Full text: Biancani, Giuseppe: Sphaera mvndi, sev cosmographia demonstratiua, ac facile methodo tradita

Liber Nonus. @elio dictum eſt, nonne 12. ſunt horæ diei@ ratio autem cur Aſtronomi hoc loco eas adhibeant, eſt quia ani-
maduerterunt, ita ſe habere ætatem, ſeu dies Lunę, vi [?] que ad plenitunium, ad horas inæquales, quibus ea no-
ctu lucet; quemadmodum ſe habent 5. ad 4. Pariter poſt plenilunium reliquum eius ætatis, aut reliquos eius
dies vſq; ad 30. ita ſe habere ad horas, quibus noctu lucet, vt 5. ad 4. quare vt haſce horas reperiant, ſic agunt: Aetatem Lunæ per ſuperiores regulas, v. g. per epactam inueniunt, cui addunt vnitatem; quoniam, vti di-
ximus, ætas Lunæ per regulas aurei numeri aut epactarũ inuenta, eſt aliquanto vera minor. hanc igitur æta-
tem ſic auctam, multiplicant per 4. numerumq; genitum diuidunt per 5. Quotiens enim indicat horas inæ-
quales, ſiue partes duodecimas noctis, quibus Luna ſplendet; & ſi ſuperſint aliquot vnitates ex hac diur [?] ſione; cæ indicabunt totidem quintas partes vnius horæ, quibus præterea ſplendet. poſt plenilunium vero eædem. computãdæ ſunt ante Solis ortum; ratio eſt, quia creſcente Luna, ſiue ante plenil. fulſio ipſius eſt veſpertina,
occaſo enim Sole ſtatim in cælo apparet: eadem vero decreſcente ſiue poſt plenil. fulſio eius matutina eſt; quia ſingulis noctibus, vna ferè hora tardius oritur; ſed vſque mane fulget. ſi vero ſit ipſum plenil. tota nocte
fulget, quia occidente Sole oritur, & oriente occidit, v. g. hoc anno 1616. die 23. Iulij, reperio per epactas in
Calẽdario ſcriptas, ætatem Lunæ eſſe 9. dierum, & addita vnitate, eſſe 10. quos in 4. duco, fiunt 40. hos diuido
per 5. fiunt 8. pro quotiẽte. Luna igitur noctu lucet per horas 8. integras poſt Solis occaſum, quoniã creſcens
eſt, atq; ante plenil. rurſus eodem anno die 3. Auguſti, reperio ætatẽ Lunæ dierum 20. additaq; vnitate 21. & quia tranſactũ eſt plenil. accipio reliquum ætatis Lunę vſque ad 30. qui ſunt dies 9. quibus per 4. multiplicatis
producitur 36. hunc diuido per 5. fit quotiens 7 {1/5}. qui indicat Lunã, mane ante Soli [?] s ortũ, fulgere per horas 7. inæquales, cũ {3/5}. horæ. eſt enim decreſcens. præterea ſit in pleni [?] l. ætas Lunæ dies 15. hancduco in 4. fiunt 60. hunc diuido per 5. erit quotiens 12. ideſt, horæ 12. inæquales, quæ totam noctem cõplent. Eadem ratione. reperies Lunam in ambabus quadraturis, ideſt vel cum creſcẽs habet dies 7 {1/2}. vel cum ei ſeneſcenti ſuperſunt
7 {1/2}. ſplendeſcere per 6. horas inæquales; hoc eſt, per dimidiã noctem, quæ tunc erit veſpertina, nunc matutina.

Hęc porrò@regula nititur regula aurea, ſeu trium, quoniã enim ita eſt 5. ad 4. ſicut dies Lunę ad horas inæqu. quibus fulget; ſuntq; ſemper tres termini noti, videlicet 5. 4. & 10. v. g. dies Lunæ; fit vt ſi 4. in dies Lunæ, v. g. 10. ducantur, & productus diuidãtur per 5. proueniãt in quotiente horæ inęquales fulſionis nocturnę lunaris.

Hac igitur regula vti poſſumus, cum oportuerit nocturnam Lunæ fulſionem indagere; verum, vt nos hoc
labore leuaremur, condita eſt per præcedentem regulam ſequens Tabella, in qua per ætatem Lunæ præha-
bitam, ſtatim ſine vllo numerorum labore, nocturnam Lunæ fulſionem reperies.

131. Tabella inuentionis temporis quo Luna nocta [?] lucet.

## Aetas ***. ante ple- \\ nil.ſeu creſcentis. ## Horæ inæquales \\ quibus lucet. ## Ætas *** poſt p. enil. \\ ideſtſeneſcentis.
1 # # {4/5} # # 29
2 # # 1 {3/5} # # 28
3 # # 2 {2/5} # # 27
4 # # 3 {1/5} # # 26
5 # # 4 # # 25
6 # # 4 {4/5} # # 24
7 # # 5 {2/5} # # 23
8 # # 6 {1/2} # # 22
9 # # 7 {1/5} # # 21
10 # # 8 # # 20
11 # # 8 {4/5} # # 19
12 # # 9 {3/5} # # 18
13 # # 10 {2/5} # # 17
14 # # 11 {1/5} # # 16
15 # Pleni- # 12 # Lunium. # 15

VSus Tabellæ eſt hic: Aetatẽ Lunæ prę-
habitam accipe in columna ſiniſtra an-
te plenil. in dextra poſt. Et è regione illius
in columna media reperies horas inęquales
nocturn@s fulſionis Lunæ: quæ ante plenil. poſt Solis occaſum numerandæ ſunt: Poſt
plenil. ante Solis ortum, v. g. ſuperius ætas
Lunæ erat 10. di [?] es, quæ in columna ſiniſtra
reperitur ante, plenil. è cuius directo, in me-
di [?] a columna reſpondent 8. horæ inæquales
quibus poſt occaſum Luna fulgebat.

Rurſus in altero exemplo ętas Lunæ erat
dierum 21. poſt plenil. quæ reperitur in co-
lumna dextra, cui in media relpondent ho-
ræ 7 {1/5}. inæquales, quibus ante ortum Solis
ſplendebat.

Porrò non difficile erit cognoſcere quot
horis etiam æqualibus ſplendeat: cogni [?] to
enim numero horarũ inæqua ium, quæ no-
ctem oblatam complent, eum diuide in par-
tes 12. æquales, tot enim ex dictis partibus
Luna lucebit, quot etiam horas inæquales,
v. g. quia in ſuperiori exemplo diei 23. lulij
horæ nocturnæ æquales ſunt 9. in noſtra al-
titudinc poli gr. 45. Luna autem lucet ho-
ras inæquales 8. ideſt, 8. duodecimas illius
noctis. diuiſis i [?] gitur hor. ęqualibus 9. per 12. fit quotiens {3/4}. horæ inæqualis, quæ eſt pars
duodecima noctis illius. Luna igitur lucet
per 8. huius duodecimas. ſi igitur {3/4}. ducãtur
in 8. gignentur {24/@4}. ſine 6. vnde colligitur Lu-
nam lucere h. 6. æqualibus veſpertinis, ſiue
poſt occaſum Solis.

Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer