Full text: Biancani, Giuseppe: Sphaera mvndi, sev cosmographia demonstratiua, ac facile methodo tradita

De Mundi Fabrica, de ex altero clauo G. parieti eidem infixo ſuſpendatur ſolidum F. aqua grauius, v. g. ex metallo quopiam, eius
magnitudinis ac figuræ, vt in vaſculum D. immiſſum, illud ferè impleat, ſed tamen nullo modo illud con-
tingat; quare inter illud, & concauum vaſis relinquetur exiguum interuallum. lam vaſculum E. repleatur
totum vncijs 12. alterum etiam D. repleatur aqua ſecundum illud vacuum, quod in eo eſt, quodq; vnius tan-
tum vnciæ capax eſt; & mirum omnino videbis, hanc ſcilicet aquæ vnciam vncijs duodecim æquè pondera-
re, atque æquilibrium facere, ratio patet ex prædictis.

33 Qua induſtria effici poteſt, vt quoduis corpus ex ijs, quæ ſolẽt in humido demergi, vti ſunt metalla, & lapides, in ea ſupernatet, etiã ſi ſuperius minime ſit concauũ, ſed rectum & planum, cuiuſmodi ſunt acus fer-
reæ, laminę aureæ, plumbeæ, & c. ramenta etiã horum metallorũ minutiſſima. Reſp. primo neceſſe eſſe præ-
dicta corpora habere quandã tenuitatem determinatã, quã ſi exceſſerint nũquam innare poterunt. 2. oporte-
re vt ſint omnino arida & ſicca, aliter aqua ſuper ea effundetur, vnde & demergẽtur. 3. magna dexteritate in
aquæ ſuperficie ſecundũ aquæ æquilibriũ ſunt collocanda, ideſt, ne ex vna parte prius, quam ex altera aquam
contingant: hac enim diligentia adhibita omnia natare queũt, vt plurimis experientijs conſtat. debent autẽ
eſſe tenuuia, ſeu minimam habere altitudinem, quia aliter non poſſunt concurrere ad leuitatem huic nego-
tio neceſſariam, vt mox conſtabit: ex maiori enim craſſitie ſequitur & maius pondus. debent eſſe ſicca, ſecus
enim aqua in quam ponuntur ſuper ea accurrit, ac aerem illis adhærentem, ac leuitatem expellens, cauſa eſt
vt demergantur. ſi vero ſicca ſint, aqua ſuper ea non effunditur, ſed circa eorum extremitates paululum in
gyrum intumeſcens paruum aggerem ſatis tamen viſibilem efficit, intra quem aerem contineri neceſſe eſt; quare perinde eſt, ac ſi concaua eſſent, aut ſi ſpondas haberent, intra quas aer exiſtens, & leuitans ſimul cum
eis facit compoſitum aqua leuius ac natare potens, vti num. 30. dictum eſt. Vbi notandum eſt, quod cum te-
nuitas requiſita aderit, tunc laminæ, & bracteæ quantumuis latę, & quantumuis anguſtæ; ſimiliter acus quan-
tumlibet longæ, aut breuiſſimæ ſint, ſupernatant. vnde ſequitur quamlibet natãtis bracteæ, aut acus, partem
pariter natare poſſe, quod etiam experientia comprobat: imo acus ex ebeno eiuſdem longitudinis, cum alti-
tudine natantis aſſerculi ex ebeno, etiamſi ponatur in aqua acumine deorſum ita vt erectæ horizonti conſi-
ſtant, non merguntur, ſed ex paruulo aggere, & aere ſuſpenduntur. hæc mihi occurrerunt, alij alias cauſas
pro libito afferant.

34 Fieri ne poteſt, vt duo pueri eodem loco ac tempore nati, poſtea in numero dierum diſcrepent? ideſt,
vnus eorum ſuæ ætatis dies plures, quam alter verè numeret? Reſp. hoc quidem magnum videri parado-
xum, verumtamen verè aliquando accidere, quod vt cito ac rectè intelligatur, conſidera hanc figuram, in qua
ſphæra illa terra eſt, in qua oriens, & occidens vt vides; Gemelli in eodem loco nati ſint A B. pergat igitur
B. verſus occidentem, A. verò orientem verſus, ambo vſque ad
antipodas. Aio quod cum inuicem occurrerint in numero die-
rum diſcrepabunt; & B. qui occidẽtale itet peregit die vno ab A. orientali deficiet. ratio huius eſt quoniam progreſſus occidenta-
lis Soiem ſequitur, & proinde dies ei naturales longiores fiunt,
ac proinde in toto ſemicirculo B C B pauciores, qui defectus tan-
tus eſſe poteſt, quantũ ſemicirculus prædictus, qui gr. 180. conti-
net, infert, porrò cum gr. 15. vnam horam efficiant, gr. 180. horas
12. ſiue dimidium diem efficient; quapropter defectus dierũ, huic
erit dimidij diei, qui defectus o@itur ex quotidianis dierũ incre-
mentis. e contra A. quia aduerſo Sole perficiſcitur dies naturales
breuioris in toto ſemicirculo A D A. ſortitur, ac proinde plures: qui exc @@us erit neceſia@io tantus quantus in ſemicirculo gr. 180. oriri pote@t; qui pariter eſt horarum 12. ſiue diei dimidij. qui de-
fectus oritur ex quotidianis dierum defectibus. cùm igitur occi-
dentales dies deficiant horis 12. ab ordinarijs diebus; orientales
vero totidem eoſdem ſuperent, conſequetur neceſſario dies oc-
cidentales horis 24. ideſt, integro die à diebus orientalibus deficere. A, igitur vno die natu maior erit quam
B. quod omnino videbatur impoſſibile. quamuis autem dies ſint impares, ętates tamen eorum æquales ſunt: differentia enim oritur ex longioribus ac breuioribus diebus. Quod ſi ijſdem continuatis contrarijs itine-
ribus ad natiuum locum reuertentur, tunc per duos integros dies ab inuicem diſcreparent. Hinc manife-
ſta eſſe cauſa poteſt illius putati erroris in dierum numeratione, in quem initio Indicarum nauigationum
ſæpe Europæi in contrarias partes ſoluentes, ac ſibi mutuo ad antipodas occurrentes, magna cum admira-
tione incidebant.

82.1.

0082-01

35 Qua arte diuerſorum cubiculorum calorem, aut frigus exactè expendere poſſumus? Reſpondeo ſu-
me ampullam de qua in capite de motu aeris egi, & ingredere diuerſa cubicula, in quo enim plus aqua A C. deſcendet illud erit calidius; in quo vero mag is aſcendet [?] frigidius erit. hinc patet ampullam hanc Thermo-
ſcopium non ineptè appellari poſſe.

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer