Full text: Biancani, Giuseppe: Sphaera mvndi, sev cosmographia demonstratiua, ac facile methodo tradita

229. De duobus Saturni Comitibus. Cap. VII.

MIrabile eſt illud quoque, quod circa Saturnũ mirabili Teleſcopio noſtræ tempeſtati Aſtronomi rimati,
ac parirer mirati ſunt; ipſum videlicet duobus paruis ſtipari comitibus, ſicuti Iouem quatuor. qui cum
Saturno in linea æquatori paralella conſtituuntur, quemadmodum comites Iouis cum eo in linea eclipticæ
paralella. ſuntque aliquando adeo Saturno proximi, vt non diſtinguan-
tur ab eo, ſed eum oualem apparere efficiant, vt in figura B. aliquando
ab eo plane diſtinguuntur, vt in figura C. ſed illud omnino mirum, quod
eum Galilæus, & alijs duobus totis annis, & amplius, eos continuo Sa-
turno aſſiſtere conſpexiſſent, poſtea euanuerunt, nec quid de illis factum
ſit audio quidquam, quod inopinatum ſpectaculum obſeruatores ſtupi-
dos tenet ac mirabundos. ego ad finem huius Octobris anni 1616. oualem ac cum duabus maculis rotundis
ad vtrumque vertice conſpicio, qualem prima figura A. oſtendit in quo ſtatu adhuc perſeuerat hoc menſe. Nouembri 1619. quo hæc imprimuntur. vide Galilæum in lib. de maculis circa finem; necnon Diſquiſitio-
nes Mathematicas Pater Chriſtophori Scheiner noſtræ Soc.

229.1.

0177-01

230. LIBER DECIMVSSEXTVS
DE COMETIS.

PLacet hoc loco poſt tractatum de perpetuis, & ordinarijs planetis ſubijcere tractatũ de Co-
metis, quandoquidem multi ex recentioribus Aſtronomis pleroſq; omnes Cometas, quot-
quot ipſi videlicet obſeruarũt, eos in planetaria cæli regione depræhenderunt, vnde etiam
ijſdem placuit planetas extraordinarios, ac temporaneos appellare Cometas. Neque vero
hæc, de cæleſtibus Cometis ſententia (vt parum eruditi exiſtimant) noua eſt, ſed omnibus
ſæculis quibus philoſophatum eſt coæua; nam teſtibus Ariſtotile, Seneca, & alijs Py@hago-
rici, & Italica ſecta, aſſerebant Cometam eſſe vnã ex ſtellis errantibus, ſed longis poſt tem-
porum interuallis apparere; idem ſenſerunt Hippocrates Chius ex eodem Ariſtotile, necnon Diogenes ex
Plutarcho de placitis Philos. Chaldæi etiam Aſtronomorum antiquiſſimi, vt refert Apollonius Mindius
apud Plutarchus Cometas in planetarum numero ponebant. quibus aſſentitur ipſe Apollonius Mindius. Se-
neca poſtea ſæculo non tam vetuſto, pluribus enixè contendit Cometas non tantum cæleſtes eſſe, verum. etiam inter æterna naturæ opera ponit. vide eius lib. 7. nat. qu. cap. 22. & 23. propinquiori poſtea æuo, in ea-
dem ſententia perſeuerauit Albumazar magni inter Arabes nominis; vt tradit Cardanus de ſubtilitate. & ſuperiori nobis ſæculo, idem Cardanus citato lib. de ſubtilitat [?] e idem demonſtrare conatus eſt. noſtra deniq; ætate, qua Aſtrologicę obſeruationes, magnis ac fabrefactis organis etiam circa Cometas habentur, hanc per
omnes ætates deductam opinionem veram eſſe, conſultiſſimi Aſtronomiæ luculentiſſimè comprobare ni-
tuntur. Verum antequam eorum argumenta afferamus, præſtat de Cometarum accidentibus, per apparen-
tias, & obſeruationes depræhenſis, pertractare.

231. Figura Cometarum. Cap. I.

VAriæ ſunt Cometarum figuræ, quarum duæ ſunt præcipuæ: Alij enim crines vndique in orbem vi-
brant, qui criniti, cincinnati, & Cometæ propriæ appellantur: Alij vero ad vnam tantum partem. barbam, aut caudam radioſam demittunt, hique barbati, caudatique dicuntur. Porro Cometa græca vox
eſt, nam Kομητης, comatum, ſeu crinitum ſignificat: à Kομη, qua coma latinè dicitur.

232. Magnitudo apparens Cometarum.

MInimi ſunt inſtar vnius maximæ ſtellæ fixæ; maximi inſtar Solis; nam teſte Seneca, Neronis tempore,
Cometas vnus Solem magnitudine adæquauit. alij ſuas magnitudines inter haſce extremas multipli-
ci varietate medias continent. vbi illud maximè notandum, eundem Cometam non ſeruare eandem figuræ
magnitudinem, ſed eam iuxta motum quem habet proprium, variare, non enim vt videbimus, æquabiliter
incedunt; quare figuram imminuunt, vel augent, pro vt eorum etiam motus remittitur vel intenditur: quod
exactè olim Seneca, nunc vero Tycho obſeruarunt, vt ille cap. 8. de Cometis: hic vero in Cometa anni 1577. enarrat. nonnulli initio magni apparent, poſtea paulatim minuuntur, vt amplius diſcerni nequeant; alij
eontra initio ſunt parui, demum decreſcunt vſq; ad apparentem interitum.

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer