Full text: Biancani, Giuseppe: Sphaera mvndi, sev cosmographia demonstratiua, ac facile methodo tradita

Horum rationem contemplari poteris in eadem figura, quam in præcedenti exemplo citauimus; in qua
iuxta præſens exemplum, Sol ſit in R. linea medij motus A N. linea veri motus A S. Æquatio N S. Apogęi
motus L D. detrahendus a longitudine media L N. vt relinquatur anomalia D M N. cum qua elicitur æqua-
tio N S. quæ addenda eſt logitudini L N. vt componatur vera longitudo L S. ſeu verus Solis locus S. ad me-
ridianum Venetum ad meridianum autem Foronoui, vbi hæc computo, reducendus eſt, eo modo quo Lu [?] -
na vbi ſumus.

174. Solaris Eclypſis prædictionem attentare.

EClypſium Solariũ prædictio pluribus tricis; quam lunariũ, impedita eſt, quod accidit ob luminaris paral-
laxes, ſeſe in hoſce defectus ingerentes. ob parallaxim enim vtrumque luminare horizonti propius ap-
paret, quam re vera ſit. idque variè admodum pro varia eorum altitudine tum a terra, tum ab horizonte. quæ
varietas aliam ſubit a diuerſis climatibus diuerſitatem. quapropter admirationi ſemper fuere ij, qui hoſce
Solis labores prædixere, inter quos admirabilis olim habitus eſt Thales Mileſius, quippe qui omniũ primus
auſus eſt ſolares haſce defectiones prænuntiare. quarũ prima teſte Plinio contingit anno ab Vrbe cond. 170.

Qua propter ſatis nobis erit, ſi eas, rudi tantum Minerua, ideſt, abſque præciſa temporis, aut durationis, aut
quantitatis denotatione prænoſcere poterimus. Primo gitur quoniam eclypſes iſtæ contingunt tantum in
nouilunijs, oportet nouilunij illius, quod an eclypticum, ſit, explorandum eſt, tempus ex Lunari calculo di-
ligenter inueſtigare: deinde ad illud tempus, cognoſcendus eſt pariter ex calculo locus nouilunij in Zodiaco,
necnon loca, ☊, & ☋, in Zodiaco, vti in Luna docuimus. quibus habitis reminiſci oportet ea, quæ de termi-
nis eclyptis cap. præcedenti diximus: videlicet ſi tempore nouilunij veri, Luna fuerit borealis, diſtiteritque
ab alterutro nodorum intra gradus 15. 38. neceſſario continget aliqua alicubi Solis obſcuratio; eaque tanto
maior, quanto nodo propior acceſſerit: ſi vero auſtralis Luna ſit, diſtiteritque ab alterutro nodorum intra gr. 7. neceſſario pariter ſequitur obſcuratio Solis, vti modo dictum eſt. Quod ſi Luna in vero nouilunio prædi-
ctos terminos exceſſerit, ita vt in parte quidem boreali pertingat vſque ad gr. 17. 41′. in auſtrali vero v ſque
ad gr. 11. 22′. poſſibilis tantum, ſed non neceſſaria erit Eclypſis. Extra autem hos terminos nulla continge-
re poterit obſcuratio. Exemplum.

Libet videre num ſequens nouilunium, quod ſiet Septembris die 10. horis 15. poſt mer. huius anni 1616. ſit eclypticum. Inuenio igitur ex calculo ad illud tempus luminaria eſſe in gr. 18. ♍, nodum autem ☋, auſtra [?] -
lem eſſe in gr. 8. eiuſdem ♍, Luna igitur diſtat ab hoc nodo, in auſtrum gr. 10. quare auſtralis eſt; vnde ex
præcedentibus regulis, pronuntio eclypſium non eſſe neceſſariam. quia in parte auſtrali, termini neceſſari@
ſunt gra. 7. dico tamen aliquantulam defectionem eſſe poſſibilem, cum Luna vltra gradi 11. qui ſunt auſtra-
les termini poſſibiles, non recedat a nodo.

Alterum exemplum. anno Domini 1618. erit nouilunium die 21. Iulij, horis octo poſt meridiem. exploro
an ſit eclypticum, hoc modo; reperio ex calculo luminaria tunc in parte Cancri 29. verſari: ☊. autem eſſe in
parte ſecunda Aquarij. quare ☋. erit in parte ſecunda Leonis. Luna igitur præcedit ☋, tribus tantum modo
partibus, eſtque borealis tempore huius coniunctionis. at in parte boreali, termini eclyptici neceſſarij ſunt
gra. 15. quare Luna multum intra neceſſarios terminos reperitur; atque admodum nodo vicina; quare certo
prædico Solem fore magnum lucis deliquium, & quoniam reſpectu Veneti meridiani, nouilunium iſtud fit
8. circiter horis poſt meridiem die 21. Iulij, quo in noſtra eleuatione gra. 45. arcus ſemidiurnus eſt horarum
7 {1/2}. ferè fit vt poſt occaſum Solis à noſtro horizonte Veneto, ſeu Parmenſi, obſeruatio hæc contingat: qua-
re nos eam, niſi fortè principij quidpiam, neutique videbimus. populi tamen occidentaliores, vt Galli
vltimi, & Hiſpani, eam videbunt ante ſolis occaſum. Noui orbis habitatores eam circa meridiem admi-
rabuntur. Hactenus de Solis defectu.

175. De Maculis Solis. Cap. XXI.

HIſce circa Solem explicatis, reliquum eſt ea perſequi, quæ circa ipſum tanquam centrum, ſuas circinan@
reuolutiones. probatiffimi enim Aſtronomi, docent in hac Mundi Fabrica, duo præcipua eſſe centra,
ad quæ omnes mundi partes referuntur; centrum videlicet Vniuerſi, circa quod Elementa, Lunaris, ac So-
laris regio, necnon octaua Sphæra conſiſtunt. Et centrum Solis, circa quod Maculæ, Mercurius, Venus,
Mars, lupiter, & Saturnus circumferuntur. porrò quod ad Maculas, Mercurium, ac Venerem attinet, idem
ſentiu nt P. Chriſtophorus Scheiner in Diſquiſ. Mathem. quod ad ſolas maculas etiã P. Aguillonius in Optic. lib. penult. & quod ad Venerem, etiam P. Clauius, eſſe enim talẽipſe in vltima ſphæræ editione Veneris illu-
minationem, vnde euincitur ipſam circa Solem circumferri. Cumq; ſatis de Sole ip@o tractatum ſit, ordo po-
ſtulat, vt hæc quaſi circumſolaria corpora aggrediamur. ac primo maculas, quippe quæ ipſi propriores ſunt.

176. Quibus modis Solis maculas videre liceat.

TEleſcopij adinuentionem, admiranda conſequuta ſunt inuenta. è quibus illud maximè mirum, atq; ha-
ctenus incredibile, Solem totius luminis parẽtem teterrimis maculis apparere ſœdatum. has igitur ma-
culas hic certo intueri licebit. Primo mane, & veſperi, cum Sol propè horizontem exiſtens vaporibus ob-
ſidetur, ſi ipſum per Teleſcopium inſpiciens perſcrutatus fueris, varias in eo nigricantes maculas conſpicies.

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer