Full text: Alexandrinus, Heron: Heronis Alexandrini Spiritalium liber

SPIRITAL. LIBER. pinquus aër, atque hic infuſam in collum aquam ſimul attrahet, ita ut ſu-
peremineat oſculum F. Ac propterea aëre ingreſſum habente canalis P
fluet, quouſque poculum ſurſum impulſum, faciat aquam, quæ eſt in col-
lo, reſpirationem obſtruere. Rurſus enim in priorem locum reſtituetur,
& non amplius fluet P canalis: idque toties fiet, quoties ſubtrahitur, & offertur poculum. Oportet autem non totum poculum ſubtrahi, ne to-
tum ſiphonis crus denudetur. Itaque canalis M N conformetur in thyr-
ſum, & R N circa ipſum ut ſpectaculum recte ſit diſpoſitum.

70.1.

0084-01

71. LXIII.

Conſtructio lagenæ vociferantis, quando humidum ef-
fluat.

Sit deſcripta lagena col-
lum quidem obſtructum
habens diaphragmate A B,
os vero diaphragmate
C D: & per utraque dia-
phragmata producatur tu-
bus E F ſimul cum ipſis
perforatus. Lagenæ autem
auricula ſit G H: atque ex
altera parte ſit tubus K L
ſimul perforatus cum A B
diaphragmate & ab ipſo
C D tantum diſtans, quan-
tum ad aquæ fluxum ſuffi-
ciat. Ad diaphragma vero
C D ſit ſyringula M, quæ
vocem edere poſſit. Ita-
que implebitur lagena per
tubum E F, aëre tum per
K L tubum, tum per ſy-
ringulam M excedente. Quando igitur lagenæ au-
riculam detinentes reclina-
mus ita ut aqua effluat,
fluet quidem per tubum
E F in partes exteriores; per K L vero procedet in collum B C. Et qui in ipſo eſt aër expulſus per

Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer