Full text: Biancani, Giuseppe: Sphaera mvndi, sev cosmographia demonstratiua, ac facile methodo tradita

De Mundi Fabrica, ne æquatoris, quot enim minutis eam excedit, tot horis, poſt illum meridiem, eontinget æquinoctium.

Vel ſic, obſerua duas altitudines Solis meridianas, vnam ante æquinoctium, alteram poſt. vna erit proxi-
mè minor, altera proximè maior altitudine æquatoris, & quia minuta exceſſus, & defectus ſunt declinatio-
nes punctorum eclypticę, ideo ex Tabula declinat. iam cap de Zodiaco præmiſſa; accipe duo puncta eclypti-
cæ quibus tales conueniant declinationes. quibus cognitis accipe eorum diſtantias ab æquinoctiali puncto,
quarum vna præcedit, altera ſequitur æquinoctium; eæ ſimul additæ componunt motum Solis diurnum,
ideſt, eas Sol horis 24. percurrit in priori enim puncto Sol erat in antecedente meridie, in poſteriori vero in
ſubſequenti meridie. hunc igitur motum diurnum diuide in 24. partes, quarũ ſingulæ ſingulis horis deben-
tur: quot igitur ex dictis partibus ab vtrouis puncto obſeruationis diſtiterit Arietis initium; tot etiam horis. vel poſt primum meridiem, vel ante ſecundum, continget æquinoctium.

2 Ex Ptolomæi Armilla æquatoria. Erat hæc magnus æquatoris circulus, cuidam parieti firmiter affi-
@us, ibique Aſtronomicè ita collocatus, vt æquatoris poſitionem omnino imitaretur. igitur circa æquinoctij
tempus ruditer cognitum, obſeruabat vmbram, ac illuminationem illius; nam ſi pars ſuperior Soli obuerſa
totam alteram partem inferiorem, & cauam præcisè, & adæquatè obumbraſſet, tunc temporis æquinoctium
contingebat. quoniam vero in æquinoctijs Sol moratur ſupra horizontem h. 12. facilè accidere poteſt, vt in-
terdiu æquinoctium contingat, ac proinde momentum ipſius ex tali obumbratione dignoſcatur. non enim
in meridie tantum, ſed qualibet diei hora id fieri poteſt. Pariter ex ſphæra materiali rectè conſtructa atque
Aſtronomicè collocata id aſſequemur, quamuis non æquè tuto ac per affixam Armillam; Quamuis nec per
Armillam, nec aliud quoduis inſtrumentum, fieri queat, vt exactè, ſed tantummodo quam proximè ipſum
æquinoctij momentum difiniatur.

3 Ex calculo Solis Aſtronomi tempus æquinoctij explorant, vbi motum Solis cognitum iam ſupponũt,
quem vt cognoſcerent neceſſe fuit prius æquinoctium ex obſeruatione o ganica determinare; vti modo do-
cuimus. ideo nunc nobis minimè licet docere qua via ex calculo, ac proinde ex motu Solis cognito æquino-
ctium inueniamus: hoc enim modo in Logicam peccaremus petentes principium, ſupponeremus etiam mo. tum Solis eſſe nobis cognitum, quem ex æquinoctijs indagare volumus.

140. Anni æquinoct. ac ſyderei quantitatem Astronomicè definire. Cap. V I.

QVoniam verus annus temporalis, qui nobis quatuor temporum viciſſitudines affert, oritur ex Solis per
Zodiacum integra reuolutione, fit vt tempus ab vno eodemque æquinoctio ad idem, ſit æquinoctiale
tempus annuum. Vetuſtiores igitur Aſtronomi Calippus, Ariſtarchus, Archimedes, Hipparchus,
inter duo æquinoctia ritè, quantum fieri potuit obſeruata, vt inter duo verna, aut duo autumnalia, compere-
runt contineri dies 365. & horas 6. Verum aliquam obſeruationum imperfectionem exactam anni quanti-
catem tam breui tempore, neutiquam attigerunt. Verior enim anni magnitudo, non niſi per multos annos,
inter duo æquinoctia eiuſdem generis, præteritos indagari poteſt. Quamobrem Ptolemæus prædictam an-
ni quantitatem examinaturus bina aſſumpſit æquinoctia, quæ plurimis ab inuicem annis diſtarent. quorum
prius denotatum fuerat ab Hipparcho, alterum vero a ſeipſo. in quo annorum interuallo reperit non potuiſ-
ſe contineri annos integros conſtantes ex diebus 365 {1/4}. verum in annis trecentis vnum diem interire. vnde
collegitur annum cõ@inere dies 365′. minus parte 300. diei. quæ efficit 12″. ſecunda diei. quare annus illi fuit
dierum 365. 14′. 48′. ſeu dierum 365. horarum 5. 55′. 12″. Eodem modo Albategnius Arabs, poſt Ptolemæũ
annis 743. conterens ſuas obſeruationes cum Ptolemaicis, annum ſtatuit eſſe dies 365. horas 5. 46′. Alij de-
inceps Aſtronomi in idẽ ſtudium incubuerunt; donec vltimus omnium Tycho exactiſſimus obſeruator anti-
quorum veſtigijs inſiſtens, prodidit annum naturalem, ſeu ęquinoctialem conſtare ex diebus 365. hor. 5. 48′. 45″. ſeu ex diebus 365. 14′. 31″. 52″′. dierum. Similiter labore ac methodo circa annum ſydereum tradiderũt
recentiores eum conſtare ex diebus 365. hor. 6. 9′. 26″. Hos porrò annos cõ tantes ex fractionibus horarum,
minutis, ac ſecundis, appellant Aſtronomicos, qui differunt ab anno ciuili de quo poſtea.

141. Motus Solis medios inuestigare. Cap. VII.

CVm igitur Sol totum Zodiacũ emetiatur anno æquinoctiali, hoc eſt diebus 365. hor. 5. 48′. 45″. ſi totum
Zodiacum, ſeu ſi gradus 360. diuiſerimus pertot dies, horas, & c. prodibit in quotiente motus Solis me-
dius diurnus gr. 0. 59′. 8′. 20″′. & c. qui numeratur ab Arietis initio, diciturq; motus longitudinis. diuiſionẽ
hanc iſi Luna docuimus. Soligitur ſinguli diebus mediocri motu, ideſt, ſi æqualiter in Zodiaco moueatur,
perficit 59′. 8″. & c. huius pars 24. erit motus medius horarius. ſi vero eum multiplicaucrimus per aliquem
dierum numerum, habebimns motus illi correſpondentes, ſic motus annuos, meſtruos, diarios, & horarios,
facilè obtinebimus. ex quibus ſicuti etiam in Luna, Tabulas mediorum motuum conſtruemus. Supradi@tam
diuiſionem ſic peregi. reſolui totum circulum, ideſt, gr. 360. io tertia 77, 760, 000″. ſimiliter reduxi totum an-
num, ideſt, dies 365. hor. 548′. 45″. in ſecunda 1,314,872, poſtea diuiſi illa tertia, per hanc ſecunda, & proue-
neiunt 59′. prima. ſuperfuerunt in diuiſione tertia 182,561″′. quæ duxi in 60. produxique 10,953,650. quarta
hæc iterum partitus ſum per eadem ſecunda, & c. ideſt, per eumdem diuiſorem, & prodijt quotiens 8 @ @. ſe-
cunda, & ſic deinceps iuxta regulam ſuperius de diuiſione traditam. reperique motum Solis diarium in lon-
gitudinem 59′. 8″. 20″′. & c.

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer