Full text: Biancani, Giuseppe: Sphaera mvndi, sev cosmographia demonstratiua, ac facile methodo tradita

De Mundi Fabrica, Hinc rellqua quoque excuſantur phænomena; aliquando enim Luna maior videtur, ita vt eius apparens dia-
meter ſit 36. min. quod ei accidit quod ſit in perigæo E. oculis noſtris propior. aliquando minor videtur mi-
nutorum ſcilicet 32. quia videlicet remotior eſt in C. Apogæo. Aliquando mediocris apparet in punctis ni-
mirum F D. mediæ remotionis.

Non mireris quæſo lector ſi aliũ minorem epicyclũ huic noſtro epicyclo non ſuperaddo, illũ enim de in-
duſtria omitto, ne videlicet longior, atque impeditior hæc euadat tractatio, quam inſtituto conueniat. neque
enim ſphæræ ſcriptores minutiſſima quæque perſequi debent: nobis autem ſatis eſt præcipua, ac pulchriora
perſequi. Præterea moneo te vt parum ſolicitus ſis de fabrica horum circulorum, epicyclorum, aut eccen-
tricorum; num videlicet ſint orbes reales ab inuicem diſtincti, num duri, aut teneri, & an cælum Lunæ mo-
uea tur cum Luna, an Luna ſine ipſo, & alia huiuſmodi, quæſatius eſt fateri nos ignorare, quam fabuloſam
quandam Philoſophiam iunioribus tradere. Ptolemæus Aſtronomorum princeps, quem ſequuntur Coper. & Tycho ſummi pariter aſtronomi; totam cælorum fabricam per ſolas lineas tradidit, ideſt, per ſolos circu-
los, ſola centra, abſque vlla eorum craſſitie, aut duritie, motus ſyderum explicauit; eaſque res hypotheſes ap-
pellauit. Quaproter toti eſſe debemus in ipſorum planetarũ, & affixarum accidentibus diſquirendis, hoc eſt
enim verum, ac præcipuum aſtronomiæ ſtudium.

Sed iterum in motu Lunæ pergamus. Imaginati hactenus ſumus Lunam moueri duplici motu, altero
quem diximus anomaliæ in peripheria epicycli neceſſe igitur eſt, vt tertius ex his duobus reſultet motus, cũ
impoffibile ſit, idem corpus moueri pluribus ab inuicem reapſe diſtinctis motibus, niſi in vnũ mixtum coale-
ſcant. hunc in re præſenti ſic concipiemus, ſi conſideremus quod quando eſt in apogæo magis diſtat à cẽtro,
quam in perigeo, in medijs locis proportionaliter ſe habeat; quare Luna ipſa, hac ratione, deſcribit circulum
mundo eccentricum, ideſt, cuius centrum eſt extra centrum mundi, talem eccentricum in figura refert linea
C H I K L. quod benè ſic percipiemus; ponamus Lunam initio vtriuſque motus eſſe in Apogæo C. dum igi-
tur B. mouetur per ſuam Lunares orbitam in conſequentia, interim Luna ab Apogæo deſcendit verſus D. quare cum B. fuerit apud H. Luna in epi. erit ad D. & cum, B. fuerit ad G. Luna erit ferè in perigæo E. quod
tunc congruet puncto I. cum B. fuerit ad K. Luna ad F. aſcenderit. tandem epi. ad idem punctum Zodiaci re-
uerſo, Luna nondum redierit ad Apogæum, C. quia motus eius Anomaliæ ſiue in periphæria epic. ſex ferè
horis tardior eſt, quàm motus centri. epic. in conſequentia, ſiue menſe periodico: quare abſoluta reuolutione
centri B. Luna nondum erit in C. niſi poſt horas 6. circa punctum L. ſub quo etiam centrũ B. vltra integram
periodum proceſſerit; quare in L. deſinet motus anomaliæ igitur via propria Lunaris corporis in ſua regio-
ne erit, C H I K L. qua finita alia ſimils deſcribetur. quę quidem omnia ita ſe haberent, niſi motus primi mo-
bilis, ſiue diurnus Lumæ ſuperueniret. imo cũ Meſſahala Arabe notandum eſt, quod ſi Luna prædicto mo-
tu ſolum moueretur, ideſt, ſi a diurna cõuerſione non reuolueretur ab oriente in occid. videremus primo Lu-
nam nouam oriri in occidente, & paulatim progredi ad ortum, ita vt per 14. ferè dies continuos eam diu, ac
noctu ſupra noſtrum finitorem ſpectaremus; eamque tandem plenam in oriente contra naturæ leges occide-
re. ij tamen qui ſub polis Lunaris orbitæ degerent, eam ſemper circa ſuos horizontes gyrare conſpicerent. Atque hic eſſet propria Lunæ in ſua regione reuolutio, niſi ei interim diurna reuolutio ſuperueniret, quæ
eam, vt videmus omnes, defert ab oriente in occidentem ſpatio ferè 25. horarum quamuis enim diurna con-
uerſio omnes part@s primi mobilis 24. hor. perfectè reuoluat, planetæ tamen ob motum proprium, quo in-
terim ad orientem feruntur, non omnino primo mobili obtemperant, ſed tanto tardius diurnam conue rſio-
nem abſoluunt, quantum importat ſpatium illud, quod interim, ad orientem contra motum diurnum perfi-
ciunt. Et quoniam Luna ſuo motu diurno ſeu diario proprio mouetur ad orientem gr. 13. qui ferè horam
vnam in motu diurno primi mobilis efficiunt, ideo Luna hanc diurnam conuerſionem nõ niſi ſpatio 25. qua-
ſi horarum peragit. Atque hæc eſt cauſa cur ſingulis noctibus eam vna hora tardius oriri cernamus: & cor
ſequenter maris æſtus vna etiam hora tard us reuertantur: vti ſupra diximus.

Conſidera@dum eſt igi@ur qua rátione ex motu proprio, atque ex motu diurno ſupeueniente, Luna tertio
quodam motu mixto, ac vltimo moueatur, qui motus eſt ſpirali, vt alias explicaui, ab vno tropico ad alterum,
dum enim Luna in ſua orbita ſub Zodiaco proficiſcitur, ſpatio 27. dierum; interim quotidie cogitur diur-
nam reuolutionem peragere. Cogitemus lineam Lunæ C H I K L. eſſe ſub Zodiaco, Lunamqu@ eam inci-
pere in principio Cancri, & dum in ea percurrit in conſequen-
tia gr. 13. interim ſimul diurna conuerſio eam in contrarias par
tes vertat, ac reuoluat, & quidem magis ſemper accedendo ad
alterum Tropicum ob Zodiaci obliquitatem. quare Luna hac
diurna conuerſione nõ circulum in ſe redeuntem, ſed ſpiralem
lineam, aut helicem, ſeu glomerationem quandam delineabit
verſus alterum Tropicum. ſequenti die idem efficit, & ſic dein-
ceps quare diebus 14. ferè, ad alterum Tropicum ſpiratim per-
ueniet: & inde ſpiras iterum nouas reciprocans ad Tropicum
Cancri integram, & menſtruam deducet helicem. quamuis au-
tem hæc difficilè pingantur, aliquam tamen huius ſpiræ accipe
figuram, in qua A B. prima ac diurna ſpira fit in principio Can-
cri, atqne in limite boreo; vltima vero C D. ſit vltra Tropicum
Capricorni in auſtrali limite, ſunt omnes ſpiræ 13. cum dimidia; totidem enim diebus interuallum illud de-
curritur, non eſt æqualis craffitiei, aut corpulentiæ, ſed circa A B. laxior, quam ad D D. vbi anguſtior; quia ſi

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer