Full text: Biancani, Giuseppe: Sphaera mvndi, sev cosmographia demonstratiua, ac facile methodo tradita

Liber Primus. oppoſita verò quæ rariores, ad Meridionalem. Quare ſi à parte denſiore ad rario-
rẽ ducta fuerit linea, erit ipſa Meridiana, quod ego in pruni arbore expertus ſum. quæ omnia in appoſita figura cernere licebit. Porrò non ſolum plantarum auxi-
lio ſagax natura nos ad hanc inueſtigationem comparauit, verum etiam metallis,
ac lapidibus mirum in modum eam indidit, vt eam poſtea hominumſolertia per-
ſcrutaretur, ac reuelaret. Ferrum igitur metallum adeo rude, ac durum, quam mi-
rum eſt, hanc lineam, ſeu has mundi plagas, quodammodo mortales edocere: nam
ſi acum ferream ſubtiliſſimam ſuper aquæ ſuperficiem in vaſe aliquo quieſcentẽ,
ita artificiosè, ac dexterè deponamus, vt non demergatur, ſed ſupernatet, ea poſt-
quam in ſuperficie aquę lentiſſimè in gyrum ſe commouerit, tandem ita conquie-
ſcet, vt ex vna parte Boream, ex altera Auſtrum oſtendat, ſeu iuxta meridianam
lineam conquieſcet. De modo ponendi acum in aquam vt innatet, infra dicemus
in Problematibus, interim media acu exiguum ſuber traiectum eam in ſummo aquæ innare faciat.

23.1.

0029-01

Idem præſtabit quæuis ferrea haſta, ſi ex filo ita (in loco ab omni aeris cõmotione carente) ſuſpendatur,
vt in æqu@librio pendeat, tan dem enim iuxta meridianam longitudinem requieſcet.

Iam verò in re tam præclara, lapides neutiquam metallis concedere natura permiſit. Enimuero quam
mirabilis eſt illa Magnetis lapidis proprietas, qua ſi liberè moueri poſſit, ex vna eademque ſemper ſui parte
Boream, ex altera verò illi auerſa Meridiem aſpicit: vtautem id efficiat in ſuperficie aquæ manentis pona-
tur prius tabella, quæ innatet: ſuper hanc Magnes, quaſi in nauicula liberè nauigare poſſit, nam tãdem quo-
tieſcunque id fiat, ſemper ita conſiſtet, vt vnam eandemq; ſui ipſius partem Boreæ, alteram verò huic auer-
ſam Auſtro obuertat.

Hanc porrò miram proprietatem liberaliter acubus ferreis ſolo attactu ita communicat, vt eam illæ lon-
gè perfectiorem à ſeipſis, quam a magnete oſtentent: vt autem acus ferrea, quæ hanc virtutem à magnete
imbiberit, rectius meridiani poſitionẽ indicare poſſit, ita fabricari debet, vt in apice alicuius ſtyli æquilibra-
ta inſiſtens liberè circunueri poſſit: quales in viatorijs Horologijs induſtrij
Germani fabricatas imponunt. hoc enim modo acus hæc collocata, tandem ſe
iuxta meridiei lineam ſiſtet. In quo quidem miraculo, nouum aliud non mi-
nus admirandum obſeruatum eſt: nam non eodem modo, vbique terrarũ acus
huiuſmodi meridianæ lineæ alludunt; ſed alicubi exactè ipſi congruunt: alicu-
bi verò ab ea variè declinant: In Italia, ac regionibus ei adiacentibus declinat
gr. 6. vt appoſita figura indicat; in qua linea S M. eſt vera meridiana, linea ve-
rò A B. eſt linea ſupr@ quam tandẽ acus magnetica conquieſcit, quæ à Septen-
trione verſus Ortum euariat gr. 6. particula enim S A. eſt gr. 6. à [?] Meridie verò
in Occaſum totidem grad@bus exorbitat, eſt enim M B. gr. 6. qua cautione ad-
hibita, per eam rectè meridianam comperiemus: vt in paſſim, ac vuigò fit dum
Horologijs ſolaribus, ac Germanicis vtimur.

23.1.

0029-02

In hac porrò meridianæ lineæ inuentione per acum magneticum cauendum eſt à duobus. primo à ferri,
cuiuſpiam propinquitate, v. g. à ferreis gratibus, aut alijs huiuſmodi, quæ in muris paſſim reperiuntur. Se-
cundo à lateribus, lateres enim ſunt magnetici, idque variè, pro varia eorum coctura, quare non ſecus ac fer-
rum, magneticum acum a ſuo ſicu deturbant. vnde fit vt lineæ meridianæ in planis murorum horizontali-
bus hoc modo repertæ, non parum, vt me docuit experientia, a vero earum fitu aberrent.

Multa autem alia ſcitu iucundiſſima, ac noua de hac re habentur apud Guilelmum Guilbertum Londi-
nenſem de Magnetica Philoſophia.

Cum igitur arcanis tot modis in plantis, metallis, lapidibus, natura nos ad inuentũ iſtud inſtruxerit, quid
aliud ſiguificare voluit, quam maximi illud momenti eſſe, ſecumq; multas afferre vtilitates, ac iucundita-
tes; Quod quidem (ſi hac in re fari fas eſt) diuinitus etiam oſtenſum eſt; Angeli etenim ij, qui ſacrã Æd m
lauretanam illuc vbi nunc religioſiſſime colitur, comportarunt, inibi ſic eam conſtituere, vt vna ipſius fa-
eies ad Meridiem, altera ei auerſa a Septentrionem directè, atque exactè obuertatur; & cõſequenter alij duo
parietes ſuper duabus meridianis lineis ſiti ſint, ac meridianis circuli [?] s congruant.

Quod & Hiſtorici narrant, & ego cum inibi religionis cauſa agerem, per magneticam pyxidem diligen-
@er experiens, magna, ac religioſa, animi voluptate comperi ita ſe rem habere.

Templum pariter Salomonis, quod ſeptem mundi miraculis longè mirabilius extitit, & quod Deum ip-
ſum Architectorum habuit, ad quatuor mundi plagas ita conſtitutum erat, vt duo ipſius latera oppoſita li-
neis meridianis incumberent; hac enim ratione, vt facræ literæ loquuntur, ipſius frons, ac porta maior erat
Orientalis; huic oppoſita Occidentalis; reliquæ duæ facies, Septẽtrionem vna, altera Meridiem ad vnguem
aſpiciebant; Atque hæc de linea hac meridiana.

Vſus autem meridiani hi ſunt: Primo dirimit totam mundi Sphæram in duo hemiſpæriæ, Orientale
videlicet, & Occidentale.

2 Indicat ipſum meridiei inſtans, Sole enim ipſum ſupra horizontem attingẽte, meridies eſt; ſimiliter
& mediæ no& is tempus, Sole enim Meridiani ſemicirculum inferum adeunte, media nox eſt.

3 Solis circulationes ſuperas, ideſt, arcum diurnum, ſiue diem artificialem bifariam dirimit, in arcum
ſemidiurnum Matutinum, & ſemidiurnum Veſpertinum. Similiter lationes Solis inferas, ideſt, arcus no-
cturnos in partes æquas partitur: vt in Sphæra materiali videre eſt, ſi conſideres Æquatores, ac duos Tropi-

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer