Full text: Biancani, Giuseppe: Sphaera mvndi, sev cosmographia demonstratiua, ac facile methodo tradita

De Mundi Fabrica. tur (vt cum lapis in altum proijcitur, vel cum aues ab ea auolant, & ad eandem aduolant, aut eum aliquid ſu-
per eam ſaltat) neceſſariũ eſſe videtur ipſam in perpetua quadam trepidatione inſenſibili tamen titubare, ac
vacillare. Verum enim verò contra hanc terræ vacillationem ſic obijcio; ſi iſthæc vera eſſent, oporteret vt
terra à validis ventis, qui in montes, arbores, turreſq; magna vi impingunt, ſenſibiliter admodum rotaretur. quod tamen nullatenus contingere videmus; ergo trepidatio illa, ita trepidat, vt nulla ſit. huic tamen obie-
ctioni, quidam ſatis acutè ſic reſpondit; difficilius, videlicet, eſſe terram motu circulari quam recto ſurſum,
ac deorſum commouere; quia cum quodlibet pondus terrę additur ex vna parte, centrum eius grauitatis va-
riatur, quo variato, terra naturaliter mouebitur, quia centrum grauitatis nouum, ad mundi centrum nutat,
quare terra naturaliter mouebitur, donec iſtud centrum eius grauitatis, centro mundi congruat. At verò ad
motum circularem, nullam terra habet aptitudinem, illiq; propterea repugnat, ac reſiſtit: quare vis venti
in gyrum minimè poteſt circumuertere, niſi tanta ſit, quæ totum terræ pondus ſuperet; requiritur igitur vis
tota terræ grauitate maior, quæ eam in gyrum actura eſt. quare adhuc prædicta terræ vacillatio videtur
ſubſiſtere.

Aduertendum prædicta omnla etiam in mare quadrare.

52. De Terræ illuminatione, & vmbra. Cap. III.

1 SOlem terram illuminare, luce clarius eſt, cum quotidie hanc illuminationem videamus, quid enim@
aliud eſt ipſa dies, quam terreſtris globus à Sole colluſtratus? Enimuerò cum terra ſit corpus opa-
cum, ac denſum, lumen Solis ſiſtit, ac reflectit; hacq; ratione ex parte Soli aduerſa lumine eius perfunditur,
atq; clareſcit, quam claritatem, ac ſplendorem, diem appellamus. Porro hanc lucem à Sole mutuatam, terra [?]
ad Lunam vſq; reflectit, eamque, à qua noctu viciſſim Solis lumine reflexo perfunditur, grata vice, ac per-
mutatione eiuſdem ſolaris luminis, illuſtrat. quod præcipuè circa nouilunia perſpicitur; ea enim pars Lunæ,
quæ tunc temporis nondum à Sole illuminata eſt, & tamen videtur, ideo videtur, quia Sole lumine à terra il-
luc repercuſſo, aliquo modo clareſcit, ſicque apparere poteſt: verum hac de re oportunius in tractatu de Lu-
na agendum erit.

2 Terreſtrem globum à Sole vmbram proijcere manifeſtum eſt; quid enim aliud nox ipſa eſt, quam ter-
ræ vmbra? quæ circa terram alternatim cum illuminatione, ſeu cum die promouetur. cum enim terra ſit cor
pus opacum, ac proinde lumini ſit imperuium, neceſſario ex parte Soli auerſa, lumine priuabitur, ſicq; tene-
bras, & vmbram, quæ nihil aliud ſunt, quam lucis priuationes, ex illa parte effundet. hanc etiam vmbram
lunares Eclypſes manifeſtam reddunt; nihil enim eſt aliud Lunaris Eclypſis, quam defectes luminis Solaris
in Luna, qui ei accidit, eò quòd in vmbram terræ incurrat: cuius rei euidens eſt ſignum, quod quoties Luna
defectum patitur, lbi @emper eſſe comperitur, vbi directè vmbra terræ proijcitur; eſt enim Luna deficiens
ſemper ex ea terræ parte Soli auerſa, quæ vmbram efficit, eſtque ſemper Soli è diametro penitus oppofita,
quam etiam in partem vmbra proijcitur. quod præterea Aſtronomorum obſeruationcs, & Eclypſium cal-
culationes, ac certæ prædictiones ſupponunt, atq; demonſtrant.

3 Hæc vmbra terreſtris eſt conica; (quod vt probè percipiatur repetendum eſt cap. 5. de Lumine, & Vm
bra ex tractatu de Mundo.) quod inde patet, quia hæc vmbra eſt finita, non enim aſcendit vſq; ad cælum ſu-
periorum Planetarum, Martis, & c. ſi enim illuc aſcenderet Planetas illos obumbraret, lumineq; eos non ſe-
cus, ac Lunam priuaret; quod tamen non contingit; erit igitur hæc vmbra finita. præterea eſt etiam rotun-
da, nam in facie Lunæ defi ientis, confinium vmbræ, ſeu defectus, cum parte non deficiente, eſt ſemper linea
circularis, quæ curu tas aliunde prouenire nequit, quam ab vmbræ rotunditate; quod euidens ſignum eſt vm
bram hanc eſſe non ſolum longam, ſed etiam rotundam: ſed cum ſit etiam finita, ſequitur neceſſario eam eſ-
ſe conicam, idelt, veluti corpus quoddam oblongum, rotundum, atq; acuminatum; ſicuti ſecunda figura
num. 7. citati cap. repræſentat.

4 Porro ex hoc vmbræcono, duo conſequuntur maximè notanda: vnum eſt terram eſſe rotundam: al-
terum, Solem eſſe terra maiorem: vt patet ex eodem num. 7. cap. 5. de quibus conſectarijs ſuis locis tracta-
bimus.

5 Cùm igitur Sol ſit terra maior, illuminabit pluſquam hemiphærium, ſeu pluſquam dimidium eius; v@
patet ex præallegato loco: quantum autem illud ſit, quod vltra hemiphę [?] ium colluſtratur, perpulchrè doce@
@cumen, ſiue angulus vmbræ, quantus enim eſt ipſe angulus, tantus eſt exceſſus ille colluſtratus, quod ex ſe-
quen@i deſcriptio-
ne, quamuis mi-
nimèvera, ideſt,
quamuis non ha-
beat reapſe, veras
proportiones, ſic
demonſtro, Sol ſit
circa A. centrũ. ter
ra ſit R N E F M. eius centrũ l. dia-
meter N M. diri-
mathemiſphæriũ

52.1.

0054-01

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer