Full text: Alexandrinus, Heron: Heronis Alexandrini Spiritalium liber

Spirital. Liber. cipia ex utraque parte in locum inter duos cylindros interjectum: & in
co conſtituantur duo diaphragmata E G F H, locum G E F H inter-
cipientia, in quem penetret dictus tubus ex una parte perforatus. Impo-
natur autem operculo, hoc eſt ipſi G H tubulus habens parvum animal
ſimul perforatum. Perforeturque per totum animal, & inflectatur ut ver-
gat in carbonum locum. Quod ſi aliquando velimus non ſufflare animal,
ſit tubus in quo inſidet, alteri coaptatus, ut cum ipſum converterimus in
exteriorem partem non amplius ſufflet in locum carbonum, ſed extra. Ad
injiciendum vero aquam in locum G E F H utilis erit nobis tubulus ipſe
coaptatus. Nam ſublato animali à tubo, in quo inſidet, per ipſum a-
quam infundemus. Plurimus enim vapor in animal irrumpet. Operculo
autem imponitur crater R S ſimul cum ipſo perforatus, habensque ad ex-
tremitatem tubum uſque adfundum miliarii pertinentem, à quo tantum
diſtet, quantum ad aquæ fluxum ſatis ſit. Quantum igitur volumus cali-
dam emitti, injiciemus per R S frigidam, quæ procedet per tubum per-
meantem in locum calidæ: & ſuperaſcendens calida, p [?] er canalem, qui
eſt circa collum effluet. Ingreſſa enim per tubum aqua nondum commix-
ta eſt cum ſubjecta calida. Atquehoc ſemper ſacientes calidam pro frigida
injecta habebimus. Sed ut cognoſcamus quando miliarium aſcendit, con-
ſtruitur hiatulus foratus per totum, & forato operculo inſideat collo ha-
bens parvum tubum, hic autem aſpiciet in R S craterem, ut aſcendente
calida, delatio in craterem fiat. Conſtructio igitur hujuſmodi eſt. Quod
ſi velimus locum F E G H non occupare totum, ſed partem aliquam,
conſtruentur diaphragmata uſque ad dimidium. Et ipſis imponitur aliud
diaphragma, & accipit tubum pertinentem uſque ad animal. Et carboni-
bus ardentibus erit delatio vaporis ex parvo loco. Similiter & in ipſum
aqua injicietur.

0099-01

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer