Full text: Biancani, Giuseppe: Sphaera mvndi, sev cosmographia demonstratiua, ac facile methodo tradita

De Mundi Fabrica, ci, id ex nimia à nobís remotíone prouenire, quæ in cauſa eſt, vt tumor ille tam pro@ul non appare at.

Poſtremò animaduerſione dignum eſt, allatas rationes pro Lunæſphæricitate non conuincere Lunam eſ-
ſe integram ſphæram, ſed tantummodo hemiſphærium; videmus enim nos ipſius vnum tantum, & idem he-
miſphærium, illud nimirum. in quo ſunt veteres maculæ, faciem humanam aliquatenus referentes, eas enim
in omnibus ſuis reuolutionibua ſemper Luna nobis obuertir.

97. De Luna Magnitudine. Cap. VIII.

1 AIo Lunam eſſe minorem terra, cuius euidens argumentum eſt, quod in Lunaribus eclypſibus, ipſa in
vmbra terræ aliquando tandiu immoratur, vt neceſl [?] e ſit diametrum Lunæ, diametrum vmbræ inibi
bis, teruè metiri. cum autem vmbra, vt oſtendimus, ſit conica, erit ibidem vbi Luna pertranſit, diameter vm-
bræ minor diametro terræ; quia vmbra conica ſemper gracileſcit. vnde neceſſario ſequitur Lunæ quoque
diametrum multo minorem eſſe, quam ſit terræ diameter, ac proinde ipſam quoque Lunam terra eſſe mi-
norem.

2 Aio Lunam eſſe longo interuallo Sole minorem, cuius ſignum euidens ſunt Solis eclypſes, in quibus,
quamuis Luna ſit multis partibus Sole inferior, nobiſque propior, nihilominus aliquando Solẽ nobis ita oc-
cultat, vt eo ſe multo minorem prodat; nam vti refert P. A guillonius in opticis lib. 6. anno 1567. facta eſt ecly-
pſis, in qua, quamuis Luna directe [?] inter viſum, & Solem interponebatur, non tamen totũ Solem obſcurabat,
ſed relinquebatur circumquaque de Sole circulus quidam lucidus, qui Lunæ diſcum, in coronæ modum, cir-
cumuergebat. hinc ſanè efficitur Solem Luna maiorem eſſe; quoniã enim radij optici, ſiue lineæ viſiuæ, quæ
ab oculo noſtro productæ, lunare corpus hinc inde tangebant, altius vſque ad Solem per magnum illud in-
teruallum extenſæ ſemper magis, ac magis à ſe inuicem diuellebantur, maius profecto eſſe oporter corpus il-
lud Solis, quod in tanta remotione prædictarum linearum diſtantiam adimplebat, quam ſit Luna, quę earum-
dem linearum longè minorem diſtantiam occupabat. Præterea, Luna eſt minor quam terra. Terra autem
eſt minor Sole, vt patet ex vmbra eius conica, quare Luna multo magis erit minor ipſo Sole.

3 Hæc autem leui brachio ſint dicta. Verum, vt exactè Lunæ magnitudinem oſtendamus, eam nimirum
eſſe terræ partem quadrageſimam, ſiue eam eſſe ad terram vt 1. ad 40. duo prius ſunt præcognoſce nda. Pri-
mum eſt diſtantia ipſius à terra. Secundũ eſt diameter eius viſibilis, ſiue apparens, ſiue etiam angulus ſub quo
videtur, quæ duo pariter in cæterorum ſyderum magnitudine perſcrutanda, præſcire neceſſe erit. qua porro
ratione diſtantia Lunę a [?] terris inueſtigetur, iam ſuperius oſtenſum eſt. Reſtat igitur, vt de eius apparenti dia-
metro cognoſcenda tractemus. Primus modus ſit per noſtrum quadrantem, magna cura, aſtronomicè collo-
catum. quo ſic conſtituto, per foramina, aut rimulas dioptræ, collimandum eſt diligenter in ſupremum Lu-
næ @mbum, cum ea meridianum pertranſit; & ſtatim in inferiorem etiam limbum; atque notanda ſunt duo
loca dioptræ in arcu quadrantis; nã diſtantia, ſiue arcus quadrantis inter hæc duo loca interceptus, erit quan-
titas apparentis diametri Lunæ. ideſt, exhibebit tot minuta anguli, ſub quo Luna videtur. hæc obſeruatio
accuratioreuadet ſi fuerint duo obſeruatores ſimul, qui per duos quadrantes colliment, vnus ad ſuperiorem
limbũ, differentia enim eorum erit quędã quantitas. Secundus modus eſt Hipparchi, qui ob id dioptrã quan-
dam, quam ideo Hipparchi appellant, excogitauit, cuius conſtructionem, & vſus docet Proclus Diadochus in
Hypothes: Aſtron. in hunc modum: ſit
regula inflexibilis quatuor cubitis lon-
ga, vt in figura A B. in in qua ad partem
A. infixit, erexitq; orthogonaliter pin-
nulam D C. immobilem, in qua eſſet par
uum foramen D. alteram ſimiliter E F. pinnulam orthogonaliter ei [?] dem regu-
læ erexit, ſed quæ per ſubſcudem in ca-
naliculo A B. inſerta, ſurſum, ac deor-
ſum manens perpendiculariter, moueri
poſſet. in ea fecit duo foramina parua E F. quę ita alteri foramini D. reſponderent, vt D. mediũ eorum obti-
neret, ſicuti apparet in figura. vſus hic erit, cum Solis, aut Lunæ diametrum apparentem accipere licet; con-
ſtituatur dioptra ad Lunam, aut Solem, quantum fieri poteſt ab horizontem eleuatum, vt ſidus ſit puriſſimũ [?] ,
& ab omni refractionum errore immune. pars autem B. ſyderi obuertatur, in qua eſt pinnacidium mobile. iam per foramen D. oculus inſpiciens ad ſydus, ita pinnulam E F. vltro, citroque promoueat, quouſque per
duo foramina deſpiciat luminaris limbum ſuperiorem, & inferiorem ſimul, ideſt, radius vnus viſiuus tran-
ſiens per foramina D E. videat inferiorem Lunæ marginem; alter radius per foramina D E. videat ſuperio-
rem marginem. hac enim ratione extrema diametri Lunæ compræhenduntur ad huiuſmodi radijs, fitq; ab
e [?] is angulus E D F. ſub quo eadem diameter ſpectatur, ſiue cui diameter ſubtenditur. hic ergo angulus expen
dendus eſt, per propoſ. 2. Appar. quot enim minuta ille continebit, totidem etiam minutorum eri@ apparens
diameter obſeruata. hoc eodem modo, & dioptra vtebatur etiam Ptolæmeus, cap. 14. lib. 5. magnæ conſt. ad
luminarium diametros capiendas.

97.1.

0096-01

Modus tertius eſt per craſſitiem vmbræ terræ in loco, vbi eam Luna attingit. Primo autem vmbræ c [?] raſ-
ſitiem ſagaciter ſic inueſtigant, obſeruant eclypſim, in q@a obſcuretur Lunæ dimidium, quo etiam tempore
Lunæ latitudinem exploratam, aut ex obſeruatione, aut ex calculo, habent. ſit in figura circulus D B E C.

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer