Full text: Biancani, Giuseppe: Sphaera mvndi, sev cosmographia demonstratiua, ac facile methodo tradita

Apparatus ad Sphœram. polus Arcticus; Item vero Antarcticus: eritq; totus Zodiacus, in quatuor æquas partesà Coluris diſſectus.

16.1.

0021-01

Quoniam vero prædicti circuli omnes materialem craſſitiem habent aliquam, quam tamen habere mini-
mè deberent, cũ circulos Geometricos referant, qui lineæ ſunt ſecundum longitudinem impartibiles, ideſt
non poſſunt ſcindi per longum; ideo per mediũ ſingulorum ſecundum longitudinem deſcribendæ ſunt li-
neæ circulares, quæ eos ſecundum longitudinem bifariam ſecent, qui circuli in Æquatore, Tropicis, & Po-
laribus deſcribẽdi ſunt ex polis Mundi tanquam ex centris; in Coluris vero ex ſectionibus eorũ cum Æqua-
tore: Hæ enim peripheriæ lineares melius repræſentant cæleſtes circulos. poſtea Æquator diuidendus eſt
per primam huius in partes 360. quę tempora appellantur, numeri ſaltem ſingulis denis aſcribendi facto ini-
tio à, [?] communi ſectione eius cum Eclyptica, & procedendo ſecundum ordinem ſignorum Zodiaci, ſicque
pars nonageſima Æquatoris erit in Coluro ſolſticiorum, diſtans à Cancro gr. 23. {1/2}. & c.

Atque hæc circulorum compago aptè dici poteſt primum mobile, hi enim circuli in primo mobili eſſe
concipiuntur.

Nunc alius circulus, qui Meridianus dicitur parandus eſt tantæ magnitudinis; vt concauum eius prædi-
ctum mobile complectatur, non tamen ita arctè, quin intra ipſum moueri illud queat, quare in duobus ex
diametro foraminibus in ipſo factis, axis mundi exeratur, vt circa ipſum primum mobile liberè conuerti
poſſit. valde autem è re eſſet, ſi vna eius Meridiani ſuperficies lateris, ita introrſum per circuitum excaue-
retur, vt eius concaua peripheria præcisè per mediam longitudinem ipſius Meridiani gyrans, etiam per
Mundi polos tranſiret. diuidendus autem eſt ex haci e [?] adem parte in gr. 360. Quorum numeri debent à polis
incipere, & ad Aequatorem vſque creſcere, vt in Aequatore ſit gr. 90. communis vtriſq; numerationibus.

Reſtat vltimo loco Horizon, qui tantæ magnitudinis fabricandus eſt, vt concauum eius æquale omnino
ſit concauo Meridiani, habeatq; latitudinem, non ſecun-
dum concauum aut conuexum, ſed ſecundum lateralem
ſuperficiem tantum, vt in ea Mundi plagæ ventiq; ſcribi
poſſunt, binæque ex diametro inciſuræ excauari, quæ Me-
ridianum circulum ad angulos rectos cum Horizõte exci-
pl [?] ant: diuidatur in gr. 360. ſiue in 4. quadrantes, quorum
numeri à Septentrione, & Meridie incipiẽtes, atq; vtrin-
que prodeuntes, deſinant in gr. 90. ad Ortum, & Occaſum. ſic abſolutus Horizon incumbet ſuæ baſi, ita vt fulciatur
brachiolis in modum aluei rotundi conformatis. in quem
alueum Meridianus vna cum reliqua compage per Hori-
zontis ſectiones immiſſus præcisè medius ſupra Horizon-
tem perpẽdiculariter erigatur, ac medius infra Horizon-
tem deſcendat, occurratq; fundo aluei, vbi aliqua ſectura
retineatur ne huc, illuc, a rectitudine deflectat. Neq; ve-
ro cum Horizonte conſolidari debet, vt per eius in-ciſio-
nes ſuſque deque reuolui poſſit: debet tandem Horizon
eſſe paralellus inferiori plano ſuæ baſis, ſeu plantæ ſui pe-
dis. vbi ex vſu erit ſi acus magnetica in aliqua loculamen-
to librata, contineatur, cuius vſus poſtea apparebit. Quo-
rum omnium ac totius Sphæræ Armillaris ſiguram inſpice in pagina ante apparatum immediatè poſita.

16.1.

0022-01

17. Quadrantem Astronomicum, vnà cum quadrato conſtruere. # Propoſ. 8.

VT melius res Aſtronomicas doceamus, indigemus aliquando huiuſmodi quadrante. ex aliqua igitur
ſolida, ac firma materia conſtruatur quadratum A B C D. quale figura vtcumque oſtendit, cuius ſin-
gula latera, ſint ſaltem duorum aut trium pedum, quo ve-
ro maius, eo etiam vtilius erit. facto deinde centro in C. interuallo C B. deſcribatur quadrans circuli B C D. diui-
datur que in gr. 90. cum ſit quarta circuli pars: & quilibet
gradus ſaltem in particulas 5. ſubdiuidatur per primam
ropoſ. huius. pendeat perpendiculũ D I. iuxta lineam ali-
quam per medium lateris A D. ductam. adſit etiam Dio-
ptra circa centrum C. mobilis, cuius latus C E. per cen-
trum C. tranſeat, quod fiduciæ lineam ſolent appellare. erigantur ex Dioptræ ſuperficie exteriori duo pinancidia
perpendiculariter, atque inuicem paralella: in quorum
medio ſint exigua duo foramina directè ſupra lineam fi-
duciæ facta, atque in eadem altitudine. ſint præterea in
pinnularum ſummitatibus duæ rimulæ ſibi mutuo in ea-
dem altitudine reſpõdentes. Deinde duo latera A B. B C. diuidantur in partes 60. æquales, vti figura demonſtrat. Tandem ſit etiam in angulo A. paratum foramen, cui cum
opus fuerit Dioptra poſſit affigi, ac circa ipſum conuolui.

17.1.

0022-02

18. FINIS PARTIS PRIMÆ.

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer