Full text: Biancani, Giuseppe: Sphaera mvndi, sev cosmographia demonstratiua, ac facile methodo tradita

Liber Decimusquartus. quam ſemid. terræ 3990. veruntamen quanta ſit nihil certi aſſero. ſemid. vero epicycli in minima diſtantia. ubtendit arcum gr. 11 {1/2}. in Zodiaco, dum a nobis è terra obſeruatur; in maxima autem ſubtendit gr. 10 {1/2}. qui-
bus ſic poſitis eius circulationes concipiendæ ſunt, hoc ordine primo ipſum Iouis aſtrum in peripheria epi-
cycli circa centrum epicycli eodem modo ac Martis aſtrum reuoluitur: nam mirabili ad Solem analogia ita
circumcurrit, vt cum ei Sol coniungitur, ſeu cum Sol eum in Zodiaco aſſequitur, tunc planeta epicycli apo-
gæum A, obſideat; poſtea Sole eum prætereunte planeta proportionaliter in epicyclo deſcendit verſus C,
cumq; Sol ei è diametro aduerſatur, ipſe iam in perigæum epicycli M, delapſus fuerit. inde ſcandens alterũ
epicycli ſemicirculum, erit iterum in noua cũ ſole coniunctione in apogæo A. hic pariter motus dicitur ano-
malia, eadem de cauſa qua in alijs. eiuſq; numeratio incipit ab apogæo A, diarius eius motus eſt min. 54′. an-
nuus ſig. 10. gr. 20. quare totum epicyclum percurrit anno vno ſimplici, cum diebus 33. hor. 21. Porrò du [?] pla-
neta hunc epicycli gyrum terit, interim centrum E, epicycli transfertur ſecundum Zodiaci longitudinem
ſeu in conſequentia, qui dicitur motus longitudinis, incipitq; eius numeratio ab initio Arietis, ſeu ab æqui-
noctio verno. moueturq; in eo quotidie motu medio min′ [?] . 59″. in anno vero gr. 30. 19′. 41″. quaretotũ Zo-
diacum recurritannis vndecim Aegyptijs, diebus 214. hor. 21. hic autem planetæ motus in longitudinem, re
ipſa inæqualis eſt, ob motum anomaliæ; quia vt in alijs, ob hanc anomaliam planeta ſit directus, ſtationarius,
retrogradus; vnde neceſſe eſt eum in Zodlaco inęqualiter progredi. imo reliquas Martis affectiones recipit,
ideſt, eoſdem aſpectus, tum ad ſolem, tum ad alia ſydera. item eoſdem ortus, & occaſus: ſunt enm hi tres ſu-
periores planetæ inuicem perſimiles. tandem ex motus anomaliæ cum motu longitudinis connexione, fit vt
lupiter deſcribat aliam figuram ſpiralem ſimilem, ei quam pro Marte deſcripſimus cap. de Motu, eodemq; modo explicari debet: quamuis autem ei ſit ſimilis, ab ea tamen differt hæc, quia lineas ſpirales plures habe-
bit; citius enim in anno ſupiter anomaliam abſoluit, quam Mars.

Amplius planeta in latitudinem mouetur; non enim ſub ecliptica alij planetæ præter ſolem incedunt, ſed
huc illuc in Boream, & Auſtrum ab ea ex currunt: quæ excurſio in Ioue continet ad fummum gr. 2. 7′ [?] . hic igi-
tur dicetur motus latitudinis. Poſtremo dum planeta ſuos hoſce circuitus in ſua regione peragit, non im-
munis eſt à diurna totius mundi conuerſione, ob quam ſpiralem lineam ab vno tropico ad alterum agglo-
merare [?] , quodammodo cogitur; quæ non vniformis erit, ſed alibi laxior, alibi anguſtior, prout ſydus apo-
gæum, vel perigæum occupauerit.

214. Illuminati [?] o, & vmbra Iouis. Cap. III.

NOn ſecus ac Lunam, & Venerem à Sole illuſtrari erediderim; præſertim cum vti ſupra dictum eſt, vm-
bram à ſole efficiat, eam namq; in auerſam a ſole partem proijcit; nam nobis manifeſtam ipſius quatuor
comites reddiderunt, dum ea ipſos nobis occultare ſolet, ſicu@ infra oſtendetur. Eſt igitur corpus opacum,
lumenq; à ſole recipit, quod flauo colore refulget. Longitudinem vmbræ Iouis ſic inueſtigabis, vt in præ-
cedentibus, detrahe minimam diſtantiam ſolis 1101. a maxima Iouis 4753. relinqueturque diſtantia maxima
Iouis à Sole 3952. ſemid. terræ. præterea quia diameter Solis ad diameter Iouis eſt ſicuti 26. ad 5. vt igitur
exceſlus illius, qui eſt 21. ad 5. ita diſtantia eorum 3652. ad aliud; & inuenies 859. propè ſemid. terræ. tanta. igitur eſt ad hanc diſtantiam Iouialis vmbra; cuius operationis ratio demonſtrata eſt in inuentione terreſtris
vmbræ. vmbra igitur Iouis non eclipſabit Saturnum, quia ipſe diſtat à Sole, minimum 8365. vmbra autem. Iouis vna cum diſtantia eius à Sole, extenditur tantummodo 4521.

215. Figura Iouis. Cap. IV.

FIguram eius eſſe ſphæricam exiſtimo, non tamen, vt in alijs, omnino perfectam; ſed aſperam, vt melius
lumen ad terras depellat. ſi enim perfectè rotunda eſſet, imperfectè admodum, vel potius minimè vide-
ri, contingeret, vnus quippe eius tantum radiolus ad oculos noſtros tenderet.

216. Magnitudo Iouis. Cap. V.

MAgnitudo Iouis eodem modo ac cæterorum reſciri poteſt, videlicet ex cognita eius diſtantia necnon
ſemidiametro eius apparente, ad eandem diſtantiam. vt quoniam eius mediocris diſtantia poſita eſt
ſemid. 3990. in qua eius diameter apparens ſubtendit angulum min. 2 {3/4}. ſi igitur conſtruatur triangulum Iſo-
ſceles, cuius crura referant diſtantiam, angulus autem contineat min. 2 {3/4}. in eo apparebit baſim habere eam-
proportionem ad diametrum terrę, quam habeat 12. ad 5. vnde ſphærarũ ratio eritſicuti 14. ad 1. Iupiter igi-
tur quaterdecies Tellurem adæquabit. cum autem conſtent rationes terræ ad ***, ***, Merc. Vener. Mart. ex
ijs deducemus Iou. ad ***, eſſe vt 560. ad 1. ad Mercur. vt 280. ad 1. ad Vener. vt 84. ad 1. ad Mart. vt 182. ad 1. ad ***, vero vt 1. ad 10.

217. Appendix de calculo Iouis. Cap. VI.

EOdem modo abſoluemus calculum Iouis, & Saturni, quo antea Martis abſoluimus; ſunt enim tres ſu-
periores planetæ perſimiles: pro quo ſit Tabula ſequens.

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer