Full text: Biancani, Giuseppe: Sphaera mvndi, sev cosmographia demonstratiua, ac facile methodo tradita

350. Mathematici studij promoti@. Pars quarta.
Index operum quæ quidem extant, ſed nondum edita, aut ſi edita nondum latini@ate donata, v@
tum Mecænates, tum viri doctiea in lucem edere aut in latinum transferre non ſine
ipſorum gloria, & studioſorum vtilitate poſſint.

EVclidis data noua indigent tranſlatione; Maurolycus primum, poſtea Ioſephus Auria ea, vt ederent pa-
rauerant, ſed apud eorum hæredes adhuc latent. Maurolyci liber de Figuris planis, & ſolidis locum re-
plentibus. Io: de Regiomonte de ijſdem acutè ſcripſerat teſte Maurolyco. Modus ſecandi Sphæram ad da-
tam rationem ex Dionyſodoro à Maurol. tranſlatus. Data Arithm. Iordani, & Maurolyci. Euclidis Opti-
ca, & Catoptrica à Maurolyco illuſtrata. Ptolemæi Specula ab eodem expoſita. Archimedes de Speculis
comburentibus ab eodem excultus. Albategnij traditiones ab eodem expoſitæ. Hęronis Spiritalia ab eo-
dem tranſlata. Speculationes Mathematicæ eiuſdem. Hæc omnia deſcripſi ex indice ante ipſius Coſmo-
graphiam, quæ apud eius hæredes adhuc aſſeruantur.

Qui vero ſequuntur continentur in præfatione Ioſephi Auriæ ad Theodoſium tripolitam de diebus, & noctibus. Barlaam Monachi Arithm. & Logiſtices lib. 6. erat apud Auriam. Theonis Smirnæi de locis Ma-
thematicis apud Platonem, eiuſdem de Aſtronomia; aſſeruatur Venetijs in Bibliotheca Card. Beſſarionis. [?]
Logotheti expoſitio in Almageſtum. Porfirij expoſitio in Harmonica Ptolemæi,|qui duo Græci aſſeruan-
tur in Vaticana, cum alijs nonnullis, vt videre eſt apud Auriam.

Qui ſequuntur ſunt in Bibliotheca Medicea lingua Arabica ſcripti: Archimedes de Sectione circuli, eiuſ-
dem Lemmata. Ariſtarcus de corporibus Luminoſis. Ypſicles de Aſcenſionibus. ThebitBen Cora rerum
ſelectarum. Apollonij Conicorum lib. 8. Mænelai de Figuris ſphæricis lib. 3. Ben Muſa de Figuris planis,
& ſphæricis, hactenus ex Auria. Diophantis Arithmeticorum lib. 13. ait Bombellus extare in Vaticana, quo-
rum ſex tantum editi ſunt: ipſe quidem Diophantes pag. 7. aſſe [?] rit ſe lib. 13. Arithm. ſcribere. Abifeldea Ara-
bs Geographus reperitur in Blbliotheca Palatina Hidelbergenſi, ex Iacobo Chriſtmano in Alfagranum. Vl-
timò reſtant Theonis Alexandrini Græca commentaria in Ptolemęi magnam conſtructionem, edita quidẽ,
ſed nondum in latinum traſlata, quamuis multi eam tranſlationem ſint aggreſſi, & multi etiam eam ſe maxi-
mè deſiderare ſcribant. In alijs præterea Regum, ac Principum Biblioth. non dubito reperiri alia complu-
ra, quæ deinceps à ſtudioſis ac benè mereri de omnibus litteratis cupientibus, in lucem prodibunt.

351. Alter Index, Operum, quæ temporis iniuria perierunt, vt recentiores, quod nonnulli iam præ-
stiterunt, ea reſtaurare, aut imi [?] tari poſſint.

HEron Alexandrinus de Aquaticis Horologijs, Barocius in Heronem. ſequentes Authores accepimus
ex Proclo in Euclidem: Eudemus de Angulo; eiuſdem Geometricæ enarrationes. Euclides de Falla
cijs eiuſdem Corollaria, idem de Reſolutione, quem Marinus Ghetaldus ſe reſtauraturum promiſſit. idem
de Diuiſionibus, quem Bagdadinus reſtaurauit. Ptolemæus demonſtrauit, quod à minoribus quam duo re-
cti productæ coincidant, quod P. Glauius reſtaurauit ad decimum tertium pronunciatum Euclidis. Geminus
de Ortu linearum ſpiralium, conchoidum, earumq; paſſionibus. Nichomedes de Lineis conchoidibus. Hip-
pias de Lineis quadratricibus. Perſeus de Lineis Spiricis. Apollonius de Perturbaris proportionibus, de
Tactionibus, quem partim Vieta, partim Ghetaldus refecerunt.

Theodoſij Tripolitæ Delinationes ædium: de Vere, ex Suida. Comment. in Archimedis Viaticum. Ge-
mini Geometricæ narrationes, quas tanquam extantes citat Barocius in margine quarti libri Procli in Eu-
clidem. eaſdem citat Heniſchius in Sphæram Procli.

Sequentes Authores accepimus ex Pappi collectionibus. Archimedes de 13. ſolidis à ſe inuentis æquian-
gulis, & æquilaterit quidem polygonis, non autem ſimilibus contenta, pag. 83. item de Libra, & Viat [?] icum
apud Auriam. item de Sphæræ conſtructione.

Euclides de Reſolutione, de qua etiam Apollonius, & Ariſtęus ſenior. vide Pappum initio ſeptimi, & no-
ſtra loca Mathematica Ariſt. ad titulum Reſolutiuorum, & intra iterum egemus. hanc ſe reſtituturum rece-
pit Marinus Ghetaldus. eiuſdem Poriſmata lib. 3. & delocis ad ſuperficiem libri duo Ariſtæi locorum ſoli-
dorum lib. 3. Eratoſthenes de Medietatibus lib. 2. vide Pappum lib. 7. de ordine legendorum horum operũ. Geminus de Mathematicarum ordine. Ptolemęi Mechanica, & Momenta. Heronis Alexandrini Barulcon,
ideſt, Onuſtrahens, & Mechanica, in quibus de quinque facultatibus, Vecte, Libra, & c. quæ ſumma laude vi-
detur renouaſſe Marchio Guiduſubal [?] dus. idem de Rotulis, & aliud in 40. inuenta Archimedis. |Pappus pro-
poſitione 10. lib. 8. Erycemi Paradoxa. Eratoſthenis Meſolabia, cuius fragmentum ext [?] at in comment. Eu-
tocij in Archimedem. Demetrius Alexandrinus de linearibus aggreſſionibus pag. 61. Philo Tianæus ex
implicatione πληκτοειδων, pag. 61. Hi ex Pappo. Tandem Democritus, & Anaxagoras, vt refert Vitruuius
lib. 7. de eadem re ſcripſerunt, quemadmodum oporteat ad aciem oculorum, radiorum extenſionem certo
loco, centro conſtituto, ad lineas ratione naturali reſpondere, vti de incerta re certæ imagines ædificiorum

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer