Full text: Biancani, Giuseppe: Sphaera mvndi, sev cosmographia demonstratiua, ac facile methodo tradita

De Mundi Fabrica, du exiſtent, cuius nota eſt hæc ☍. hi autem duo aſpectus communi nomine dicuntur Sygyziæ, ideſt, coniu-
gationes. Sextilem aſpectum habent, quando diſtant ab vno eorum per ſextantem, ideſt, ſextam circuli par-
tem, ſeu per gr. 60. eius ſignum eſt hoc *.

Quadrato aſ [?] pectu ad alios referuntur, cum ab eorum quopiam per quadrantem, ideſt, quartam circuli par-
tem, ſeu gr. 60. diſtant, cuius nota eſt ♊.

Trino aſpectu aliquem planetarum intuentur, cum ab eo per trientem, ſeu tertiam partem, ſeu gr. 120. re-
cedunt, eius nota eſt Δ.

Hæ ſunt præ ipuè habitudines quas Aſtrologi, ideſt, iudiciarij conſiderant, reliquas vero intermedias,
tanquam minus validas miſſas faciunt. Mouetur adhuc Mars motu latitudinis, ſeu in latitudinem, ideſt,
modo ad vnam eclypticæ partem, modo ad alteram exorbitat, vnde reſpectu eclipticæ fit modo Auſtralis,
modo Borealis: maximaque eius latitudo ad ſex graduum excreſcit, quare tunc extremam Zodiaci margi-
nem radit.

Poſtremo dum prædictis motibus agitatur, etiam diurna conuerſione in occidentem rapitur, quo mo-
tu apogæum eccentrici E. ſpatio horarum 24. per totum mundi gyrum ab oriente in occidentem reuolui-
tur: vnde hic quoque vt in alijs vltimus ac finalis planetæ motus exurgit, qui ſpiralis eſt, quo videlicet a tro-
pico ad tropicum ſpiratim remeat. Quod ſi motus diurnus in eo ceſſaret, mouereturque tantum ſecun-
dum longitudinem, fimulque in epicyclo motu anomaliæ reuolueretur, deſcriberet ex ſententiam Keple-
ri intricatam illam ac perplexam figuram, quam ipſe Keplerus initio operis de Marte depingit, vti eſt ſe-
quens.

In qua A, eſt centrum mundi, circellus autem B, includit ſphæras Solis, Lunæ, & elementorum. Mars [?]
igitur initium fecit in C. perrexis [?]
in D. perigæum epicycli verſus
terram; poſtea retrogradus fa-
ctus per epicyclum reflexit iter
per E F. quouſque peruenit in
G. apogæum epicycli, vnde ite-
rum ad terras deſcendens alias
ſpiras agglomerauit, deſiijtque
in H. ſunt autem 8. recurſus in
16. iuxta proportionem motus
So is ad motum Martis, quæ ferè
dupla eſt. reliquum autem Mar-
tis progreſſum deſcribere, ob li-
nearum confuſionem, non ex-
pedit. porrò dum hanc figuram
in ſuo circulo deducit, interim
motu diurno pariter ſpirali, vti
diximus, rapitur.

205.1.

0166-01

Sed dubitabit quis, qua ratio-
ne poſſit Mars eſſe retrogradus,
cum enim tardius ipſe moueatur
in peripher a epicycli, quam ip-
ſe epicycli in peripheria eccen-
trici, ſeu in longitudinem, ſe-
quitur plus ſemper epicyclum
in Zodiaco progredi, quam pla-
neta in epicyclo, & conſequen-
ter etiam quando erit in parte
epicycli inferiori, in qua aduer-
ſo illi motu fertur, ſegnius in eo
retrocedat, quam progrediatur
in eccentrico, ideſt, motus ano-
maliæ nunquam ſuperabit motum in longitudinem, quare ſemper in Zodiaco progredietur. Huic ſubti-
liſſimæ quæſtioni ſic reſpondendum eſt: ob amplitudinem epicycli accidere poſſe, vt gradus qui ſunt iux-
ta eius perigæum, eo quod ſint nobis propiores multo quam gradus eccentrici, maiorem arcum ſubten-
dant in Zodiaco, quam ſudtendant gradus eccentrici, quos centrum epicycli percurrit; quare quamuis
planeta in perigæo epicycli tardius in epicyclo moueatur, quam centrum epicycli in conſequentia, ob vi-
cinitatem tamen ad terram, poterit motus eius in perigæo velocior videri, quam motus centri epicycli
in conſequentia, hacque ratione repedare videbit [?] ur. quod experientia confirmatur, videmus enim ea
quæ mouentur in aere, quamuis ſegnius multo ferantur, quam Sol, eum tamen longo ſpatio ſuperare,
quod illis accidit ob propinquitatem ad oculum noſtrum: ſic Sol tardus videtur ob maximam diſtantiam,
quamuis velociſſimè circumferatur.

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer