Full text: Biancani, Giuseppe: Sphaera mvndi, sev cosmographia demonstratiua, ac facile methodo tradita

Liber Secundus. buunt; quidniigitur Deus, & natura in hac mira mundi architectatione, figurarum capaciſſimam coopta-
rint? vide loca Ariſtotelis Mathematica cum noſtra expoſitione ad tex. 66. tertij. de cælo, vbi admiranda
hæc Apum induſtria exponitur.

Atq; hæ ſunt rationes, quæ quidem ſatis probabiliter mundum eſſe ſphæricum perſuadent, non tamen
euidenter euincunt: potuit enim D. O. M. aliqua de cauſa nobis ignota, aliam ei attribuiſſe figuram.

Hiſce porrò [?] quæ lumine naturali dicta ſunt, addenda exiſtimaui nonnulla, ex ſacris literis, in confirma-
tionem rotunditatis Mundi. ea autem ſunt, quæ noſter Pererius tom. 1. lib. 2. cap. 3. in Geneſim, de hac re
ſcribit. vbi cum aſſeruiſſet Philoſophiæ atq; Aſtronomorum ſententiam de Mundi rotunditate, poſtea ſic
ſubdit; quare non ſunt nobis audiendi Scriptores quidam Eccleſiaſtici, qui cælum eſſe rotundum non mo-
do negarunt, ſed etiam ſacris literis aduerſari exiſtimarunt: Atenimuero tantum abeſt vt contraria ſen-
tentia, contraria ſit Diuinæ ſcripturæ, vt cum ea mirificè concordet. Enimuero cælum eſſe rotundum,
nec vno loco, nec obſcurè indicat ſacra ſcriptura, nam in lib. Eccleſiaſt. Diuina Sapientia ſic loquitur; Gy-
rum cæli circuiui ſola, quod textus græcus ſignificantius exprimit, dicit enim, gyrum cæli rotundaui, ſiue
conglobaui ſola. & apud Iob, cùm dicitur; ſub quo curuantur qui portant orbem, ideſt, mundum, clarè ſi-
gnificatur mundum eſſe orbem, ſeu globum. tandem verba illa in cap. 8. Prou. Gyro valiabant abyſſos, ſi-
gnificant circulo cæleſtium corporum inanitatem hanc quę intra cælos eſt, circundatam eſſe. hæc ille. por-
ro de cæli Empyrei figura Theologorum eſt diſputare, ac determinare non noſtrum.

40. De Mundi quantitate, & Magnitudine. Cap. IIII.

QVod ad diſcretam attinet quantitatem, ideſt, vtrum vnus, an plures ſunt mundi, nihil certi naturæ
lu mine aſſeri poſſe exiſtimo, neq; noſtrum eſt id inquirere.

De continua verò, ideſt, de mundi magnitudine, nihil in præſentia ſtatuere poſſumus; cum totius mun-
di magnitudo paulatim per partes ipſum componẽtes magna Aſtronomorum ſagacitate indagetur; qua-
re ad finem vſq; præſentis tractatus differendum, vbi oſtendemus totius Mundanæ Sphærægyrum con-
tinere milliariorum Aſtronomicorum 302. 412. 000. & ſemidiametrum Mundi conſtare ex ſemidiametris
terræ 14. 000. quæ faciunt milliaria noſtratia 48. 111. 000.

41. De mundano lumine, & vmbra. Cap. V.

QVa ratione mundus ab aliquo externo, ac non mũdano lumine colluſtretur, atq; inde vmbram emit-
tat, non inquirimus, quia nullum habemus huius colluſtrationis indicium, aut fundamentum. Verum
ex vſu fuerit, ob ea, quæ dicentur, nonnulla de mundana luce, & vmbra, quibus interiora mundi
lumine, & tenebris perfunduntur, vniuerſim ex aſtronomica optices parte prænotaſſe.

1 Omne corpus lucidũ, ac luminoſum, vti Sol, lumen ab ſe per lineas rectas, ſeu per rectos radios quo-
quo verſum emittit: imò quodlibet lucidi corporis punctum idem efficit.

2 Lumen iſtud, non æquèomnia obuiantia corpora perſundit, ſed aliter diaphana ſeu tranſparẽtia, vti
aerem, & cælum: aliter den@a, & opaca, vti terram, lapides, Lunam. D@aphana quidem lumen adueniens
ſuſcipiunt, ſed liberum illud tranſmittunt, nec ſiſtunt, aut reflectunt: Opaca verò lumen ſe inuadens ſiſten-
do, ac detinendo, ab eodem illuminantur; illudq; in aduerſum reflectendo conſpicua omnibus reddũtur: aer, aut criſtallus quia lumen tranſmittũt, etiamſi ab eo perſpicua, non tamen conſpicua reddu ntur. paries
vel terra, quia lumeu detinent, non ab eo ſolum illuminantur, ſed etiam ab eo viſibilia efficiuntur. aer, & æther, quia lucem liberam præterlabi ſinunt, ideo vmbram nullam emittunt, quoniam vmbra eſt lucis pri-
@atio, quam iſthæc diaphana nullam efficiunt. Opaca verò corpora, cum lucem, ne vlterius peruadat, in-
hibeant, ideo in parte lumini auerſa, negatio-
nem luminis, quæ ipſiſſima eſt vmbra, efficiũt.

41.1.

0047-01

3. Hanc lucem per lineas rectas, ſeu per re-
ctos radios, protendi ac euibrari vmbrarũ do-
cet experientia; videmus enim vmbras ex om
ni parte rectis lineis terminari, quæ rectæ li-
neæ, ſeu radij debent intelligi produci à cor-
pore vmbroſo per aerem, vſq; ad vmbræ finẽ: quod hinc facilius percipltur. quia ſi quæ opa-
ca lumini obijciantur, ea ſolum lumine priua-
ri videmus, quæ obici illi, ac lumini in dire-
ctum ſint fita. hanc linearum rectitudinem,
nobis oſtendunt in ſequentibus figuris duæ
lineæ A E. & B F. quæ vmbram luminoſæ
ſphæræ A B. vndique terminant, pro quibns
intelligere etiam poſſumus duos radios re-
ctos A E. B F.

4 Præmittendum eſt, vmbram eſſe non
ſolum illam ſuperficiem tenebroſam in ſolo,

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer