Full text: Biancani, Giuseppe: Sphaera mvndi, sev cosmographia demonstratiua, ac facile methodo tradita

317. APPARATVS
AD MATHEMATICAS
ADDISCENDAS, ET PROMOVENDAS

CVm ego tum in me ipſo, tum in alijs plunibus experientia didicerim quant is labori-
bus, quantiſque ſtudiorum diſpendijs, ij Mathematicis dent operam, qui eas nullo
doctore præuio, nullaq; eræeedenti nſtructione aggrediuntur, breui hoc apparatu
huic malo remedium afferre decreui. Qua in re fortè Gemio [?] u mimitabor, qui vt
tradit Pappus lib. 8. de Mathematicarum ordine ſeripſerat. præ cæteris veroſcien-
tijs Mathematicæ prccipuè tali auxilio indigere videntur, tum propter earum mul-
titudinem, mutuam connexionem, ac depẽdentiam; tum quod hac tempeſtate, qua
ipſę reuiuiſcere, ac reflorere incipiunt, perpauci, rariq; ea@n profeſlores reperian-
tur, pauci ſſimique, qui earum totam Encyclopęd am p@ritè, ſcienterq; percalleant,
quique varijs ſtudioſorum finibus latis facere queant, Verum (quod magis dolen-
dum eſt) plurimi paſſim reperiuntur, qui ſe Mathematicos venditant, propterea quòd ſphæræ circulos vt-
cunque nouerint, aut quod nudam Horologij deſcriptionem teneant. quot ſunt qui totam Mutheſeos vim
in eo conſiſtere putant, vt ſciat quis, vt aiunt, alicuius Natiuitatem conſtruere? totiq; ſunt ferè omnes, vt Iu-
diciariam Aſtrologiam exiſtiment eſſe totius Matheſ@os columen, quæ tamen nuna ratione nomen ſcien-
tiæ Mathematicæ meretur. Quam rari hodie Geome@ræ, qui Archimedis, Apollonij, Pappi, admiranda. monumenta perlegerint? Quam @ari inter Arichmeticos ad Algebræ penetralia ſcienter perueniunt? tan-
dem qui Muſici habentur, & probantur, nulla Arithmeticæ aut Geometrię cognitione, nulla de Muſicæ na-
tura, officio, aut fine tractatione, eam tradunt, ac profitentur. vnde reliqua noſtræ Muſicæ detrimẽta, de qui-
bus nos alibi diximus oriuntur. Idem de reliquis Mathematicis dici poſlet, fed ne longior ſim, rem propo-
ſitam aggrediar, & totum apparatum in quinque partes diſtribuam.

Prima, erit Mathematicarum omnium expoſitio, & diuiſio.

Secunda, Bibliotheca Authorum ſelectorum pro ſingulis Mathematicis.

Tertia, Variæ methodi earum addiſcenda@un.

Quarta, Mathematici ſtudij promotio.

Quinta, Chronologia clarorum Mathematicorum, quam edidimus iam cum locis Mathematicis Ariſt.

318. Mathematicarum diuiſio, & expl. catio. ‘Pars prima.

COnueniens imo nec ſſarium omninò eſſe videtur, ante omnia breu@m quandam ac ſimplicem Mathe-
maticarum expl cationem tradere. breuem m [?] quam quoniam quamuis pluribus dequauis ſcienci@@ſ-
ſeratur, nunquam tamen naturam illius probè percipies, niſi ſcientiam ipſam animo totam compræhen-
deris.

Mathematicæ igitur ſcientiæ al@æ ſunt ſpeculatiuæ, aliæ practicæ; item aliæ puræ, aliæ mediæ; tandem
aliæ ſubalternantes, aliæ ſubalternatæ. Per ſpeculatiuas eas intelligo quæ conſiderant quan@itatem a mate-
ria abſtractam, ideſt, nulla habita ratione mater æ in qua ipſa quantitas detinetur. quod ſi quæ concretam
conſiderant, non tamen conſiderationem dirigunt ad opus.

319. Speculatiuæ Mathematicæ ſunt ſex ſequentes.

1 GEometria quam primam facere libet, tractat de quantitate continua terminata, cuius ſunt tria gene-
ra, linea, ſuperficie, corpus: uxta tres dimenſiones, longitudinem, latitudinem, & profunditatem. Li-
nea terminata eſt, v. g. linea bipedalis, diameter alicuius circuli, vel quadrati, latus alicui [?] us trianguli, quadra-
ti, rhombi, & c. ſuperficies terminata eſt, v. g. triangu um, quadratum, circulus, & c. corpus terminatum eſt, vt
cubus, conus, cylindrus, ſphæra, & c. de quibus omnibus ſubtiliſſime Geometria oſtendit admir [?] abiles pro-
prietates. pars quæ tractat de corporibus, ſeu ſolidis proprio no@ine dicitur Stereometria.

2 Arithmetica agit de quantitate diſcreta, finita, & terminata, ſiue denumeris finicis, & terminatis, vt
ſunt numeri quadrati, cubi, & c. con@poſiti, incompoſiti, & c. horum naturam, & accidentiam, eoru@ que mu-
tuas actiones perſcrutatur.

Hæ porrò duę dicuntur puræ, quod tractent de pura quantitate abſtracta a maleria, ideſt, Geometria con-
ſiderat triangulum ſecundum ſe, nulla habita ratione materię in qua ſit triangulum, ſiue enim ſit in ligno, ſi-
ue in ære, ſiue in cęlo, ſiue in terra, illud eodem modo conſiderat. Similiter Arithmetica conſiderat nume-

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer