Full text: Aristoteles: De coloribvs libellvs

SIM. PORTII COMMENTAR. θισ ἄλλοισ συγκεράννυ℞, φ{αί}νοντ{αι} ὅθεν {καὶ} ὁ ἀὴρ ἐ{γγ}ύθε008 & reli
qua prout in impreſsis leguntur. hoc eſt, Diuerſo au
tem modo & hi temperati colores, quòd rurſus etiã
cum aliis contemperantur, apparent. Vnde & aër
cominus inſpectus. Attamen poſtrema hæc, Vnde & aër, non videntur, meo quidem iudicio, aptè priorib. connecti. CV'M [?] VERO' [?] IN PROFVNDO CER-
NITVR
.) Hęc obſcuriora videntur, dabimus tamen
operam, vt illuſtrentur, quantum quidem ex ſuperio
ribus, & ſequentibus licuit depromere. Demonſtra-
uit aërem qui propè eſt, nullius coloris videri: expli-
cat in præſentia, quòd is qui eminus conſpicitur, ap-
paret cæruleus. atque ita illud in profundo, reſpon-
debit illi quod antè dixerat, cominus. vt ſit ſenſus,
quòd aër qui videtur in profundo, procúlq. à nobis,
quemadmodum in ſpecu, apparet proximè coloris
cyanei, quaſi dicat, quòd ſatis & proximè accedat ad
colorem cyaneum: vel primò. perinde ac ſi diceret,
quòd id quod primum in aëris profundo & à longe
videtur ſit color cyaneus, quando ſcilicet nubibus
caret aër & ſerenus eſt. Et reddit rationem, quare
cyaneus, & non niger, aut viridis, aut puniceus, aut
alíus coloris repræſentetur, duas adferens cauſas,
nempe, raritatem, & defectum luminis. nam propter
luminis defectum, cum intercipiatur à tenebra ea
parte qua deficit lumen videtur cyaneus. Vel aliter,
defectu luminis radii viſiui ſi viſus fit extramitten-
do, talis apparet. cùm Ariſtoteles tertio Meteoro-
rum, dicat, res vbi deficit viſus apparere nigras. Non
apparet autem niger propter raritatem: nec puniceus
quia opus eſſet præſentia multi luminis & denſitate: nec viridis cùm deſit claritas, quæ in viridi eſt neceſ-
ſaria: ſed apparet cœruleus, qui medius eſt, inter viri-

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer