Full text: Biancani, Giuseppe: Sphaera mvndi, sev cosmographia demonstratiua, ac facile methodo tradita

227. Appendix de calculo Saturnl. Cap. VI.

EOdem prorſus modo hic calculus peragitur, quo in duobus præcedentibus, pro quo ſit Tabula ſequens
vna cum exemplo. Hodie igitur, ideſt, 26. Decembris exacta ad meridiem Venetum anni 1616. Biſſext. quæratur ex ſequenti Tabula medij motus Saturni, locus eius in Zodlaco.

# Sig. # Gra. # ′.
Rad. 1606. # 6 # 28 # 28
Anni 15. # 6 # 3 # 0
Menſis Nouemb. Biſſext. # 0 # 11 # 0
Dies 26. # 0 # 0 # 0
Summa in gr. 12. # 1 # 12 # 28 # à quo dempto motu epicycli.
Motus vero Solis eſt # 9 # 4 # 0 # Tauri eſt centrum epicycli.
Motus epicycli # 1 # 12 # 28
Remanet # 7 # 11 # 32 # pro Anom. Saturni.

Stella igitur Saturni transgreſſa eſt perigæum epicycli ſig. 1. gr. 22. eſtque in ſemicirculo epicycli occiden-
tali; ac proinde in motu diurno præcedit locum epicycli aliquot gradibus, quos rudi Minerua ſic diuinabe-
ris: conſidera tantum eſſe ſemidiametrum huius epicycli, vt ad ſummum ſubtendat gradus circiter 6. de Zo. diaco; quapropter planeta ipſe totidem gradus præcedere, aut ſequi poterit centrum epicycli, idque cum
deſtiterit vtrinque ab epicycli apogæo ſig. 3. gr. 7. ferè. quando autem eſt in epicycli perigæo, vel apogæo′,
cundem ſortitur cum centro locum: nunc autem diſtat ab apogæo in ſemicirculo occiduo ſign. 4. gr. 8. qua-
propter non recedet à centro epicycli totos gr. 7. ſed circiter 6. vel 5. erit igitur circa gr. Tauri 7. vel 6.

Motum in latitudinem horum trium ſuperiorum planetarum breuitatis cauſa ommittimus.

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer