Full text: Biancani, Giuseppe: Sphaera mvndi, sev cosmographia demonstratiua, ac facile methodo tradita

408. PARS PRIMA
DE INSTRVMENTO PROPOSITO.

Conſtructio eiuſdem Instrumenti. Cap. I.

ANte omnia monendus eſt Lector, nihil ferri ponendum eſſe in hoc Inſtrumento, ne
ab eo acus magnetica, quæ eiuſdem pars futura eſt, à propria poſitione diſtrahatur. quapropter neq; bractea illa, quæ latitudine vulgò lata appellatur, cum partim ex
ferro, partim ex ſtanno conſtet, huic conſtructioni idonea eſt. fiat igitur ante om-
nia ex ligno, vel ære circulus ſeu tympanum ſimile huic in prima figura deſcripto. is diuidendus eſt primo in quatuor partes æquales per duas diametros A B, C D,
inuicem perpendiculares. deinde quælibet quarta in ſex partes æquales, ea ratione,
quam tradidimus prima propoſ. noſtræ Sphæræ; ſicque totus erit in 24. partes æquales diuiſus, quæ
horas diei 24. referent. quod ſi quis ſemiſſibus, atq; etiam quadrantibus horarum delectetur, rurſus
ſingulas horas bifariam, atque etiam quadrifariam ſubdiuidat. Quoniam verò tria horarum genera
ſunt hodie in vſu, videlicet, Italicæ, quæ ab occaſu Solis: Babilonicæ, quæ ab ortu; & Aſtronomicæ,
quæ à meridie numerantur; propterea diuiſionibus tympani adſcribantur tres numerorum ordines,
vti vides in figura. exterior refert horas ab occaſu: medius horas ab ortu: interior horas à [?] meridie, vel,
a media nocte. linea A B, eſt pro linea meridiana: C D, pro linea æquinoctiali: poſtremo in centro E,
fiat foramen. quale in exemplo cernitur. & apud A, foraminulum adſit, per quod axiculo poſſit ſuæ
baſi, de qua mox dicam, affigi, vt poſtea dicemus. Porrò hoc tympanum in vſu Inſtrumenti refert
æquatorem, & quamuis ſit extra locum eius, eſt tamen ei paralellum.

408.1.

Conſtru-
c [?] t@o tym-
pani.
Prima ſi-
gura.

Conſtruatur ex ligno prædicti tympani baſis, eius ſaltem magnitudinis, qualem vides in ſecunda
figura, in qua A B, eſt baſis manubrium, cuius pars ſuperior A P, teres eſt, vt per eam inſeri poſſit ſu-
ſpenſorio, de quo poſtea dicam. Apud A, eſt foramen, cuius vſus poſtea patebit. reliquum P B, eſt
regula quadrangula C E D, eſt perpendiculum ex clauiculo C, pendens, & tranſiens per foramen
E. D. eſt ipſum perpendiculi pondus. Debet autem filum iſtud perpendiculi in vſu Inſtrumenti pen-
dere intra canaliculum in angulo [?] manubrij A B, excauatum, ducendæque ſunt duæ lineæ in duobus
canaliculi lateribus deſcendentes perpendiculariter, ad quas ambas in vſu Inſtrumenti filum dirigen
dum eſt, vti poſtea dicemus. Foramen ad B, eſt loculus, in quo D, pondus perpendiculi extra vſum
Inſtrumenti collocandum eſt. Iam ſi facienda ſit baſis pro particulari poli altitudine, ſatis erit face-
re triangulum O I K, cuius angulus ad I, ſit rectus, angulus verò ad O, contineat poli aſſumpti alti-
tudinem; ſicque conſequenter angulus ad K, erit complementum altitudinis poli, quæ eſt eleuatio
æquatoris ſupra horizontem. linea F K, erit linea meridiana, ideſt, communis ſectio æquatoris, & meridiani, nam planum trianguli O I K, refert meridianum circulum. L M, eſt axis ex aurichalco
referens axem mundi, cuius longitudo poſtea taxabitur: apex eius M, tefert centrum mundi. Mr. eſt
eſt tenue filum ab eius apice egrediens radij ſolaris vicarium. Porrò in hunc axem inſerendum eſt
tympanum per foramen E, factum iam in centro eius, congruens craſſitiei axis; atq; tympanum ba-
ſi huic aptetur, vt linea A B, tympani meridiana congruat lineæ F K, mer dianę baſis, & planum tym
pani cum plano trianguli O I B, rectos angulos efficiat, in quo ſitu clauiculis æneis aut coch leis apud
A, in circumferentia ſitis obfirmetur cum opus fuerit; vt autem melius inuicem cohæreant addi po-
teſt regula tranſuerſa S R, exiſtens in eodem plano, cũ ſupe@ficie O Q K, lateris trianguli, vt ſit quaſi
fulcrum tympani.

408.1.

Baſis
tympani.
Secunda
figura.

Quod ſi conſtruenda ſit baſis vniuerſalis, quæ inſeruiat ad omnes poli altitudines loco prædicti
trianguli ponendus eſt quadrans O H G, mobilis circa axiculum O Q, quempiam per centrum O, tra-
iectum, ac manubrixio affixum. Huius arcus G H, diuidatur in gr. 90. per propoſ. 1. noſtræ Sphæræ: qui numerandi ſuntà G, verſus H, debet autem eſſe mobilis circa axiculum O Q, vt cuiuis poli alti-
tudini fieri poſſit I O K, æqualis. in quo ſtatu cochlea c [?] uapiam propè I, conſt [?] ringendus erit cum
oportuerit. lateri autem O Q K, tanquam baſi debet tympanum inniti, eo modo, ac ſitu, quo de late-
re trianguli diximus.

Vltima pars huius baſis eſt pyxis acus magneticæ, qualem cernis in tertia figura: quæ cum vſus po-
ſtulauerit affigenda eſt in auerſa parte baſis per inciſuram inibi factam, in quam inſerenda eſt pyxidis
margo A B C D, ita vt linea A B, paralella ſit plano baſis, ſeu ei congruat; ſitque planum ſeu fundus,
aut baxis pyxidis E F A B, normale baſi inſtrumenti: in quo ſitu linea G. H. quæ eſt linea meridiana
pyxidis erit ipſa paralella ſuperficiei baſis Inſtrumẽti. linea I K, in fundo pyxidis eſt linea magnetis,
quæ in Italia vulgò putatur delineare a meridiana G H. ſex fermè grad. P, tamen, Chriſtoph. Gruẽb. noſtræ Soc. ſcribit ſe obſeruaſſe declinationẽ hanc Romæ eſſe gr. 3 {1/2}. ego autem Parmæ eam reperio
paulo minorem tribus gradibus L M, eſt ipſa arcus magnetica ſupra ſtylum O P, æquilibrata, ac vo-

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer