Full text: Alexandrinus, Heron: Heronis Alexandrini Spiritalium liber

61. LIII.

Eſt etiam alia conſtructio, in qua humidum ſenſim fer-
tur, & manet, ita ut ſemper aſcendens videatur.

0075-01

Sit baſis A B undique præ-
cluſa, quæ diaphragma habeat
C D: & vitreum operculum
cylindri forma EF ſimiliter
undique præcluſum. In oper-
culo autem EF ſit tubus G H
ab ipſius tecto parum diſtans,
& ſimul perforatus cum dia-
phragmate. Alius etiam tubus
KL ſimul perforetur cum tecto
baſis: & à diaphragmate parum
diſtet. Inſit autem baſi extra
vitreum operculum foramen
M, per quod vas A D implea-
tur. Et baſis A B ad fundum
canalem habeat N. Sit præter-
ea alius tubus X O ſimul per-
foratus cum diaphragmate; parumque à baſi diſtans, per
quod implebitur vas C B. Ita-
que obſtructo canali N, aër,
qui eſt in C B per tubos. & per
foramen M excedet extra. & cum vas C B repletum fuerit,
implebimus A D per foramen
M. Aër enim, qui in ipſo eſt
per idem foramen excedit. Si igitur canalem N fluere dimittamus, in
locum C B exinanitum aër ex vitreo operculo procedet per tubum G H. In locum autem vitrei exinanitum ex A D humidum aſcendet per tubum
KL, & aër per foramen Mingredietur. Atque hoc uſque eo fiet, quoad
vitr@eum operculum repletum fuerit. Oportebit autem loca A D C B
E Finter ſe æqualia eſſe, ut ad invicem & aër, & humidum transferantur. Quando autem vas C B exinanitum fuerit, & conſtiterit aëris continui-
tas, rurſus ex vitreo operculo, aqua in vas A D deferetur, aëre per
canalem N, & per GH tubum in vitreum operculum ingrediente. Qui
vero eſt in vaſe AD aër per foramen M excedet.

Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer