Full text: Biancani, Giuseppe: Sphaera mvndi, sev cosmographia demonstratiua, ac facile methodo tradita

De Mundi Fabrica, tur ſecundum reliquos motus annorum 15 menſis Iunij dierum 16. hor. 1. 15′. circum ſeras lineam B O. gra-
datim, & tandem quieſcet in R. paulo ante locum o. videlicetin gr. 4. 12′. ab apogæo; hoc eſt, duos ferè gra-
dus ante o. debes autem intelligere epic. eſſe translatum ad prædictum gr. Leonis, cum ſuis lineamentis, cir-
ca centrum K. ſi igitur produxeris lineam A R S. vſque ad Zodiacum, habebis pro æquatione arcum N S. de-
mendum a loco medio N. vt verus Lunæ motus in longitudine relinquatur, qui ſit in gr. 24. 42′. Leonis, vt
pri us per calculum.

123.1.

0113-01

124. Ad datum temporis instans, Nodum ☊. euchentem reperire. Propoſ. IIII.

IVcundum, ac pariter vtile eſt præſertim ad diuinandas Eclypſes loca Nodorum præſcire. Primo igitur
ad idem ſuperioris temporis inſtans, ex Tabula med. motus in annis ex 3. columna, cui inſcribitur, motus,
♌. accipem Radicem nodi ♌. quæ eſt è regione rad. 1600. eſtque ſig. 9. gr. 12. 0′. ſecundo motum eius pro
annis 15. tandem reliquos motus reliquis temporibus
conuenientes ex eadem columna tertia Tabularum. excipe, eoſque illis adſcribe, vt in formula hac vides. hos omnes motus, excepta radice, in vnam ſummam. cõpone, vt factũ vides, hanc ſumma à rad. deme quod
reliquum erit, indicabit locum ☊. è cuius diametro re-
peritur alter nodus ☊. boreus, ſeu deſcendens. reliquũ
illud indicat ☊. diſtare ab æquinoctio per ſigna 11. gr. 10. 45′ hoe eſt verſari in 11. graduum Piſcium. Ope-
ratio autem huius calculi diuerſa eſt ab alijs, quoniam
motus nodorum in Zodiaco eſt retrogradus, ideſt mo-
uetur in præcedentia, ſeu contra ordinem ſignorum: quia enim alij motus in conſequentia procedebant,
ideo addendi erant radici, per additionem enim continuatur progreſſus in conſequentia; at vero quoniam
motus nodorum eſt in præcedentia, ideo motus temporum ſunt ſubtrahendi à ſua radice, per hanc detractio-
nem fit retroceſſio, ſcu continuatur motus in præcedentia, vt ſpeculanti tibi manifeſtum erit.

124.1.

# # Sig. # Gra. # 1.
Radix # 1600 # 9 # 12 # 0
Anni # 15 # 9 # 20 # 5
Biſſext. Iunius. # # 9 # 9 # 38
Dies # 16 # 0 # 0 # 51
Hora # 1 # 0 # 0 # 0
Min. # 15 # 0 # 0 # 2
## Summa detrahenda \\ Rad. # 10 # 0 # 36
### # Reliquum. # 11 # 11 # 24

125. Idem practicè.

EOdem modo, ’quo in alijs præcedentibus motibus, poſſumus practicè in figura ſuperiori hunc calculum
abſoluere: mouendo tamen lineam A X. quæ eſt radix huius motus, non in conſequentia ſed in præce-
dentia, ſecundum exigentiam ſingulorum motuum ſingulis temporum ſpeciebus debi [?] torum: hæc enim. promotio radicis in præcedentia æquiualet fubtractioni ſuperioris calculi: demonſtratq; apertè cur ea ſub-
ſtractio ſit facienda.

126. Motum verum latitudinis Lunæreperire. Propoſ. V.

IAm vero cum conſtet ex calculo Lunam occupare gr. 25. Leonis, nodum verò boreum 11. X. elicitur hinc
Lunam diſtare à ☊, gr. 164. ſiue ſigna 5. gr. 14. quem appellant motum ***, in latitudinem. propinquam
vero eſſe ☋, per gr. 16. ſequitnr præter@a Lunam habere latitudinem borealem, cum adhuc verſetur in ſe-
micirculo ſuæ orbitæ boreali, ideſt, nondum diſtet a ☊, pluſquam 90. gr. tertio ex hoc motu in latitudinem
eruitur vera latitudo eius, ideſt, diſtantia eius ab eclyptica, idque auxilio Tabulæ latitudinis Lunæ, quã ſup. dedimus, nuncq; exemplo dati temporis exponemus.

127. Veram Lunæ latitudinem ad datum tempus reperire. Propoſ. VI.

PEr præcedentem propoſ. habeas veram ***, diſtãtiam à ☊ quæ eſt ſigna 5. gr. 14. cum qua adeas Tabulam
latitudinis ***, & accipe ſigna 5. in fronte, gradus autem 14. in ſerie prima deſcendente, & in communi
concurſu verſus 14. cum columna ſigni quinti, inuenies gr. 1. 23′. pro latitudine ***, quæ borealis eſt, vt etiam
titulus Tabulæmdicat.

His igitur omnibus computati [?] s habes verum, & abſolutum ***, locum in locum in Zodiaco ad datum tem-
pus, tam reſpectu longitudinis ab æquinoctio, quam reſpectu diſtantiæ d [?] ☊, necnon eius diſtantię ab eclypti-
ca, quæ eſt eius latitudo, deſideratur eiusa Sole eiongatio, quæ ſciri nequit ex noſtris Tabul@s, abſque veri
loci *** calculo, de quo poſtea. poteſt tamen nunc ex anno quem noſtro Zodiaco inſcripſimus in ſphæra ma-
teria@i, conoſcere plus minus, in quo gradus ſit ***, quem d@e 16. Iulij dato, reperies occupare gr. 14 ♋. Luna
autem eſt in 24 42. ☊. quare vera ***, elong@tio erit graduum ferè 25.

Sciat demum lector, auxi@io caleuli Aſtronomos condere ſibi Tabulas verorum motuum, quas Epheme
rides, ſeu Diar@a appellant, quæperpetua nequeunt eſſe, ſed tamen per plures annos oſtendunt ſingulis dic-
bus vera loca planetarum, cũ omnibus illorum paſſionibus, ideſt, aſpectibus, latitudinibus, ortus, occaſus, & c. verum in his nihil àdmirabilius, quam per annos complures intueri, ac contemplari poſie futurarum ecly-
pſ@um vtriulque luminaris, exactas delineationes.

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer