Volltext: Aristoteles: De coloribvs libellvs

4. LVM DE COLORIBVS,
DE NATVRA COLORIS.

DIV multúmq; philoſophi non ignobiles, quæ-
nam coloris eſſet natura quęſiuerũt: quòd cum
A cademicorũ præcipuis, qui inter ſe in hac re
nõ parum diſsidere videntur; tum reliquis omnibus,
qui de coloribus aliquid tradiderunt, Peripateticos
obiicere viderent, quaſi coloris naturam ignoraſſent. Porrò autem, cùm hæc diſceptatio, non minimum ad
ea quæ author libelli de coloribus, de illorum cauſis,
natura, varietatéq; diſſerit, conducere videatur; non
leuem apud eos, qui nuper Philoſophię ſacris initiati
ſunt, gratiam me initurum ſpero, ſi breuibus, antè
quàm authoris noſtri ſententiam explicemus, quid
nam ſit color, perquiſiuerimus. potiſsimum cùm hic
ſit omnium philoſophorum conſenſus, prius rei na-
turam de qua diſputandum eſt, hoc eſt ſubiectum & materiam, vtloquũtur, eſſe cognoſcẽdam; quàm eius
affectiones & accidentia inquirantur: ſubiecti nanq; notitiam, quam præcognitionem nominare conſue-
uerunt, exquiſitam habere debet is, qui rectè de illo
eſt ratiocinaturus. Pythagorici igitur, vt inde or-
diamur; colorem, ἐπιφάν{ει}αν, hoc eſt ſuperficiem eſſe
crediderunt, velut Ariſtoteles libro de Senſu teſtatũ
reliquit: Plato verò, colores eſſe lumina in Timæo
aſſeruit. At Ariſtoteles mediam quandam ingreſſus
viam, cenſet colorem eſſe terminum corporis, non
qua corpus eſt, (eſſet enim ſuperficies, quod Pythago
rici ſenſerunt:) ſed perlucidi, nec eius quidem inter-
minati, quòd color lumẽ eſſet, velut Platoni placuiſſe

Waiting...

Nutzerhinweis

Sehr geehrte Benutzerin, sehr geehrter Benutzer,

aufgrund der aktuellen Entwicklungen in der Webtechnologie, die im Goobi viewer verwendet wird, unterstützt die Software den von Ihnen verwendeten Browser nicht mehr.

Bitte benutzen Sie einen der folgenden Browser, um diese Seite korrekt darstellen zu können.

Vielen Dank für Ihr Verständnis.

powered by Goobi viewer