Full text: Biancani, Giuseppe: Sphaera mvndi, sev cosmographia demonstratiua, ac facile methodo tradita

Liber Nonus. oſtendit locum eius viſum eſſe O. in firmamento; ſicnti etiam linea A B. terminatur ad N. locum viſum aſtri
B. Iam videndum quid ſit parallaxis, ſiue aſpectus diuerſitas, quæ nihil aliud eſt, quam arcus firmamenti in-
terceptus inter locum verum, & viſum; quo
videlicetilla duo loca differũt, qualis eſt ar-
cus M O. reſpectu aſtri E. & arcus M N. re-
ſpectu aſtri B. ſciendum quoq; eſt Aſtrono-
mos appellare parallaxim non ſolum prædi-
ctum arcum, verum & angulũ, qui ſit a præ-
dictis lineis in centro aſtri, qualis eſt angu-
lus M E O. ſeu angulus A E C. illi ad verti-
cem, ac proinde ei æqualis, quia quantus eſt
arcus M O. ſecundũ gradus, ideſt, quot gra-
dus continet arcus M O. totidem etiam con-
tinet prædictus angulus. quod quidem geo-
metricè verum non eſt, cum arcus M O. non
ſit ex E. angulo tanquam centro deſcriptus,
vti oporteret; tamen ob immodicam anguli
E. ad firmamentuin M O. diſtantiam non
incurritur error sẽſibilis, ſi ſupponamus an-
gulum E. eſſe centrum arcus M O. acconſe-
quenter ſuam quantitatem ab arcu M O. accipere. parallaxis, eſt tam arcus M O. quam angulus A E C. Iam
vero ſi duorum aſtrorum E. & B. parallaxes inuicem conferamus, videbimus ſuperius aſtrum B. minorem
efficere parallaxim, minor enim eſt arcus M N. arcu M O. cauſamque ſimul in figura licebit intueri. vnde ex
oppoſito inferre licebit aſtrum, quod ſuperius alio aſtro ſit, minorem exhibere parallaxim. cum igitur, vt
conſtat ex communi Aſtronomorum conſenſu, Lunæ parallaxes ſint maiores, quam aliorum planetarum,
manifeſtum erit eam omnium eſſe infimam: quod præcipuè intendebamus.

88.1.

0087-01

Aduertẽdum etiam eſt idem aſtrum in eadem à terra remotione maiorem exhibere parallaxim, quo pro-
pius horizonti fuerit; ſic aſtrum E. propè horizontem efficit parallaxim M O. altius vero horizonte exhibet
parallaxim G H. quæ minor eſt quam M O. tandem in ipſo F. vertice, nulla contingit parallaxis, quia duæ
ibi lineæ viſa, & vera ſimul vniuntur.

Qua vero ratione ſint parallaxes rimandæ, dictum eſt ſupra, cum de Ætheris quantitate actum eſt: vbi di-
ftantiam Lunæ à terra inueſtigauimus ex cognitione illius trianguli, qui acutiſſimum angulum A E C. in cen
@rum Lunæ emittebat: ille enim angulus in Luna deſinens eſt ipſa parallaxis, quamuis ibi nomen parallaxis
reticuerimus.

Aliter parallaxis Lunaris deprehenditur, cognita prius eius latitudine, & declinatione per calculum, co
@empore, quo ea meridianum pertranſit; tunc enim non later eius altitudo ſupra horizontem aſtronomicum
quare tunc pariter eiuſdem altitudo per inſtrumentum notatur, quæ obſeruatio Lunam horizonti vicinio-
rem oſtendet: differentia igitur harum duarum altitudinum erit parallaxis verum hic modus ad vſum reuo-
cari nequit, niſi poſt explicationem Lunaris calculi. parallaxium autem cauſa eſt diameter terræ, quando eſt
ſenſibilis quantitatis cum diſtantia aſtri a centro terræ; ſi enim eius quantitas reſpectu diſtantiæ aſtri ſit in-
ſenſibilis, nulla percipitur parallaxis. hac de cauſa ſtellæ fixæ nullam patiuntur parallaxim. Illud tandem in
collatione parallaxium diuerſorum planetarum obſeruandum eſt, vt ſcilicet vterque aſtrum ſit in eadem al-
titudine ſupra horizontem aſtronomicum quando eorum parallaxes obſeruantur, etiamſi id fiat in diuerſis
@emporibus, vt infra de loco ſolis fuſius expli cabitur.

Demum ſciendum eſt Tychonem Brahe obſeruaſse minimã, & maximam Lunæ parallaxim quando ipſa
eleuata eſt ſupra horizontem aſtronom. gradibus 8. reperiſſeq; minimam parallaxim eſſe minuta, 56′. 44″-
maximam autem eſſe minuta 65′. 36″. ſiue dicamus angulum minimum, & maximum euitato refractionum
@rrore. ex quibus cognito triangulo A C E. cognouit latus A C. ſub maxima parallaxi in gredi in latus C E. 52. vicibus ſub minima vero parallaxi, vti ſi Luna eſſet in B. deprehendit latus A C. ingredi in latus C B. 61,
vicibus. vnde patuit Lunam accedere, & recedere a terris ad interuallum ferè 9. ſemidiametrorum terræ. ac
proinde cælum Lunæ, ſiue regionem Lunarem habere craſſitiem ſaltem 9. ſemidiam. terræ. Tyconicas au-
tem obſeruationes tanquam exactiores, & accurationes libenter omnes huius tempeſtatis aſtronomi ample-
c [?] tuntur. ex quibus ſatis diſtantia ſiue locus Lunæ cognitus euadit. An vero Lunæ cælum, ſiue regio extra
hos 9. terræ ſemid. tam ſupra, quam infra excurrat, neminem puto. indubitanter affirmare poſſe.

89. De motibus Lunæ [?] . Cap. II.

VT motum Lunę rectè intelligamus in primis neceſſe eſt circulum aſſignare per quem iter ſuum conficit,
atque hunc circulum, qui ipſius eſt via in cælo probè imaginari. habeat igitur lector ob oculos ſphæram
materia. em; & zodiacum intuens imaginetur in eo alteram, vt ita dicam eclyptica, ſiue potius circulum, qui
totam zodiaci longitudinem ſecet, ſed non per medium vti facit eclyptica; verum ipſam eclypticam ſecet
in duobus punctis oppoſitis, ita vt vna ipſius medietas reſpectu eclypticæ ſit borealis, altera vero auſtralis; & vtrinque ab eclyptica, tam in boream, quam in auſtrum, ad ſummum recedat per grad. 5. Quemadmodum

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer