49.
XLI.
Vaſis conſtructio, quod {διὰ}εόμετ{ρο}ν videlicet juſtæ men-
ſuræ appellatur. Hoc autem humido repletum quotieſcum-
que invertatur, æqualem quantitatem effundit.
Sit aliquod vas A B, interſe-
ptum habens collum A B dia-
phragmate: & ad fundum vaſis
ſit ſphærula C, capiens menſu-
ram, quam effundere volueri-
mus. Per diaphragma vero de-
mittatur tubus ſubtiliſſimus DE. Simul cum ſphærula perforatus: & in parte inferiori ſphærulæ
ſit parvum foramen F, à quo ex-
tendatur tubulus F G ſub auri-
culam vaſis tendens, & ſimul
perforatus cum ea, quæ conca-
va exiſtat: & juxta dictum fo-
ramen ſit aliud foramen L
tendens in alveum vaſis. Ha-
beat autem auricula etiam ſpi-
raculum H. Comprehendentes
igitur H ſpiraculum vas humido
replebimus per foramen, quod
poſt infuſionem obturetur. Vel
etiam per ipſum tubulum D E
vas implebitur, exiſtentein ven-
tre vaſis parvo foramine, per
quod aër expellatur. Simul quo-
que humido replebitur ſphærula
per tubulum DE. Ergo ſi inver-
tentes vas ſpiraculum H dimittamus, effluet humidum, quod in ſphærula
C, & in tubulo D E continetur. Rurſus ſi comprehendentes ſpiraculum
vas invertamus, & ſphærula, & tubulus implebuntur; aër enim, qui eſt
inipſis ab incidente humido expelletur. Poſtea rurſus quando vas inver-
tamus, æqualis molis humidum effluet, niſifortaſſe ob differentiam tu-
buli D E, non enim ſemper implebitur. Sed juxta vaſis inanitionem & ipſe inanietur. Hæc autem differentia omnino minima erit.