Full text: Biancani, Giuseppe: Sphaera mvndi, sev cosmographia demonstratiua, ac facile methodo tradita

De Mundi Fabrica, pici æſtiui, & ſimul per apicem ſtyli, donec leuiter punctim tabellam attingat, ibique in ea punctum notabis. idem fac per punctum horæ pariter 23. æquatoris notando punctum in tabella tandem idem fac ad punctum
pariter 23. alterius tropici, notando tertium punctum in tabella; quæ tria puncta, ſi rectè operatus fueris,
erunt in directum conſtituta, ſiue in recta linea recta per tria hæc puncta, erit ea linea horararia horæ 13. eo-
dem modo reperies terna puncta pro hora 22. & pro cæteris omnibus, quorum puncta, & numeri vtriuſque
tropici ſunt ſupra horizontem. At vero in horis quarum puncta, & numeri ſunt notata partim in tropico
æſtiuo, vel æquatore, partim in prędicta iam ſponda, aſſumenda ſunt ea quæ ſignata ſunt in ſponda vice eo-
rum, quæ ſunt infra horizontem: v. g. in eleuatione noſtra boreali gr. 44. ſit deſcribenda linea h. 13. immiſ-
ſo igitur radio per punctum horæ 13 [?] . in tropico Cancri, & per verticem ſtyli vſque ad tabellæ occurſum,
ibique notato puncto, & ſimiliter per punctum æquatoris hor. 13 inuento ſecundo puncto in tabella, tandem
per punctum horæ 13. in ſponda, & per verticem ſtyli tranſmiſſo radio, vſque ad tabellam notetur tertium
punctum: per hæc tria puncta tranſibit linea recta, quæ horam 13. indicatura eſt: quod ſi radius ſpondam, & ſtyli verticem tangens non occurreret tabellæ, ſponda nimis humilis eſſe, & propterea eo vſque eleuanda fo-
ret, quouſque radius ſtyli verttice attingens tabelllæ accidat@. Idem ſiat, pro horis 12. 11. 10. 9. quæ duobu@
tantum punctis indigent, vno in tropico ſupra horizontem, altero in ſponda.

Poſtremo per tria puncta, quibus Meridianus ſecat tropicos, & æquatorem, necnon per verticem ſtyli im-
miſſo radio, reperiantur tria puncta in tabella, quæ ita ſignentur, vt ab alijs dignoſcantur, ſunt enim pro li-
nea meridiana. His punctorum ternarijs in tabella notatis, extrahatur è ſphæra, & quælibettria puncta, quæ
ad eandem horam pertinet, iungantur line is rectis. ſimiliter bina puncta horarum 12. 11. 10. 9. iungatur li-
ne@ quibus aſcribantur numeri horarum, qui eis debentur; erunt enim hæ lineæ horariæ: tria pariter pun-
cta vltimo inuenta per puncta tria meridiani, linea recta iungantur, hæc enim erit linea meridiana, quæ ſci-
licet meridiem indicabit.

Omnia deinde puncta media, quæ ſcilicet per puncta æquatoris inuenta ſunt, copulentur linea, quæ erit
recta, eritq: æquinoctialis linea, quæ videlicet æquinoctia indicabit.

283.

Figure 1. Horol. Ital. orizontale [?] ad latitudinem 45.

puncta verò extrema inuenta ex tropi- coæſtiuo, quia non ſunt in di- rectum conſtituta, iungantur linea punctuali introrſum cur- ua, quæ ſolſtitium æſtiuũ mon- ſtrabit. eodem modo deſcriba- tur altera linea punctualis per reliqua extrema pũcta alterius tropici, quæ brumalis ſolſtitij eritindicatiua. Ex quibus de- ſcriptum erit Horologium ho- rizontale Italicum, ad latitudi- nem gr. 45. quale ſequens figu- ra oſtendit, in qua lineæ hora- rum ex appoſitis numeris co- gnoſcuntur. linea E B, eſt me- ridiana. linea C D. eſt æquino- ctialis, quæ horarijs tranſuerſa eſt. Lineæ punctuales tropicos referunt, & c. Quod vt officio officio ſuo rectè fungatur, col- locandũ eſt ad libellam in apri- @o loco, lineaq; ipſius meridiana congruere debet veræ lineæ meridianæ inibi prius inuentæ; ſtylua ſit ad meridiem, collucente enim Sole vertex vmbræ ſtyli oſtendet horas Italicas, ſeu ab occaſu, meridiem, æqui- noctia, & ſolſtitia, vt facilè ipſius figurationem conſideranti patere poteſt.

283.1.

0212-01

284. De Horologijs verticalibus, ſeu muralibus.

SI Tabella collocetur intra ſphæram, ita vt faciat angulos rectos cum horizonte, vti faciunt muri cum ho-
rizonte naturali, & ita vt imitetur ſitum muri, cui velles Horologium appingere: apexq; ſtyli attingat
centrum ſphæræ, & poſtea puncta terna, pro ſingulis horis reperiantur, vt ſupra in horizõtali docui, factum
crit Horologium murale, quod horas, & cætera oſtendet in muro, cuius ſitum intra ſphæram imitabatur. Porrò ſi ſphæra aſtronomicè apud murum aſſumptum collocetur, eique muro Tabella intra ſphærã exiſtens
ſit æquidiſtans, ſimulq; horizonti perpendicularis, tunc optimè murum illum referet.

Illud ſcitu dignum eſt, ac pariter vtile, in eleuatione poli gr. 45. qualis ſerè eſt totus Lombardiæ tractus,
idem Horologium horizontale commutari poſſe in duo verticalia, ſeu muralia primaria, ideſt, in vnũ quod
meridiem directè aſpiciat, & in alterum huic auerſum, quod ad Boream pariter directè proſpiciat: idque mu-

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer