Full text: Biancani, Giuseppe: Sphaera mvndi, sev cosmographia demonstratiua, ac facile methodo tradita

406. PRÆFATIO.

ADagium illud, facilè est inuentis addero [?] , veriſſimum eſſe, in inuentione ac
varia ad perfectionem vſq; Inſtrumenti huius, de quo acturus ſum ad-
ditt [?] one mihi, ſi vnquam alias perſpicue patuit. nam cum illud P. Clauius
lib. 7. Gnomon primo, vt videbatur ſatis abſolutũ edidiſſet; illud idem
postea in meliorem formam redactum ſeorſum proprio libello iterum ex-
plicauit. Idipſum 10: Paulus Galluccius ſublata quadam difficult [?] ate ad-
huc perfectius tertio in lucẽ dedit. & cum illud quarto quidam ex nostris
auditoribus expeditius adhuc reddidiſſet: & nos ipſi tandẽ huic additioni ſuper addentes, illud ad
abſolutiſſimã perfectionem (ni fallor) productum quinto emittimus. Porro quamuis nihil ei am-
plius addi poſſe videatur, id tamen prædicta experientia edoctus, minimè auſim affirmare; quiæ [?]
potius exiſtimem non defuturũ qui illud adbuc auctius ſexto, & ſeptimo in lucem ſit prolaturus.

Noſtro autem hoc Inſtrumento deſcribi poſſunt Horæ tam ab ortu, quam ab occaſu, necnon à
meridie, ideſt, Babylonicæ, Italicæ, & Astronomicæ, vna cum arcubus ſignorum, necnon diur-
norum; & quidem vna eademq; opera mira facilitate, ac breuitate, eaq; in quauis ſuperficie
tam plana, quam inæquali, tam rectam ad horizontem, quam inclinata, aut de lina [?] ta, & tam
concaua quam conuexa, idque ſine vlla declinationis, aut inclinationis muri conſideratione: quodque magnifaciendum eſt, haberi poſſunt ſingula puncta cuiuſuis horariæ lineæ, quæ huius
Inſtrumenti ſingularis, ac præcipua eſt præſtantia. Omiſi horas antiquas, quibus dies artificia-
lis in duodecim ſemper hor [?] as inter ſe æquales diuidebatur, cum earum nullus amplius ſit vſus; eas tamen eodem Inſtrumento quilibet ſolers, ac industrius lector ſibi deſcribere poterit.

Ad huius autem Instrumenti ſpec [?] ulationẽ me impulerunt errata nonnulla à me animaduer-
ſain zona illa materiali ſecundum horas Italicas feneſtrata, necnon in eius portione, quæ dicitur
Horarium: quibus paſſim plures pro Instrumentis ad Horologia conſtruenda vtuntur: de qui [?] -
bus erratis ſuo loco dicemus.

Addam præterea nouam rationem deſcribendi Horologij mobilis, & Viatorij in Quadran-
te, quod horas circa meridiem explicatiores exhibeat, quam vſitatus antea Quadrans; quod ei
vnum obijeiebatur; quam mihi D. Petrus Dordellus Placentinus pictor à ſe excogitatam primus
@lim communicauit. Porro vtriuſq; Quadrantis vſus nonnullos, non ſolum reconditos, ve-
rum etiam vtiles à me excogitatos proferam; cuiuſmodi eo vti in vmbra: quod prima fronte
incredibile cuipl [?] am videri poſſit.

407. PARTITIO TOTIVS OPERIS.

Prima pars erit de Inſtrumento prædicto, cuius erunt tria capita.

Primum caput de conſtructione Inſtrumenti.

Secundum caput de Horario plano.

Tertium caput de Horario Cylindrico.

Secunda pars erit de nouo Quadrante, cuius erunt capita tria.

Primum de conſtructione Horologij in Quadrante.

Secundum de vſu eiuſdem Quadrantis.

Tertium de conſtruendis Tabulis altitudinis Solis.

Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer