Full text: Biancani, Giuseppe: Sphaera mvndi, sev cosmographia demonstratiua, ac facile methodo tradita

Porrò cauſam huius reſtaurationis dicimus eſſe aquas, tum fluniales, tum etiam pluuiales, vt ex ſequenti-
bus obſeruationibus fiet manifeſtum.

Primo videmus flumina quotidie montium radices corrodere, ac ſuffodere, ita vt paſſim ex omnibus mon
tibus magnas efficiant ruinas, ac præcipitia, ſicq; terra (vt eſt apud Iobum cap. 14.) alluuione paulatim con-
ſumitur. humum vero illam ex montibus delapſam ſemper ad loca humiliora fluuij deducunt.

Ex his fluminum corroſionibus naſcuntur tardiffimæ illæ, ſed tamen magnæ ruinæ, quæ Labinæ à laben-
do dicuntur; quibus non rarò pagi, ac vici integri in fluuios præcipites delabuntur.

2 Quotidie cernimus aquas pluuias montium ſuperficies ad ima deducere; hinc fit vt altiores mõtes ſint
etiã cæteris duriores, ac lapidoſi magis, qua duritie aquis me@ius reſiſtunt. hinc pariter fit vt antiqua in mon-
tibus ædificia, fundamentis eorum paulatim detectis, non admodum diuturna euadant. hac de cauſa Ro-
mani Capitolij fundamenta modo tota ſupra terram extant, quæ olim altè ſub terram deſcendebant. vide
hac de re Georgium Agricolam lib. 3. cap. 1. vbi plura ſcitu digna reperies. ſed iam ad plana deſcendamus.

3 In planis igitur contrarium omnino accedere videmus, atq; in montibus plana videlicet loca quoti-
die magis eleuari, quoniam aquæ terram, quam ſecum ex montanis detrahunt, in planis, & alijs etiam de-
cliuioribus locis deponunt. hinc cernimus antiqua in hiſce locis ædificia, eſſe iam penè tota ſepulta, contra
quam in editionibus locis accidat: ſic Romæ ad radices ipſius Capitolij montis, cernere eſt triumph alem ar-
cum Septimij iam penè totum terra obrutum. eadem de cauſa in Pantheona nunc deſcenditur, in quem mul
tis gradibus olim aſcendebatur@ſic etiã Epiſcopalia templa vetuſtiora, ſatis infra terram conſpiciuntur. hinc
etiam paſſim in antiquioribus vrbium domibus portæ complures occluſæ cernuntur parum ſupra ſolum ex-
tantes, quæ cauſam ignorantibus, magnæ ſunt admirationi.

Ex quibus patet hanc ędificiorum demerſionem in terram manifeſtum eſſe ſignum eorum antiquitatis eo
maioris, quo altius in terram defoſſa ſunt, v. g. Bononiæ viſuntur plures antiquę vrbis Portæ, quas vulgò Bo-
nonienſes appellant Torreſotti, valde demerſæ, ideo certum earum antiquitatis argumentum eſt; ac proin-
de verum eſſe, quod tradũt hiſtoriæ, eas tempore S. Petronij, ſcilicet 1200. ab hinc ferè annis fuiſſe extructas. Idem de cæteris quoq; fabricis iudicium haberi debet. animaduertendum tamen eſt cæteris paribus, eas al-
tius eſſe demerſas, quæ in humiliori loco, quam quæ in editiori conſtructæ ſunt, ob allatam ſuperius rationẽ. ſic Bononiæ pariter Porta illa vetus quæ dicitur, il Torreſotto di S. Giorgio, altius obruta eſt, quam quæ di-
citur, il Torreſotto di Stracaſtiglione, quia enim illa in humiliori loco ſita eſt, propterea circa ipſam humus
facilius congeſta accreuit.

4 Idem affirmant Architectores, qui dum fundamenta defodiunt, primò vbiq; in planis excauant terrã,
quam commotam appellant, quæ lignis, ferramentis, ruderibus, numiſmatis, antiquis ſepulchris, alijſq; re-
bus permixta eſt: hac autem eruta, humum aliam, effodiunt numquam antea commotam, ſed ſolidam, ac be-
nè compactam, nulliſq; alienis rebus, præſertim artificiatis, commixtam. terra igitur illa commota, & im-
pura, ea eſt, quam ex altioribus locis, aquæ in depreſſiora paulatim deportauerunt; quæ non vbiq; eiuſdem
eſt altitudinis. quoniam verò in montibus nuſquam reperitur huiuſmodi terra mota, aut noua, vt patet ex-
perientia Architectorum, manifeſtum eſt montes nullo modo creſcere, vt nonnulli ſomniant.

5 Comprobatur tandem noſtra obſeruatio, ex illa arte, quæ nunc viget, qua ſcilicet, per aquas fluuiales
aggerando loca depræſſiora attollunt; altiora verò corrodendo deprimunt, atq; hæc de terra.

Circa mare verò eadem contingunt; cum enim maris fundum ſit terreſtri ſuperficie depreſſius, atque in
mare ingentia omnia flumina ſe exonerent, ſecumq; magnam terræ, ac arenæ copiam inferant, continuo,
fiunt circa maris litora propè oſtia fluminum, magnæ aggerationes, quibus multum litora in mare creſcunt,
illudq; recedere propterea cogunt.

Primo id quidem probatur authoritate Ariſt. lib. 1. Meteor. cap. de permutatione terræ, ac maris; necnort
authoritate veterum Geographorum, & Hiſtoricorum. Ariſtoteles igitur ibi in comprobationem huius ad-
ducit primo magnam illam Aegypti aggerationem a Nilo flumine factam, pars enim illa Aegypti, quę Del-
ta, Niliq; donum appellatur, ab Herodoto, ex arenis, & limo ex Aethiopiæ montibus ſimul cum aquis Nili
delabentibus, eſt conflata, atq; antiquo litori addita, cui locum paulatim inare ceſſit, eſtque propterea Nili
donum appellata. Secundum Ariſtotelis exemplum eſt Ammonia Regio: cuius humiliora loca, ſcilicet ma-
ritima, palam, inquit, eſt quod aggeratione facta, fiunt ſtagna, & continens; & ſuccedente tempore aqua ſta-
gnans exſiccata eſt, & iam ob aggerationem annihilata. Tertium exemplum eſt Meotidis Paludis; at verò
ait, & quæ ſunt circa Meotidem paludem creuerunt alluuione fluuiorum tantum, vt multo minores magni-
tudine naues, nunc innare poſſint, quam anno ab hinc 60. quare ex hoc facilè eſt ratiocinari, vt multa ſtagno-
rum, ita, & hoc opus eſſe fluuiorum, & tandem neceſſe eſt, totum fieri ſiccum. vide Polybium lib. 4. pag. 317. Quartum eſt Boſphorus Thracius, quod apud ipſum, breuitatis cauſa videas. Quinto accedat Plinij teſtimo-
nium, qui tradit multas terras naſci, non ſolũ fluminum inuectu, ſed etiam marium receſſu; ſic mare ab Am-
braciæ portu 10. millia paſſuum, ab Athenarum verò 5. millia; & alijs in locis plus minuſuè receſſiſſe ſcribit. huc facit locus Strabonius lib. 12. de Pyramo Ciliciæ fluuio; montes vero, inquit, egreſſus tantum limum in
mare deducit, partim ex Cataonia, partim ex Ciliciæ campis, vt huiuſmodi de eo oraculum feratut.

Tempus erit rapidis olim cum Pyramus vndis,
In ſacram veniet congeſto litto@e, Cyprum.

Hicenim fluuius è regione Cypri inſulæ in mare influit: hæc Strabo, apud quem plura huc ſpectantia, ac
ſcit@ digna reperies.

6 Verum recentiora, ac propiora non deſunt experimenta. Rauenna olim erat extremo littori adhæ-

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer