Full text: Aristoteles: De coloribvs libellvs

SIM. PORTII COMMENTAR. diis nigri. nam per ſe interuallũ inter mea-
tus non videtur, propter exiguitatem: velut
neque ſtannum temperatum æri, neque
aliud quippiam eiuſmodi. Colores verò eo
rum quæ tinguntur, alterantur propter præ
dictas cauſas.

Explicauit ſuperiori capite, cauſas, materialem vi
delicet & efficientem infinitudinis apparentiæ colo-
rum: interpoſuítq. conditionem medii aẽris & aquæ,
quare ſcilicet aër, aliquando nullum referat colorem,
& quare interdum cyaneum, & quare nonnunquam
albiſsimum: hoc capite, quod quartum facimus, cau-
ſas generationis coloris artificialis exponit, prout tin
ctores eum exprimunt. Aſſumit autem hanc propoſi
tionem, quòd quæ tinguntur colores accipiunt ab
iis quæ tingunt. atque id axioma verum eſt. nam quę
tinguntur, non habent colorem ex ſeipſis, ſed ab aliis
mutuantur, & non aliunde quàm ab iis quę tingunt. ergo omnia quæ tinguntur ſumunt colores ab illis
quæ tingunt. De hinc enumerat complura genera
corporum tingentium. multa, inquit, floribus tingun
tur, vt floribus croci: multa plantis & terra naſcenti-
bus, vt herba iſatide, quam Latini glaſtum, & vul-
gus guadum nominat, quæ inſignem nobilémque
reddit tincturam nigram: multa radicibus, vt radici-
bus nucis, & rubiæ: quin & corticibus multa, vt cor-
ticibus mali punicæ: multa lignis, vt eo quod berſili-
cum paſsim nuncupant: multa foliis arborum & her-
barum, vt androſæmi: multa fructibus & ſeminib. vt
cocco Gnidio. Pręterea multa inficiũtur terra, vt ea
quæ macra dicitur: multa ſpuma, vt ſpuma ferri: mul-

Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer