Full text: Alexandrinus, Heron: Heronis Alexandrini Spiritalium liber

59. LI.

Si crater in quadam baſe exiſtat, habeatque canalem a-
pertum inter fluendnn ceflabit, quamquam congruens o-
perculum canalem non claudat.

0073-01

Sit crater A B in baſi C. Perque fundum vaſis & baſim tubus impellatur
D E F in canalem deſinens. In auricula autem crateris regula G H com-
pact a inſiſtat, ad quam aptetur altera regula K L circa H fibulam: & ab
extremitate K alia regula demittatur K M, quæ circa fibulam K movea-
tur. Ad M vero contineat pyxidem, quæ pondus habeat, poſſitque tu-
bum D E F circumſepire. Quando igitur cratere pleno exiſtente, depri-
memus extremitatem regulæ L pyxis NX extolletur, & quæ in cratere
eſt aqua per tubum DEF feretur extra. Quod ſi extremitatem L dimit-
temus pyxis deſcendet, tubumque DEF circumſepiet: & qui in ipſa eſt
aer non habens egreſſum, obſtabit humori exiſtenti circa tubum DEF,
ut non amplius per oſculum D feratur. Sed cum rurſus deprimemus extre-
mitatem L, canalis aquam effundet.

Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer