Full text: Biancani, Giuseppe: Sphaera mvndi, sev cosmographia demonstratiua, ac facile methodo tradita

De Mundi Fabrica, tempora, ſuis perpetuo menſibus reſponderent. ſic æſtas ſuos menſes, ſic autumnus, & reliqua anni tempora,
proprios menſes ſtatos, ac determinatos magno gentium commodo retinerent. Verum ſenſim, & inſenſibi-
liter, ſuccedenti tempore, ęquinoctium anticipabat, ideſt, ante 21. diem Martij ſemper magis contingebat, vt
à Concilio Nicæno vſq; ad Greg. XIII. Pont. Max. anticiparet per 10. dies; contingebat enim die Martij
vndecima: ſic reliqua ſolſtitia, & æquinoctia veteres ſuos dies præueniebant. vnde niſi correctio adhibita
eſſet paulatim æſtas ſub menſibus hyemis; & hyems ſub menſibus æſtatis, magno populi incommodo, ac tem-
porum perturbatione, longo poſt tempore, traſcurriſſent. Cauſa autem huius anticipationis eſt, quia annus
lulianus ciuilis, paulo maior eſt iuſto, & vero anno, qui eſt Aſtronomicus; vt enim dixi, ille præter dies inte-
gros conſtat 6. horis; hic vero horis tantum quinque cum min. 48′. quia igitur annus ciuilis paulo maior eſt
anno naturali, & vero, fit vt aliquanto prius abſoluatur annus verus, quam ciuilis, hoc eſt paulo prius æquino-
ctium contingat, quam per ciuilem annum denotatur; quę anticipatio quamuis ſingulis annis exigua ſit, ſue-
cedente tamen tempore, excreſcit in diem vnum; quod fit in annis circiter 134. qua ratione à Concilio Nicę-
no ad noſtra tempora, ideſt, in annis ferè 1265. excreuerat ad dies 10. atq; ad plures dies in poſterum excre-
uiſſet. Quapropter Greg. Pont. Max. Aſtronomorum conſilio anni, ſeu Calendarij correctionem ſic inſti-
t [?] uit, vt æquinoctia, ac ſolſtitia ad veteres, ac priſtinas ſedes reuerterentur, eiſque perpetuo inhærerent. quod
effeci t ex imendo ab anno 1582. dies 10. quibus fiebat anticipatio. exemptio autẽ hæc facta eſt reticendo dies
10. qui ſunt inter diem 5. & 15. Octobris; loco enim diei 5. vbiq; dictum eſt die 15. ſeu poſt quartam diem pro
die quinta omiſſis to. diebus aſsũpta eſt ab omnibus dies 15. hac enim ratione æquinoctia, & ſolſtitia ſequen-
tis anni 1583. ad priſtinos ſuos dies redierunt. nam dies vndecima in qua perperam ſiebat æquinoctium, eua-
ſit atq; appellata eſt 21. & ſic de reliquis.

Annus autem 1582. fuit annus correctionis, & reliqui anni ſubſequentes dicitur aliquando anni Gre-
goriani.

Vt autem Calendarium ſic correctum perpetuum ſit, neq; vlla amplius eontingat temporum perturba-
tio, ſic ſtatuit, vt ſcilicet poſt annum 1600. tres anni centeſimi 1700. 1800. 1900. qui deberent eſſe biſſextiles,
non ſint in poſterum, annus vero 2000. ſit biſſextilis. hac enim ratione tres dies ſpatio 400. annorum ab an-
no eximuntur. nam ſingulis quibuſq; annis 134. vt dixi, fit error vnius diei; quare in annis 400. error creſci@
ad 3. dies; qui omittendo intercalationem auferuntur. atq; hoc modo in alijs ſequentibus ſæculis, hæc tacita
correctio adhibenda eſt, eritq; Calendarium ex hac parte perpetuum: ſicque annis 2100. 2200. 2300. non fiet
intercalatio, & c.

Vbi Lectorem monitum volo ad rectam Calendarij correctionem nihil referre, aſſnmatur ne annus æqui-
noctialis Tychonis, qui hodie communis ab Aſtronomis recepitur; an vero Alfonſinus, qui a correctoribus
Calendarij aſſumptus eſt, cum horum annorum differentia ſit ferè vnius tantum horæ minuti, quæ proinde
numquam poſſit Gregorianæ correctionis officere. Quinimo, cum annus tychonis ſit tantummodo noſtris
ſæculis accõ [?] modatus, contra vero Alphonſinus magis perpetuus, ac proinde ad Calẽdarij correcti perpetui-
tatem aptior; ſequitur apte vtroſque faceſſe, ideſt, correctores aptius annũ Alphonſinũ ſuæ correctioni, me
autem Tychonicum meæ introductioni cooptaſſe. quod dixerim propter huius correctionis impugnatores,
ne videlicet exiſtiment ſe poſſe ex hac parte vllo modo huic correctioni detrahere.

Principium anni Iuliani, alij ſumunt a meridie vltimi diei Decembris, qui eſt pridie Calen. Ian. ſic Magi-
nus in ſupplemento Ephem. & nos in Tabulis noſtris huius ſphæræ. Alij a media nocte ſequenti, ſic Tabulæ
Prutenicæ. Alij a meridie Calen. Ian. ſic Tycho, in ſuis Tabulis.

De menſibus nihil dicendum occurrit.

De diebus illud ſcitu dignum, quod quamuis dies ciuiles aſſumantur omnes lnuicem ęquales, Aſtronomi-
ci tamen, & veri dies ſunt inuicem inæquales, vt infra in eap. de illuminatione dicetur.

146. Propoſitus Annus, an Biſſextilis ſit. Cap. X V.

ANnus biſſextilis eſt cum numerus annorũ Chriſti oblatus, per 4. diuiſus, nihil relinquit, vt hic annus 1616
diuiſus per 4. nihil relinquitur, lergo intercalaris eſt. vt autem hęc diuiſio com node fiat, omitte omnes
annos milleſimos, centeſimos, ac vigeſimos, quoties potes, reliquum diuide per 4. vt hoc anno, omiſſis omni-
bus milleſimis, centeſimis, relinquuntur 16. qui diuiſi per 4. nihil relinquunt, ergo annus eſt biſſexti. quod ſi
vnus, aut duo, aut tres relinquãtur, annus etiam oblatus erit primus aut ſecundus, autt [?] ertius communis poſt
biſſextum. Ratio huius pendet ex eo, quod quartus quiſque Chriſti annus ſit cum biſſexto. ſed meminiſſe
oportet poſt annum 1600. centeſimos omnes non eſſe biſſextiles, vt olim; quartus tantum, co [?] nteſimus, vt ſu-
pra dictum eſt, biſſextilis erit.

147. De Solis illuminatione. Cap. X V I.

RErum omnium pulcherrima res eſt lumen Solis, atq; adeo rerum omnium Deo ſimillima; vnde in ſacris
literis Sol appellatur Vas admirabile opus excelſi, ac maius luminare, quod diei pręfidet. a Cicerone au-
tem Princeps, & auctor lnminum; à Poetis tandem, oculus mundi. Quamobrem in tam illuſtri lumine mi-
nimè decet nos cæcutire, ſed breuiter pro inſtituto, nonnulla in lucem proferre. Primo igitur loco, in So-
lem ipſum tocius lucis fontem obtu@um intendamus, quamuis enim Aquilina oculorum acie minime præditi
f@mus, auxilio tamen Teleſcopij nuper adinuenti, inſtar Aquilarum oculos in Solem, inuito ipſius iubare, de-

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer