Full text: Biancani, Giuseppe: Sphaera mvndi, sev cosmographia demonstratiua, ac facile methodo tradita

Liber Decimus. idem accidit, vteumq; eleuatus ſit ſuper horizontem, ſi tamen nube adeo tenui tegatur, vt per eam ſatis tran-
ſpareat. Se cundo quando Sol clariſſimus eſt, præponatur vitrum colore aliquo opacum, ille Teleſcopij vi-
tro, cui oculus apponi ſolet, ſic enim nimius fulgor retunditur, vnde tuto Solem, quamuis fulgidiſſimum, in-
ſtar Aquilarum intueri poſſumus, atq; ipſius maculas detegere. Tertio item per Teleſcopium abſq; illo opa-
cato vitro, nec inſpicientes per ipſum, ſed hoc modo; Teleſcopium in Solem dirigatur, & obfirmetur, ita vt
Solis radius per ſuperius vitrum I [?] nferius ingrediens, & per inferius egrediens, in albam chartam excipia-
tur. in illa enim ro unda illuminatione ſolares maculæ perſpicuè apparebunt. idque tanto perfectius, quanto
in opaciori loco fuerit charta: quapropter ſolent circa inferius Teleſcopij extremum aliam ſolidiorem char
tam circumponere, quæ inſtar vmbellæ, prædictam chartam inumbret. perfectius quoque id aſſequemur, ſi
Teleſcopij pars ſuperior extra foramen alicuius feneſtræ, pars vero inferior intra obſcurum conclaue, emi-
neat, in illis enim tenebris, omnes vel minimæ conſpiciuntur. quo autem longius charta ab inſtrumento re-
ceſſerit, eo maiores ac euidentiores euadunt. Hic porrò modus per commodus eſt, cum ſine vlla oculi mo-
leſtia, aut labore, imo magna cnm delectatione cernantur. Quarto abſque Teleſcopio, ſic in lignea feneſtra
cubiculi cuiuſpiam, fiat exiguum foramen, deinde feneſtris ac ianuis clauſis, tenebroſum reddatur conclaue,
ita vt per ſolum illud foramen Solis radius illabatur, qui in obiectam chartam appulſus, omnes maculas cla-
riſſimè manifeſtabit. atq; hic modus certiſſimus eſt, cum omni inſtrumentorum ſuſpitione vacet. Illud an-
dem aduertendum duobus hiſce vltimis modis, maculas apparere inuerſo ſitu, ab eo quem in ſolari diſco ob-
tinent; dextræ enim fiunt ſiniſtræ, & ſuperiores fiunt inferiores; cuius cauſa eſt rad orum Solis decuſſatio
propè foramen, vti ſuperius tactum eſt. cum igitur hi modi in macularum reuelatione couſentiant, nullus
reſtat dubitandi locus, quo minus eas concedamus.

Illud autem non ignorandum, numerum ac diſpoſitionem macularum quotidie variari, ita vt aliquando
plures, aliquando pauciores; quandoque conſtipatiores, quandoque laxiores appareant. nonnullæ primo
apparere incipiunt in medio Solis; aliæ vero quæ primo ex vna parte apparuerunt, poſtea circa Solis me-
dium euanuerunt. apponam tamen vnam ſaltem figuram, qua conſpectæ ſunt a Galilæo die 9. Iunij, Anni
2612. ex eius Italico libro de maculis.

177. Motus macularum.

PRimo ſe dant in conſpectum in parte Solis orientali, & in de per ſolarem diſcum incedunt paulatim ver-
ſus partem occidentalem, quouſque euaneſcant. viæ autem earum ſunt eclypticæ pararellæ. vt in figura
ſequenti macula C. apparuit primo in D, orientali Solis lim-
bo, deinde perlineam punctualem D E. eclypticæ A B. pa-
ralellam, inceſſit paulatim ad E. occidentis limbum, vbique
viſui ſe ſubtraxit. Has porrò vias, ſeu totam Solis faciem
tranſigunt diebus circiter 15. eſtque earum motus in princi-
pio ac fine ſignior, quam circa medium. Ipſæ vero in prin-
cipio ac fine apparent breuiores, & graciliores, quam circa
medium. Præterea apud Solis limbos, ſeu margines magis
nigricant, quam propè medium; quia ſcilicet ibi obliquè, ac
ſecundum latus ſpectantur; ita vt priores partes, poſteriores
occultent: ſicque totæ denſiores, & opaciores euadant quam
in medio, vbi directè, ac ſecundum latitudinem, quæ tenu-
uior eſt, viſuntur; ſicque magis lumen Solic eas peruadens
conſpicuum fit, vnde & ipſæ [?] magis clareſcunt. vnde colligi-
tur eas non omnino opacas eſſe, ſed aliquatenus inſtar nu-
bium, tranſparentes. Quæ omnia innuunt ea circulari-
ter circa Solem reuolui; vel cum ipſo Sole ſpatio menſtruæ
conuerſionis circumuerti: quam ſententiam Galilæus pu-
tat probabilem.

177.1.

0153-01

178. Figura macularum.

OMnes ſunt figura admodum irregulari, & varia, eamq; ſubinde variant. Primo enim contractiores, & graciliores ſe præbent, poſtea latiores, ac tandem latiſſimæ circa medium iter, poſtea iterum gracile-
ſcunt. ſæpe etiam quæ vna initio videbatur, poſtea in plures diuiditur. Ex quibus earum figura ali [?] quate-
nus plana eſſe conuincitur: cum enim Sol ſit ſphæricus, & maculæ vel cum ipſo, vel circa ipſum moueantur,
neceſſario in ipſius extremitatibus obliquè, & in latera cernentur, vnde & contractiores. circa medium ve-
ro directè, ſiue ſecundum planitiem, & frontem, quam nobis obuerrunt, ſpectantur; quapropter eti [?] am la-
tiores, & ampliores ſe præbent. Eadem de cauſa, vna plures aliquando euadit; quia nimirum in principio,
fiue in margine Solis vna poſt alteram latebat; quæ poſtea Solis medio appropinquantes, paulatim emer-
gunt, atque ab inuicem ſeparari videntur. quia videlicet vna non amplius eſt ante altera, vt ipſam occul-
tare queat.

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer