Full text: Biancani, Giuseppe: Sphaera mvndi, sev cosmographia demonstratiua, ac facile methodo tradita

De Mundi Fabrica, gentes vtrimq; in punctis B D. epicyclum; quibus aliæ ſimiles intelligantur tangentes alias minores ſpiras. [?] ſit
etiam ducta T S A. ſecans bifariam epicyclum, & ſpiras eius in punctis C L G I E A. puncta igitur ſuperiora
A E I. ſunt ea à [?] quibus numeratio Anomaliæ incipit, & quæ apogęa ſpirarum dici poſſunt: reliqua inferio-
ra G L C. dici poſſunt perigæa ſpirarum, quod in illis planeta maximè a [?] terra recedat, in his vero maximè ad
@erram accedat: pars ſuperior D A B. definitur à lineis tangentibus in punctis D B. & diuiditur pariter ab in-
feriori B O D. idem intelligas in alijs ſpiris. quoniam igitur planeta pergit in ſuperiori arcu verſus orien-
tem à [?] D. ad A. & hinc ad B. in inferiori vero contra, ſequitur eum ibi eſſe velociorem [?] in Zodiaco, quam in
inferiori, quia ibi tam motus centri epicycli, quam motus ipſius planetæ tendunt ad eaſdem partes orienta@
les: in inferiori vero tardiorem, quia hic motus planetæ contrarius eſt motui epicycli, adeo vt etiam retro-
gredi in Zodiaco videatur. Hinc ſequitur planetam directum dici, quando adeo velox eſt, vt in Zodiaco pro-
grediatur: Retrogradum vero quando in inferiori arcu ſpiræ, plus retrocedit in Zodiaco, quam progredia-
tur epicycli centrum, ſic enim videtur in Zo diaco repedare: Stationarium tandem quando in eodem Zu [?] -
diaci loco perſiſtit, quod accidit parum infra puncta contactuum B D. v. g. in R V. ſtatio prima eſt in R. ſe-
@unda in V.

Arcus V A R. dicitur arcus directionis, quod planeta eum percurrens in Zodiaco proficiat, vnde & dire-
@tus fit: reliquus arcus R C V. arcus eſt regreſſus, in quo ſcilicet planeta retrogradus apparet.

Velox præterea planeta dicitur, cùm velocior eſt quàm epicycli centrum: Tardus vero cũ eodem ſegnior
eſt: Mediocris, & æqualis quando cum eodem æqualiter incedit, qui motus medius appellatur. Orientalis,
& matutinus dicitur cum manè ante Solem oritur, quod accidit in ſemicirculo occidentali C D A. dum vi-
delicet planeta ſcandit à [?] perigæis ſpirarum ab apogæa, quia ibi præcedit Solem in motu diurno, vt conſide-
ranti patere poteſt. Occidentalis, & veſpertinus, cum poſt Solem occumbit; quod accidit dum planeta de-
ſcendit in ſemicirculo orientali A B C. quia ibi ſequitur Solem in motu diurno.

Ortus heliacus ſeu ſolaris matutinus planetæ, fit quando planeta mane ante Solem incipit extra ſolares ra-
dios tranſactis perigæis C L G, apparere.

Occaſus heliacus@eu ſolaris matutinus, fit cũ oriente Sole, planeta qui prius apparebat Soli appropinquans
apud apogæa ſpirarum A E I, Solis fulgorem ſubiens, occultatur.

Ortus heliacus veſpertinus fit, cum planeta tranſacto ſpiræ apogæo iam verſatur in ſemicirculo orien tali
A B C. in quo Solẽ [?] ſequitur, & propterea poſt Solis occaſum veſperi in occidente è fulgore Solis emergens,
apparere incipit.

Occaſus heliacus veſpertinus fit, quando planeta ita ad perigæum ſpirarum acceſſerit, vt cum antea vide-
retur, non amplius ob Solis fulgorem, quem iam ſubijt, appareat.

In hoc autem ſpirarum epicycli ambitu, bis Soli, reſpectu noſtri, qui ſumus in centro mundi, videtur con-
iungi, ideſt, in perigæis, & apogęis ſpirarum, quando directè ſub Sole, & ſupra Solem reperitur in linea T A. in punctis vero linearum tangentium B D. maximos a Sole receſius patitur, in maiori ambitu grad. ferè 28. in
minori gr. 20. quapropter nunquam Soli opponi poteſt, ſed veluti ſeruus eius, parum ab eius latere diicedit: quæ cauſa eſt cur propè horizontem tantum in vaporoſo, ac condenſo aere ægrè conſpici ac obſeruari poſſit: ſimul enim ab aere craſſo, atq; a Solis fulgo@e aſpectus eius offuſcatur. Prædicta verò omnia ſunt etiam com-
munia Veneri, partim etiam alijs planetis, vt poſtea patebit.

184. Figura Mercurij. Cap. III.

EXiſtimandum eſt eſſe ſphęricum, non tamen Geometricè, ſed ſicuti Luna aſperitatibus refertum; ſi enim
perfectè ſphæricus eſſ [?] et, vnicus vix ab ipſo Solis radius nobis reflecteretur, qui diſperderetur, ac propte-
rea ipſum Mercuriũ neutiquam videremus: ſigura namq; perfectè ſphærica & terſa lumen occurrens vndiq; diſpergit, vt ex perientia, & ratio Optica docet. Enimuero Elementa quatuor ſphærica figura prædita ſunt; Luna pariter, & Sol, Venus etiam perſpicue rotunda apparet; quidni igitur Mercurius rotundus erit?

185. Illuminatio Mercurij, & vmbra. Cap. IV.

CVm fit ſphæricus, atq; à Sole illuſtretur, puto ipſum inſtar Lune, ſeu potius inſtar Veneris corniculatim,
& dimidiatum, & plenè illuminari, & c. vt poſtea in Venere videbimus; hos enim ambos planetas eodẽ
prorſus modo colluſtrari a Sole exiſtimo.

Sed quæritur quanta ſit vmbra Mercurij, & an ad Venerem pertingat, eamq; eclypſet. Reſpondeo longi-
tudinem vmbræ eius eſſe ſemidiametros terræ circiter 43. quod eodẽ modo, ac ſiguratione reperi, qua etiam
quantitatem vmbræ terreſtris, quæ ab eo multo pluſquam ducentis terræ ſemidiametris ſemper recedit.

186. Magnitudo Mercurij, & Epicycli eius. Cap. V.

VT antea vidimus, duo neceſſaria ſunt ad magnitudinem planetarum inquirẽdam. primum eſt corum di-
ſtantia a mundi medio; ſecundum eſt eorumdem apparens diameter in eadẽ diſtantia: quæ duo ſic in Mer [?]
ourio obtinebis; Eum obſerua quando maximè à Sole recedit; præſertim in maiori epicycli ſpira, vbi minus
a Solis iubare, offuſcatur; ibi enim ſortitur eandem cum Sole a terra diſtantiam, quæ quando mediocris eſt,
continet [?] terræ ſemidiametros 1142. tunc igitur obſerua apparentem eius diame [?] trum per quadrantem, quam

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer