Liber Decimusſeptimus.
culos ſatis magnos, eoſque ſingulos diuide in quatuor partes æquales. poſtea huic puncto qui ho-
rum circulorum polus eſt, affige ex altero extremo regulam flexibilem, oblongam, ſed anguſtam. hanc, manente illa extremitate in polo, extende per puncta quadrifariam circulos ſecantia, de-
ſcribendo ſecus eam, lineam in ſuperficie globi, ſic deſcribes quattuor lineas, ſeu quattuor ſemi-
circulos tranſeuntes per quattuor circulorum diuiſiones, qui ſemicirculi concurrent in punctum. priori puncto diametraliter oppoſitum: eruntque ambo eclipticæ poli. Ex quibus deſcribe ecli-
pticam ipſam, necnon Zodiacum, Aequatorem, Tropicos, ac Circulos polares, vt in apparatu
de conſtructione Sphæræ materialis docuimus. deinde diuide Eclipticam, & Aequatorem in. gr. 360. initio facto a ſectione, quam Verni Aequinoctij eſſe volueris. in ecliptica diſtincta ſint 12. ſigna, cum ſuis characteribus ♈, ♉, & c. poſtea prædictam regulam ita diſpone, vt vtroque extremo
in polis iam inuentis affixa, ſit inſtar ſemicirculi volubilis circa globum, ipſum leniter radens: latus
verò vnum regulæ tranſeat præcisè per polos eclipticæ ſi producatur, quod latus ſolet dici linea,
fiduciæ. ſed huius ſemicircularis regulæ inſpice hanc figuram, cuius duo extrema A B. ſunt perfo-
rata, vt axi globi extra polos extanti affigi poſſit, atq; in eo conuolui, latus A C B. quod eſt linea fi-
duciæ tranſiens per polos A B. diuidatur bifariam in C. à quo verſus vtrumq; extremum diuidatur
in gr. 90. ad ipſos polos deſinentes, ſicut figura indicat. Adaptatur igitur hic ſemicirculus vt ſit mo-
bilis in polis eclip@icæ, erit inſtar omnium circulorum latitudinis, qui concipi poſſunt. Iam diuide
totum globum in 12. ſectiones æquales, ducendo lineas à polis eclipticæ tranſeuntes per ſingula ſin-
gulorum initia, ſic enim erit totus globus diuiſus in 12. oblongas ſectiones, quæ erunt inſtar 11. Pe-
ponis ſectiones æquales, & vnaquæq; erit eiuſdem appellationis cum eo ſigno, quod in eius medio
exiſtet. Globo igitur ſic parato, ei ſic vnamquamq; Stellam loco ſibi debito appinges. Stellæ illius,
quæ in globo pingenda eſt, accipe ex ſuperiori Catalogo primo eius longitudinem, eamq; in ecli-
ptica numera ab initio Arietis, & vbi terminabitur eius longitudo, ibi ſtatue ſemicirculum mobilẽ: deinde ex Catalogo accipe eiuſdem Stellæ latitudinem Boream, vel Auſtrinam, eamq; numera in
ipſo ſemicirculo facto initio ab ecliptica verſus Boream, vel Auſtrum, prout oportuerit, atq; in fi-
ne, ſeu termino huius numerationis, ſeu latitudinis, depinge colore aureo aſſumptam Stellam, cum
charactere magnitudinis eius, aut coloris: exemplum. Arcturi Stellam ſic inſcribes; ex catalogo
præmiſſo accipe eius longitudinem, quæ terminatur in gr. 18. min. 30. Libræ; ideo ad hunc gradum
ſtatue ſemicirculum, quo ibi manente accipe eiuſdem latitudinem, quæ eſt gr. 31. min. 2. Borealis: numera igitur eam in ſemicirculo verſus Boream gr. 31. 2. ibiq; depinge Stellam auream, cum cha
ractere primæ Magnitudinis, quæ Arcturum referet: idem facito cum reliquis Arcturi Stellis: po-
ſtea figuram ipſius Arcturi circa haſce ſtellas colore intermortuo, vel debili delinea, ne cõſtellatio-
nis huius Stellæ nimis offuſcentur. in quo hodie plurimum peccatur, dum potius animalia quæ-
dam, authomines, quam Stellæ pingi videntur. eodem modo omnes Aratææ Sphæræ aſteriſmos
delineabis.
Porrò Galaxiam ſic delineabis. color totius Globi ſit cæruleus, viæ verò lacteæ ſubalbidus: ea au
tem has conſtellationes peruadit, Centaurum Nauim; inter Oriona, & minorẽ Canem, pedes Eri-
chthonij, Perſeum, Caſſiopeam, caput Cephei, Cygnum, Sagittarium, Aquilam, Antinoum, Sa-
gittarium, Aram. in Cygno tamen diuiditur in duos ramos, quorum vnus per dictos aſteriſmos
tranſit, alter verò inter Lyram, & Aquilam deſcendit ad Ophiucum per Serpentem, & per caudam
Scorpij incedens, quoad cum priori ramo ad Centaurum vniatur. Ex hac tandem Stellarum de-
ſcriptione oritur eorum noua in 12. Zodiaci ſigna diuiſio; nam ductis, vti d ximus, ex polis ecl pti-
cæ 12. latitudinem circulis, totum cælum inſtar Peponis in 12. ſegmenta diuiditur, quæ ab vno polo
ad alterum pertinent; continentq; ſingula ſigna, & omnes etiã Stellas, denominantq; ab eo ſigno,
quod in medio cuiuſq; eſt: omnes igitur Stellæ, quæ ſunt v. g. in eo ſegmẽto, quod tranſit per Arie-
tem, dicuntur eſſe in Ariete, etiamſi ſint Zodiaci poli vicinæ, aliæ eodem modo in Tauro, & c.
Hiſce peractis globo Meridianum, & Horizontem accommoda, ita tamen, vt circa polos æqua-
toris diurno motu expeditè reuoluatur. adde tandem circuli quartam in gr. 90. diuiſam, quæ altero
extremo hærens Meridiano in vertice Horizontis, poſſit circa ſuperius hemiſphærium circumduci, ad om-
nes videlicet verticales, hæc dicitur quarta altitudinum, cuius officium mox apparebit.
252.
De Stellis in Cælo dignoſcendis. Cap. VI.
QVoniam iucundum, atq; vtile eſt Stellas cæli non de facie tantum, ſed eas diſtinctè internoſcere, atque
vnamquamq; proprio nomine compellare: ideò per Aratæam Sphæram id facilè ſic aſſequemur. Eam
igitur primò omnium oportet aſtronomicè collocare, eo modo, quo etiam Sphæram Armillarem
collocare docuimus; ſed amplius oportet aſſumere gradum Solis in Zodiaco, eumq; infra horizontem occi-
duum iuxta nocturnas horas elapſas deprimere: quod fiet ſi pro ſingulis horis ab occaſu Solis deſcendent gr. 15. Aequatoris cum ipſo gradu Solis: in hoc enim Globi ſtatu omnes Stellæ, & conſtellationes in Globo de-
pictas directè reſpicient ſtellas, & conſtellationes, & omnes, quarum ſunt imagines; vnde quodammodo eas
nobis oſtendent, & notificabunt. Aliter ſic, ſi nota ſit tibi Stella quæpiam, quam tunc videas, accipe eius alti-
tudinem ſupra horizontem per Quadrantem; deinde Sphæram motu diurno ita reuolue, donec Stella illa
in Globo depicta eadem altitudinem ſupra materialem horizontem obtineat; quam altitudinem in quarta à