Full text: Biancani, Giuseppe: Sphaera mvndi, sev cosmographia demonstratiua, ac facile methodo tradita

Al@orum ſententia eſt Lunam eſſe corpus ſemidiaphanum, ideſt, necomnino opacũ, nec omnino tranſpa
rens; ex qua ſemidiaphaneitate ſit vt aliquatenus Solis lumine imbibatur, eoque lumine conſpicuam fieri par
tem illam Lunæ a Sole auerſam. probatid P. Chriſtophorus Scheinerè noſtra Societate in ſui [?] s Mathemati-
cis diſquiſitionibus, hac obſeruatione; in quadam eclypſi Solis, ea Lunæ pars, quæ Sol@ ſupponebatur, per-
ſpicuè cernebatur, quaſi ſolari luce traluceret; quæ vero extra Solem porrigebatur omnino inuiſa latebat; quoniam radij Solis eam peruadentes alio quam ad noſtrum oculum dirigebantur, vt conſideranti manife-
ſtum eſt.

Idem a ſimili quorumdam corporum comprobatur. aqua enim, & c. ſemidiaphana, criſtallus, vitrum, pila
vitrea Soli obiecta vtramque Lunæ illuminationem imitatur. huius ſententiæ fuerunt antiquitus Poſſidonius
ille celeberrimus, Cleomedes in Meteoris; ex ſemipriſcis Vitellio, Eraſmus Reinoldus in Theoricas Purba-
chij; ex recentibus P. Chriſtophorus prędictus, necnõ P. Aguillonius noſtræ pariter Societatis in ſuis opticis. Vtra autem harum opinionum veritati propior ſit, melioris eſto iudicij.

94. Lunares Eclypſes. Cap. V.

NOn hic agendum eſt de eo lumin@s defectu, qui in Luna ſingulis interlunijs apparet, qui verus defectu@
non eſt, ſed apparens, Luna enim tunc temporis ſupernè illuminatur; vnde fit vt ipſius ſplendor ſurſum
Solem aſpiciat, ac propterea a nobis aſpici nequeat. ſed agemus de eo defectu, qui ſæpe in plenilunijs ſpecta-
tur, veruſque eſt lucis defectus, & communiter
Lunæ eclypſis dicitur: deficit igitur tunc Luna
hanc obcauſam, quia videlicet in vmbram ter
ræ incurrit, vt in præſenti figuratione, ſit Sol,
terra, & vmbra terræ, vt apparet, in quam Lu-
na inuaſerit. oportet, vt terra directè inter So-
lem, & Lunam interponatur, ſic enim fit vt vm
bra terrę Lunam obtegere queat. quod nõ niſi
in plenilunio accidere poteſt, quia tunc ſolum
Luna Soli directè opponitur. hanc autem eſſe
eclypſis cauſam, hinc probant Aſtronom. pri-
mo enim obſeruatum eſt, Lunam nunquam. eclypſari, niſi cum Soli in plenilunio è diame-
tro ſerè opponitur, hoc eſt, niſi quando in eo
Zodiaci loco fuerit, ad quem vmbra terræ ne-
ceſſario ad partes Soli diametraliter oppoſitas
tendit, cum terra ſit in centro mundi, vt ex fi-
gura percipi poteſt: atqui Luna, quando ecly-
pſatur, ſemper in eadem parte ſoli oppoſita, in qua vmbra extenditur, exiſtit: merito igitur concluſerunt Lu-
næ defectum prouenire ab vmbra interiectæ terræ. quod etiam euidenter confirmatur ex certa eclypſium. prædictione, in qua ſupponunt Lunam cum ad vmbræ locum peruenerit defecturam; quod re vera ſuccedit,
neq; tandem alia huius defectus cauſa reperiri poteſt. certum igitur ſit Lunam præ@icta de cauſa priuari lu-
mine. Sed quæret quiſpiam cur in omni Lunæ plenilunio, aut oppoſitione non fiant eclypſes, cui reſpon-
dendum eſt, cauſam eſſe quia iter Lunæ proprium, quo ſub Zodiaco ſecundum ſignorum ordinem incedit,
non eſt ſub eclyptica, verum eam duobus in locis ſecat, atque ab ea, tam in Septentrione quam in Auſtrum. deflectit ad gradus quinque, quas ſectiones ſupra diximus appellari Nodũ Boreum ☊. & Auſtralem ☋. Ara-
bicè caput, & cauda Draconis. Vnde ſequitur Lunam opponi tantum Soli è diametro in plenilunijs illis, quę
continguntapud illas duas ſectiones, ſeu apud illa duo quadriuia Solis, & Lunæ, in quibus vmbra terræ, & Luna, ita ſibi occurrunt, vt altera alteri de via omnino cedere nequeat, ſed neceſſe ſit Lunam, aut totam, aut
partem in vmbram incurrere. cauſa igitur cur non omne plenilunium ſit eclypticum, eſt imperfecta lumi-
narium oppoſitio, quæ oritura viarum ipſarum euariatione. omnis autem vera oppoſitio eclyptica fit, aut
in prædictis viarum quadriuijs, aut ſaltem intra diſtantiam vtrinque ab eis 12. graduum. oppoſitio autem
media eclyptica ad ſummum diſtat gr. 15. 12′. extra hos terminos, earũ viæ adeo ab inuicem recedunt, vt Lu-
na vmbram ablq; ipſius contactu, prætergrediatur. quid media, & vera ſit oppoſitio poſtea dicetur.

94.1.

0094-01

Ex hac via rum inclinatione oriuntur etiam varia eclypſium genera; totales enim ſunt cum tota Luna
eclyplatur; quæ contingunt aut in ſectionibus ipſis, aut propè. aliæ totales cum mora, in quibus Luna tota
eclypſata in vmbra moras diu trahit. aliæ totales ſine mora, in quibus Luna tota quidem deficit, ſed non mo-
ratur in vmbra. hæ contingunt paulò remotius à ſectionibus. aliæ partiales, quibus non tota Luna, ſed pars
eius tantum obſcuratur, tantoque minor, quanto longius a ſectionibus diſtiterint, dummodo ſint inter præ-
dictos terminos.

Porrò hæc defectum varietas, ſubit aliam varietatem, nam defectus in eadem à ſectionibus diſtantia con-
tingentes, non ſunt ſemper æquales, quia vmbra terræ non eſt ſemper eiuſdem craſſitiei, ſed nodo amplior,
modo gracilior, prout Sol fuerit terræ propinquor, vel altior. præterea quia ipſa quoque Luna variam for-
titura terra diſtantiam, quæ cauſa ſunt, vtipſa ingrediatur vmbram aliquando in ſublimiori loco, & proin-

Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer