Full text: Biancani, Giuseppe: Sphaera mvndi, sev cosmographia demonstratiua, ac facile methodo tradita

De Mundi Fabrica, @um Sole infra horizontem deprimitur. quod ſi Stella, quæ in occidente veſpeti videbatur, appropinquan-
te ei Sole apparere deſierit. is erit occaſus Heliacus, ad quem Ouid. reſpicit lib. 2. Faſt. ſit,

Quem modo cælatum. stellis Delphina videbas. Is fugiet viſus nocte ſequente tuos.

Loquitur enim de tertio Februarij die, cuius pridie poſt Solis occaſum apparebat Delphinus in occidente,
ſcd tertio die a ſuperueniente Sole occultatus, vna eum eo occidebat inuiſus. Et Virg.

-- Et aduerſo cedens Canis occidit Astro.

Ideſt, Canis cedens locum aduerſo Soli appropinquanti heliacè occidit. Porrò ex prædictis manifeſtum eſt
hunc ortuum, & occaſuum cognitionem neceſſariam eſſe ad intelligenda plurima loca tam Poetarum, quam
Philoſophorum, tum rei ruſticæ Scriptorum; ſed & maximè Medicorum; hi enim omnes rerũ tempora pet
ortus, & occaſus ferè ſemper heliacos deſcribunt. quam neceſſitatem ſic Virgilius exprimit:

Præterea tam ſunt Arcturi, ſydera nobis
Hædorumq; dies ſeruandi, & lucidus Anguis,
Quam quibus in patriam ventoſa per æquora vectis,
Pontus, & ostriferi fauces tentantur Abydi.

Idem affirmat Aetius Medicinæ conſultiſſimus ſermone 3. cap. 4. ſic; quandoquidem etiam ſtellæ orientes,
& occidentes aera mutant: vnde contingit etiam alios ventos aliter ſpirare, necceſſarium duxi hic tempora
indi care, in quibus earum, quæ aerem palam alterant, Ortus, & Occaſus fiunt: nam ſanorum corpora, & multo magis ægrorum iuxta aeris ſtatum alterantur ea igitur ſunt, Equus cum mane oritur; cum Pleiades
oriuntur manè, cum veſperi occidunt, & c. quæ apud eum reperies. Galenus ipſe Medicorum princeps mo-
net ægrotos ne ſe manibus Medicorum Aſtrologiam ignorantium committant, quia inquit, medicamina
parum iuuant imo ſæpè nocent, temporibus incommodis exhibita: tempora autem ex ortibus, & occaſibus
ſtellarum pendent. ſed primus omnium Hippocrates in lib. de aere, & aquis, int [?] er cætera hæc habet; oportet
autem, & Aſtrorum ortus conſiderare, præcipuè Canis, deinde Arcturi, & Pleiadum occaſum, morbi enim
in his maximè diebus iudicantur, alijque perimunt, alij vero deſinunt, & c. Quamobrem operæpretium eſt,
cognoſcere quo anni tempore, quæuis ſtella oriatur, & occidit. quod pulchre, ac commode indicabit ſphæ-
ra Arathæa, ſeu Globus Aſtronomicus, qucm ſupra conſtruximus; hoc modo; eum colloca aſtronomicè, de-
inde Stellam illam, cuius ortus, tempus quæris, ſtatue in horizonte orientali, notaque gradum eclipticæ, qui
tunc ſimul horizontem tangit; cum enim Sol ad illum gradum peruenerit, orientur Stella illa horizontali-
ter, & poſt aliquot dies etiam heliacè. poſita item Stella in horizonte occiduo, notetur pariter gradus ecli-
pticæ eundem horizontem contingens, cum enim eo Soloccupauerit: Stella ea veſperi horizontaliter oc-
cumbet, cum aliquot diebus prius heliacè occiderit. quando verò Sol fuerit in gradu huic oppoſito, Stella
eadem manè occidet. Maginus in ſuis Ephemeridibus exhibet Tabulam ortuum, & occaſuum præcipuarum
Stellarum. De ortu, & occaſum inerrantium extat Autolycus antiquus Aſtronomus, qui Olimpiade circi-
ter 120. floruit: eum Ioſephus Auria, & traduxit, & illuſtrauit.

261. Aliter de Ortu, & Occaſu ſyderum ſecundum Astronom. Cap. XI.

PRædicta ortuum, & occaſuum acceptiones, communes ſunt Aſtronomis, & cæteris ſcriptoribus, quæ ve-
rò ſequuntur ſolis Aſtronomis ſeruiunt: eas Ptolemæus coortus, & cooccaſus appellat: Latini Aſcenſio-
nes, & Deſcenſiones; quarum vſus eſt, vt per eas tempus menſuretur, quod inſumitur in ortu, vel occaſu ali-
cuius ſigni, vel arcus Zodiaci, vel Stellæ, vel puncti cuiuſpiam. quæ mẽſura ſumitor penes æquatorem, quip-
pe qui vniformiter moueatur, & horizontem pertranſeat, & ideo communis mẽſura ſic cæleſtium motuum,
vt alias diximus: Zodiacus verò ob ſui obliquitatem inęqualiter aſcendit, & deſcendit ſupra, & infra horizon
tem, & ideo menſurationi ineptus eſt.

Aſcenſio igitur Stellæ alicuius eſt arcus æquatoris à ſectione verna inchoatus, & numeratus ſecundum ſi-
gnorum ſucceſſionem vſq; ad horizontem ortiuum, dum Stella oriens, ipſum pariter horizontem attingit. v. g. in hac Parmenſi eleuatione polari, quia quando Canicula, ſeu Procyon oritur, ſiue quando ortiuum ho-
rizontem attingit, tunc arcus æquatoris inchoatus ab æquinoctio verno vſq; ad eundem horizontem nume-
ratus, continet gr. 102. erit aſcenfio Procyonis gr. 102. æquatoris. Deſcenſio pariter Stellæ eſt arcus æqua-
toris eodem modo computatus, qui demerſus eſt ſub occiduo horizonte, dum ſtella occidens eundem hori-
zontem attingit, v. g. occidente eadem Canicula in noſtrc eleuatione tunc prædictus arcus eſt gr. 117. eiu@
videlicet deſcenſio.

Aſtronomi præterea conſiderant aſcenſionem, & deſcenſionem arcus cuiuſuis eclipticæ, ideſt, arcũ æqua-
toris ſimul cum oblato arcu coorientem, aut coocidentem, vnde tempus menſurant, quo totus ille arcus Zo-
diaci emergit ab horizonte, vel ſub eo demergitur; tantum enim eſt tempus, quantum arcus ille æquatoris
importat; 15. enim gra. vnam horam efficiunt, & c. Has præterea omnes aſcenſiones, & deſcenſiones dupli-
citer conſiderant; in ſphæra videlicet obliqua, & recta; vnde eas in obliquas, & rectas diuidunt. Aſcenſio,
a@t deſcenſio obliqua eſt arcus æquatoris cooriens, aut coocidens alicui arcui eclipticæ in ſphæra obliqua. Aſcenſio, & deſcenſio recta arcus æquatoris, & c. cooriens, & c. in ſphæra recta. Vbi illud ſciendum media-
tionem cæli cuiuſuis puncti, vel arcus eclipticæ eſſe pariter arcum æquatoris, qui ſimul cum aſſumpto ecli-
pticæ arcu Meridianum circulum pertranſit, vel eſt arcus æquatoris numeratus ab æquinoctio qui pertran-
ſijt Meridianum, dum punctum aſſumptum, vel Stella Meridianum attingit: quapropter mediatio cæli, &

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer