Full text: Alexandrinus, Heron: Heronis Alexandrini Spiritalium liber

63. LV.

Quædam vaſa à principio humore injecto fluunt, inter-
miſſione vero ſacta non amplius fluunt injecto humore,
quouſque ad dimidium repleta fuerint. Tunc enim inci-
piunt fluere. At intermiſſione facta non amplius fluunt
quouſque impleantur.

Sit enim vas A B, ha-
bens in ſeipſo tres ſipho-
nes inflexos C D E, in ven-
tre occultatos, quorum al-
tera quidem crura ſint ad
fundum vaſis, altera vero
extra ferantur in canales
efformata: atque eorum ex-
tremis apponantur vaſa
F H G quorum fundum
diſtetab oſculis, quantum
ad aquæ fluxum ſatis ſit. Omnia vero comprehen-
dantur alio quodam vaſe,
tamquam baſi KLMN, quæ
canalem X habeat. Et ſi-
phonis quidem C curvitas
ſit ad fundum vaſis; ſiphonis
vero D curvitas ad dimi-
dium altitudinis ejus, & ſiphonis E ad ipſum collum. Siigitur in vas A B aquam
infundamus, à principio
quidem fiuet per ſiphonem
C, quoniam curvitas ipſius
eſt ad fundum. Quodſi in-
termittamus, evacuabitur humidum infuſum per canalem X: & vas F
relinquetur aqua plenum: ſiphonis vero C reliqua pars aëre repleta erit. Rurſus cum aquam infundamus, non procedet per ſiphonem C, propter-
ea quod aër in eo continetur inter aquam infuſam, & eam, quæ eſt in
vaſe F. Aſcendet ergo humidum uſque ad ſiphonis D curvitatem, quæ
eſt ad dimidium altitudinis vaſis, & tunc fluere incipiet. Sed inter-
miſſionefacta rurſus idem continget, quod in ſiphone C jam dictum eſt.

Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer