Full text: Biancani, Giuseppe: Sphaera mvndi, sev cosmographia demonstratiua, ac facile methodo tradita

De Mundi Fabrica, eius cum vergat ad Solẽ, intercipietur pars eius inter lineas H B. B D. quæ pars cum diuiſa ſit in gr. & in min. ſtatim oſtendit eius quantitatem, ac proinde exceſſum anguli A B D. ſupra angul. A C D. qui exceſſus vt ſu-
pra in Luna monuimus, æqualis eſt angulo D. ac propterea ipſe eſt parallaxis ſeu euariatio. cum igitur in tri-
gono B C D. noti [?] ſint anguli, & etiam latus B C. quippe terrę ſemidiameter, nota etiam euadet laterum pro-
portio per 6. Appar. ideſt, quoties latus B C. contineatur in latere C D. ideſt, quot terræ ſemidiametris Sol à [?]
terra, & conſequenter notum erit, quantum ſupra Lunam eleuetur. Porrò ſi ſolus angulus D. qui parallaxis
Soli [?] s eſt conferatur cum parallaxi Lunæ, manifeſtabit Solem eſſe ipſa altiorem, quia in Sole minor eſt, quam
in Luna: ſydus autem illud ſublimius eſt, cuius parallaxís (cæteris paribus) minor eſt. debent autem duo ſy-
dera quò [?] rum parallaxis comparantur, eſſe in eadem vera altitudine ſupra horizontem. poteſt etiam inferius
ſydus minorem exhibere parallaxim quam ſuperius ſi illud ſit ſupra horizõtem altius, vt ſi Luna ſit in M. ea-
dem altitudine cum Sol erit angulus B M C. maior angulo D. per 16. primi Elem. at vero exiſtete Luna in I. altiore ſupra horizõtem, poterit angulus I. qui eſt parallaxis minor eſſe,
quam angulus D. quamuis Luna ſit terræ propior. cum ergo ſeruata pa-
ri altitudine ab horizonte, Sol minorem efficiat paral. euidens eſt ipſum
Lunam eſſe ſuperiorem. parall. autẽ Solis in altitudine gr. 45 proditur à
peritis Aſtronomis eſſe 2′. 12″. maxima vero quæ eſſe poſſit apud hori-
zontem eſt 3′. 7″. computatis refractionibus: quæ parallaxes multo mi-
nores ſunt ijs, quas ſupra Lunæ attribuimus.

134.1.

0119-01
0120-01

3 Eandẽ Solis à terra altitudinẽ Ariſtarchus Samius, antiquiſſimus
Aſtronomus in libello de diſtantijs, ac magnitudinibus Solis, Lunæ & terræ; ſic ſubtiliſſime indagauit. primo autem ſupponit (quod facile eſt
obſeruare) Lunã cum nobis dimidiata ſplendet a Sole per gr. 87. diſtare. ſecundo conſinium i [?] llud, quod in Luna ſplendidum a tenebris diuidit,
eſſe circuli peripheriam, qui ita in oculum noſtrum vergit, vt ſi planum
eius extendatur, oculo noſtro occurrat. ſit iam figura in qua terra vbi B. dimidiata C I O N. pars illuminata I O N. circulus diuidens opacũ a ſplendido ſit ſub linea I N. quæ ad ocu-
lum noſtrum in B. dirigatur. quia vero pars ſplendida I O N. ſemper recta Solem aſpicit, ſi [?] t vt ſi producatur
linea C O. perpendicularis ipſi lineæ I N. ipſa ad Solis centrum A. pertineat. fit
præterea angulus D B A. gr. 87. quot ſcilicet Luna dimidiata a Sole recedit; erit
igitur trigonum A B C. notorum angulorum, angulus enim ad C. in centro Lu-
næ eſt rectus, angulus B eſt gr. 87. quare & reliquus A. 3. gr. non latebit. conſe-
quenter per 5. apparatus eſt conſtructione trianguli huic magno ſimilis, non la-
tebunt proportiones laterum: vnde notum erit quoties B C. contineatur in B A. ideſt, quoties diſtantia Lunæ a terra ſuperetur a diſtantia Solis.

134.1.

0120-02

4 Iuxta modum Ptolemæi, qui primo ſupponit diſtantiam Lunæ à terra eſ-
ſe cognitam, vt ſuperius oſtenſum eſt, ſecundo cognitam eſſe proportionem dia-
metrorum terræ, & vmbræ eius, in loco tranſitus Lunæ; vti eriam oſtenſum eſt
ſupra. terti [?] o aliquando Lunam ita Solem eclypſare vt ipſum abſque vlla mora
totum contegat. fit in figura ſeq. terra G K E. diſtantia Lunæ ab ea K L. quan-
do Solem totum fine mora obumbrat. diameter vmbræ, in loco tranſitus Lunæ
ſit Q R. productis ergo lineis G Q. E R. coibunt in S. quare vmbra terræ erit
G S E. quapropter ſi ædem lineæ in alteram quoq; partem extendantur verſus
A. & C. ipſæ neceſiario tangent hinc in de ſolare corpus; cum extremi radij So-
lis ſint vmbrarum finitores, vt ſupra cum de lumine, & vmbra mudi expoſuimus. producatur etiam linea S K A. per centrum terræ, quæ ſit axis vmbræ, in alteram
partem verſus D. ſitque ea Luna N L O. ſecundum centrum L. ſintq; L K. K F. æquales: ſi igitur ducantur lineæ K N. K O. Lunam tangentes, producanturq; verſus Solem, ipſum neceſſario vtrinque contingent; aliter Luna non eſſet in ea
diſtantia in qua totum Solem ſine mora nobis occultaret. tam igitur duæ lineæ
S A. S C. quam duæ K A. K C. in ijſdem ferè partibus A, & C. Soli occurrunt; imò ſibi mutuo occurrunt propè puncta A C. quare diſtantia ſeu linea A C. erit
Solis diameter, cuius centrum D. cum itaque nota ſint ea, quæ ſuppoſuimus, po-
terimus hanc figuram cum ſuis veris proportionibus delineare (quemadmodum
fecimus in figura pag. 78.) ſicque in ea ad ſenſum apparebit, quanta ſit diſtantia
D K. Solis a terra, ideſt, quot terræ ſemidiametri contineat, quotieſque Luna-
rem diſtantiam L K. excedat, quod præcipuè intendimus. erit etiam figura hæc
parua ſimilis omnino illi magnę, quam in mundo concipimus; conſtabunt etiam
ambæ ex triangulis ſimilibus. Hiſce igitur modis ex accuratis obſeruationibus
tradunt Aſtronomi minorem ſeu perigæam Solis diſtantiam conſtare ſemidia-
metris terræ 1101. mediam vero 1′142′. maximam vero 1182.

Ex quibus obiter etiam colligimus craſſitiẽ cęli, aut regionis ſolaris, per quam
ſcilicet Sol ſuſque deque exſpaciatur eſſe 81. terræ ſemidiametros. Demum me-
mineris non ſic Solem ſupra Lunam collocaſſe, vt nullus alius planeta aliquan-

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer