Full text: Biancani, Giuseppe: Sphaera mvndi, sev cosmographia demonstratiua, ac facile methodo tradita

106. De quinta Tabula Aequationum Lunæ.

HVius tabulæ titulus maximè conſiderandus eſt; is enim nos admonet hanc tabulam non exhibere iuſtas
æquationes, niſi in nouilunijs, ac plenilunijs medijs, quod factum eſt, quoniam id plurimi refert in
prædicendis eclypſibus, quæ omnes in nouil. aut plenil contingunt. Porro ſciendum eſt has æquationes mi-
nores eſſe cæteris æquationibus, quæ extra nouiluna aut pleniluna contingunt. adeo vtin Quadraturis ali-
quando æquationes maiores ſint noſtris æquation bus per gradus 2. 44′. maxima enim æquatio aliquando ad
7. gra. cum dimidio excreſcit. ſciendum igitur noſtras æquationes extra nouiluna eſſe iuſto minores, & qui-
dem aliquando per grad. 2. 44′.

Deinde cõſiderare oportet in figura pag. 69. epicycli ſemicirculos, dexterum C D E. & ſiniſtrum C F E. qui ab apogæo, & perigęo diſcriminatur. in his duobus ſemicirculis, gradus, qui ab apogæo hinc inde æqua-
liter diſtant, ſortiuntur æquales æquationes. v. g. gradus D. & gradus F. æqualiter ab apogæo diſtantes, ha-
bebunt æquales æquationes in Zodiaco, quæ in figura ſunt N Q. & N P. ſimiliter, & reliqui gradus ab apo-
gæo æquidiſtantes. vnde factum eſt vt in tabula eædem æquationes inſeruiant vtrique ſemicirculo; & ideo
in fronte Tabulæ ſunt 6. ſigna occidentalis, ſeu dexteri ſemicirculi, in calce vero ſunt ſigna 6. alterius ſemi-
circuli: eo ordine vt ſigna æquidiſtantia ab apogæo ſint in eadem columna, vnum in fronte, alterum in pe-
de ſic prima columna inſeruit primo ſigno, & duodecimo quę ab apogæo hinc inde pariter recedunt; ſecun-
da verò columna inſeruit ſecundo, & vndecimo ſigno; ſen continent eorum æquationes: & ſic de reliquis,
vt conſideranti lectori conſtabit.

Præterea ſciendum eſt in priore ſemicirculo æquationes ſemper eſſe demẽdas à motu medio, vt verus ha-
beatur. ſic exiſtente luna in O. epicycli puncto, æquatio N M. eſſet auferenda à medio motu, vt verus, qui eſ-
ſet in gradu M. haberetur. in ſecundo vero ſemicirculo æquationes ſunt medio motui addendæ, quia tunc
Luna magis diſtat ab æquinoctio, quàm epicycli centrum; vt ſi Luna eſſet in F. æquatio F N. medio motui
eſſet addenda, vt verus haberetur. Luna autem apogæa, aut perigęa exiſtente, nulla fit æquatio; quia linea
medij, & veri motus vniuntur. in hac tabula numeri primæ ſeriei ſunt gradus ſignorum ſex ſuperiorum in
fronte tabulæ ſcriptorum: numeri vero in vltima, ac dextera ſerie, ſunt gradus ſex ſignorum inferiorum in
calce tabulæ. habet autem ſex æquationum columnas, & quælibet earum inſeruit duobus ſignis, ideſt, conti-
net numeros, ſeu æquat ones duorum ſignorum æquidiſtantium ab apogæo. Primum ſignum inſcribitur
charactere. o. in fronte primæ columnæ, quia nondum eſt completum, niſi poſt gradus 30. numeri vero in
ipſa columna ſunt æquationes reſpondentes gradibus primi ſigni, nec non duodecimi. Secundæ columnæ
inſcribitur 1. hoc eſt ſignum vnum iam completum in prima columna: eſt tamen columna hæc ſecundi ſigni
nondum completi. ſic reliqui numeri titulares ſig nificant ſigna iam completa in præcedenti columna, & columna ſub eis pertinet ad ſignum ſequentis numeri. v. g. numerus 2. ſupra tertiam columnam ſignificat
duo ſigna iam completa cum ſuis æquationibus, in præcedentibus duabus columnis; columnam vero ſub iſto
2. eſſe columnam æquationum ſigni tertij cuius gradus ſunt in prima ſerie; & finitur iſtud ſignum tertium
in fine tertiæ columnæ è regione gradus 30. idem dicendum deſignis 6. inferioribus reliqua vſus, & exem-
pla docebunt.

107. De ſexta Tabula latitudinis Lunæ.

CIrca Tabulam latitudinis @, ſcias ſigna inſcripta, eſſe ſigna motus @, in latitudinem; numeros vero in
columnis grad. & min: eſſe latitudines @, ab eclyptica. reliqua ex dictis de alijs tabulis diligens lector
percipiet. Neque me latet Tychonem paulo diuerſam latitudinis lunaris Tabulam exhibere, ſed hæc noſtra,
noſtro inſtituto, accommodatior eſt.

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer