictis patet. Verùm ne te decipiat
ambiguitas huius nominis ſpatii. nam iam loquimur
de vellerib. tonſis, & ab animalium cute reſectis. qua-
re non intelligas interualla, quæ pilis interiacent, ſed
quæ ſunt inter pili meatus; quæ vt ipſe aſſerit exigua
adeò ſunt, vt videri nequeant. Atqui in altero noſtro
codice, legitur hoc pacto, ♄ \`ꝗ̃ λευκὰ \'ꝗ̃ον{τα}, {καὶ} πα-
ρά{λλ}ηλα κ{εί}ꝗ̃α το=ισ χ ρώμασϊ, ποι{εῖ} & c. hoc eſt, hæc qui-
dem alba manentia, & inuicem coloribus compoſita,
efficiunt, quæ videntur eſſe apertiora. QVOCIRCA
ET QVI OPACVS VOCATVR
.) Dixit ſpatiola illa
in cauſa eſſe, ſi componantur cum coloribus, quare
caliginoſi appareant colores: id exemplo explanat in
colore opaco, qui ὄρφνϊοσ Gręcis dicitur. nam quando
illo colore inficiuntur vellera, ſpatiola illa nigra, re-
præſentant colorem nigriorem, & in nigritie ſplendi
diorem. floridior enim inquit fit color opacus in ni-
gris, quàm albis velleribus: propterea quòd flos mera
cior conſpiciatur, temperatus cum radiis nigri ſpatii. NAM PER SE INTERVALLVM .) Quaſi occur-
rat tacitæ difficultati, quare radii illi ſpatii nigriuſcu
li non cernantur, & tamen color ille nigrior conſpi-
ciatur? hoc infert, inquiens quòd per ſe nequeunt vi-
deri, hoc eſt ab aliis diſtingui, idq́ue ob exiguitatem. Dictum eſt enim libro primo de Senſu, opus eſſe vt
ſenſibile, priusquàm ſenſum immutet, ſit in quanto
apto ad mouendum. nam res ipſę vt ſenſibus offerun
tur, ſunt terminatæ in quanto & quali. Sed ſolo exem
plo contentus, id ſubticuit author; & addit, velut ne-

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer