Full text: Biancani, Giuseppe: Sphaera mvndi, sev cosmographia demonstratiua, ac facile methodo tradita

Liber Decimus. quem pariter annis 15. formulæ aſeribo. Tertio ex columna menſium anni bif [?] ſextilis (annus enim 1616. cur-
rens eſt biſſextilis) acceptum motum aſcribo in formula menſi Auguſto. Quarto ex ſecunda Tabula, quæ eſt
dierum, horarum, ac minutorum, ſimiliter acceptos motus ex proprijs columnis dierum, & horarum, ac
minut. eos in formula ſuis temporibus reſpondentes tranſcribo; vti videre eſt quoniam vero minuta horarum
45. in columna horarum, ac minutorum non reperiuntur, ideo primo cum min. 30′. deinde cum min. 15′. ingredior Tabulam, ex qua motus proprios, omiſſis tamen ſecundis, trãſcribo in formulam tandem hoſce om
nes medios longitudinis motus, in ſummam vnam confero, à [?] qua ſumma detrahitur motus apogæi, & quod
remanet, videlicet, ſig. 2. gra. 10. min. ′. eſt Solis diſtantia ab apogæo, quæ dicitur anomalia Solis. cum hac
anomalia ingredior tertiam Tabulam æquationum, in qua reperio ſigna 2. in fronte Tabule, gradus autem 10. accipio in latere ſiniſtro, quia illi ſunt gradus ſuperiorum ſex ſignorum, quæ ſunt in fronte Tabulæ igitur in
directum gra. 10. reperio ſub ſigno 2. æquationem gr. 1. 54. hanc æquationum demo ex motu longitudinis ***,
iuxta titulum Tabulæ, qui iubet æquationem demendam eſſe in primis 6. ſignis, & relinquitur ſig. 5. gr. 14. min. 54′. pro vera ***, longitudine ab æquinoctio, quæ pertinet ad gr. ferè 15. Virginis. vt autem intelligas
huius rei rationem inſpice figuram lib. 10. cap. 8. Sol eſt in O. linea medij motus A X. veri A O Z. apogæum
erit arcus L G D. motus medius longitudinis L D X. Anomalia D Z X. æquatio X Z. quæ detracta ab arcu
L D X, relinquit arcum L D Z. quæ eſt vera diſtantia ab æquinoctio, atque verus Solis locus. qui huius cal-
culi ſcopus erat.

173. ALTERVM EXEMPLVM.
Quæratur locus ***, verus ad annum Domini 1641. die vltima Martij in meridie.

TEmpus vulgare ſic oblatum accomo dandum eſt calculo, vti vides in formula. ſatis eſt autem habere mo-
tum apogæi ad annos 1640. omiſſo Auguſto, qui apogæi motus detrahendus eſt ex longitudine media,
vti indicat formula. in qua ſubtractione quia maior eſt numerus detrahendus, quam numerus à quo demen-
dus eſt, ideo illi addendus eſt circulus, ideſt, ſigna 12. vt fieri poſſit ſubtractio. ex qua ſubtractione anomalia
relinquitur quæ eſt ſig. 9. gra. 2. 54′. cum qua ex Tabula æquationum elicio æquationem gr. 2. 3′. accipio au-
r [?] em ſigna 9. in calce Tabulæ, & gr. 2. in latere dextero, vel potius gra. 3. computando 54′. pro gra. vno iuxta
regulam in Lunatraditam: nam in communi eorum concurſu, reperitur prædicta æquatio, quæ addenda eſt
longitudini iuxta inferiorem Tabulę titulum.

# Sig. # Gra. # ′.
1600. # 3 # 5 # 40 # Radix.
40. # 0 # 0 # 30
# # 3 # 6 # 10 # Apogæum.
1600. # 9 # 10 # 4 # Radix.
40. # 0 # 0 # 18
Completo Martio. # 2 # 28 # 42
# # 0 # 9 # 4 # Summam longit. mediæ ***.
# # 3 # 6 # 10 # Apogæum detrahendum ab ea.
# # 9 # 2 # 54 # Reliqua Anomalia.
# # 0 # 2 # 3 # Aequatio addenda longit. vnde.
# # 0 # 11 # 7 # Verus *** locus in gr. 11. Arietis qui \\ cõponitur ex æquat. & long. media.

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer