Full text: Alexandrinus, Heron: Heronis Alexandrini Spiritalium liber

5. HERONIS
ALEXANDRINI
SPIRITALIUM
LIBER.

CUm ſpiritalis tractatio maximo ſtudio digna
ab Antiquis, tum Philoſophis, tum Mecha-
nicis exiſtimata ſit, illis quidem ratione ejus
vim, ac facultatem tractantibus; his vero
etiam per ipſam ſenſilium actionem: neceſ-
ſarium fore judicavimus, quæ ab antiquis
tradita ſunt in ordinem redigere; & quæ nos ipſi inveni-
mus exponere. Ita enim ſiet ut qui poſthac in mathema-
ticis verſari volent, ex his maxime adjuventur. Præterea
cum arbitraremur conſentaneum eſſe tractationem hanc co-
hærere ei, quæ de aquaticis horoſcopiis in quatuor libris eſt
tradita, de ipſa conſcribere inſtituim us quemadmodum
dictum eſt. Etenim per conjunctionem aëris, ignis, aquæ,
& terræ: & tribus elementis, vel etiam quatuor inter ſe
congredientibus variæ diſpoſitiones eſſiciuntur; aliæ qui-
dem neceſſarios vitæ noſtræ uſus præbentes. Aliæ vero ter-
ribilem quandam admirationem moventes.

6. De vacuo.

Verum antequam ad ea, quæ dicenda ſunt, aggredia-
mur, de vacuo diſputandum eſt. alii enim univerſe nullum
omnino vacuum eſſe affirmant; alii coacervatum quidem na-
tura nullum eſſe vacuum, ſed ſecundum exiguas partes diſſe-

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer