Full text: Biancani, Giuseppe: Sphaera mvndi, sev cosmographia demonstratiua, ac facile methodo tradita

Liber Nonus. de gracilior, vnde, & eclypſis minor, & breuior: aliquando in inferiori, vnde eclypſis maior, ac diuturnior,
quæ melius intelligentur, cum de motu etiam Solis tractatum fuerit.

Tandem non prætereundum Lunarium eclypſium loca non eſſe ſemper eadẽ, ſed perpetuo quamuis len-
rè mutari contra ſignorum ſucceſſionem, cuius cauſa redditur, quia illi viarum occurſus ſeu Nodi apud quos
fiunt eclypſes, mouentur contra ſignorum ordinem; totumque Zodiacum peragrant in annis 19. circiter,
vti ſupra patuit: quarefit vtipſa eclypſium loca pariter permutentur.

95. Vmbra Lunæ. Cap. VI.

CVm Lunæ corpus non ſit omnino diaphanum, vti probatum eſt, atque ex vna parte lumen Solis ſiſtat,
ac reuerberet, neceſſario ex altera parte vmbram proijciet atque hæc ſit cauſa. neque vero deeſt expe-
rientia, nam quando Sol eclypſatur ſeu eclypſari videtur, id accidit quia Luna Soli ita ſupponitur, vt lumen
Solis nobis auferat, ac proinde vmbram ſupra nos demittat. Quamobrem in hoc ſolari defectu, nos ipſi verè
lumine priuamur, eo quod ſub vmbra Lunæ ſimus. quod melius pateſcet cum oſtenderimus prædicto Lunæ
obiectu Solem nobis auferri. Manifeſta eſt igitur vmbra Lunæ.

Iam vero qualis, quantaque ſit, vt determinetur, neceſſe eſt hæc præſcire. Primo proportionem corporis
Lunæ, ac Solis. Secundo earum ab inuicem diſtantiam. Tertio, vtrumque eſſe ſphæricum. quibus habitis
poſſumus conſtruere ſiguram habentem veras proportiones, in qua duæ lineæ tangentes vtrinque Solem, & Lunam, concurrent vltra Lunam, quia Sole minor eſt, & oſtendent quantitatem, ac figuram Lunaris vmbræ. ſic fecimus in conſtructione veræ figuræ pag. 79. in vmbra terræ, vbi apparet hanc vmbram eſſe conicam, ea-
dem ratione, qua vmbram terræ. apparet etiam longam eſſe ſemid. terræ ferè 60. exiſtente Luna inter nos,
& Solem in mediocri diſtantia. quæ longitudo exactè per circinum examinatur, ex qua conſtat vmbræ huius
longitudinem tranſcendere terram aliquot ſemidiametris ipſius terræ; ac proinde poſſe aliquando terram,
non tamen totam obumbrare; vt facit in Solis defectibus. non totam obũbrat quia Luna eſt minor terra qua-
dragies; idcirco vmbra gracilior erit quam terra, maxime vero a pud verticem, qua terra inumbrat. reliqua
in tract. de eclypſi Solis. quando vero Luna Soli opponitur longiſſimam vmbram emittit, cuius longitudinẽ
eadem via inueſtigabis. præterea etiam Geometricè, ſicuti in vmbra terræ factum eſt. exiſtente Luna in op-
poſitione eius, maxima a Sole diſtantia erit ſemidiametrum terræ 1247. diameter Solis ad diametrum Lunæ
eſt ſicuti 26. ad {1/3}. ex quibus ſicuti in vmbra terræ inueſtiganda per regulam proportionum feci, vt 24 {2/3}. ad 1 {3/1}
ideſt, vt excelſus diametri Solis ſupra diametrum Lunæ, ita diſtantia 1247. ad 67. quare ibi vmbra Luna elon. gabitur ſemid. terræ 67. & quia Luna ipſa diſtat tunc a terra ſemid. 56. circiter, ideo apex vmbræ à terra di-
ſtabit ſemid. 132. vnde colligitur Martem ab vmbra Lunæ minimè eclypſari poſſe, cum à terra diſter ſemi-
diametris 761. minimum.

96. De Figura Lunæ. Cap. VII.

CVm oſtenſum ſit Lunam ſphæricè, ſeu in ſphæræ modum illuminari, neceſſario cogimur aſſerere eam
quoque ſphæricam eſſe, aliter enim ad eum, quem vidimus modum neutiquam varias exhiberet illumi-
nationes. Porrò ſuperiores Aſtronomi exiſtimarunt eam eſſe perfectè ſphæricam, ideſt, habere ſuperſiciem
terſam, ac læuigatam, cum eam cernerent, ſpeculi inſtar perpoliti, lumen reuerberare: tum etiam quia opina-
bantur cæleſtia corpora perfectis, ſeu geometricis figuris eſſe prædita. Præterea quia linea illa, quæ terminus
eſt partis illuſtratæ, ac tenebroſæ, putabatur ab eis minimè eſſe anfractuoſa, & aſpera, ſed eſſe linea curua, cir-
cularis, vniformis, ac regularis (vti ſolet eſſe circuli peripheria in globo deſcripta) talis enim viſui apparet. at vero noſtra tempeſtate Teleſcopij auxilio rem aliter ſe habere ſupra oſtendimus.

Dicimus igitur Lunæ ſphæricitatem non eſſe perfectam, ſed aſperam, & inæqualem, vti etiam eſt terræ. quod ab inæqualitate, ac tortuoſitate prædicti confinij conuincitur; quæ aliunde oriri nequit, quam ex Lunæ
partibus, tum altioribus, tũ depreſſioribus, quæ Solis propterea lumen inæqualiter, ac diſſormiter excipiunt. ſicuti videre eſt in pila ruida, & montuoſa Soli expoſita. Secundo, idem confirmantareolæ illæ, in parte ad-
huc tenebroſa exiſtentes, & tamen illuminatæ, quæ nihil aliud eſſe poſſe videntur, quam vertices quidam re-
liquis partibus altiores, qui propterea prius lumen recipiant. Tertio idem probant areolæ aliæ rotundæ in
parte luminoſa propè confinium conſpectæ, quarum parsoccidentalis, ideſt, quæ Soli propior eſt, vmbroſa
eſt, quia videlicet ſunt concauitates quædam quarum profunditates non ſtatim Sol illuminat, ſed prius par-
tem orientalem, quia Soli prius exponitur; poſtremo partem occidentalem, quia vltima Soli obuertitur: ſicu-
ti proporcionaliter accidit in illuminatione vallium terreſtrium. quod in pila parua concauitates habentes
experiri potes. Quarto denique qu@a, ſi eſſet geometricè rotunda, lumen Solis a ſe reflexum adeo in varias
partes diſpergeret, vt nos aut nihil de eo, aut ferè nihil, videremus. Simile quotidie obſeruo in ſphęris æneis,
quæ in campananiorum ſummitatibus lumẽ Solis reflectũt, quæ quo ſunt perfectiores, ac terſiores, eò minus
de Solis lumine, ad meum oculum reflectunt; vnde etiamſi magnæ ſint, illuminatio tamen earum reflexa ad
eundem oculum, exigua eſt. quanto autem aſperiores, ac ruidiores ſunt, tanto maiorem mihi exhibent illu-
minationem. in hunc igitur finem Luna montuoſa, & aſpera eſt, vt plenius, ac maius lumen terræ ſibi cogna-
tæ reuerberet. Quinto, ſi eſſet perfectè rotunda, eſſet ſpeculum conuexum, cuius eſt (vt Catoptrica docet, ac
experientia conſtat) rerum imagines parua reddere, ſic Luna Solis imaginem exiguam valde, ac ferè pun-
ctualem nobis reuerberaret. ex Aguillonio. Cur ergo non ſphærica, ſed plana à nobis iudicatur? reſpondent

Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer