Full text: Alexandrinus, Heron: Heronis Alexandrini Spiritalium liber

SPIRITAL. LIBER. ceps reliqua, quotcumque vina fuerint; & loci numero æquales in vaſe
A B C D. Excipiemus autem unumquodque ipſorum ſigillatim per eun-
dem canalem hoc modo. In fundo vaſis A B C D ex ſingulis locis ſinguli
procedant tubi, exloco quidem M tubus Q Ψ, ex N vero tubus Ω Z, & ex X tubus V I, quorum extrema Ψ Z I ſimul perforentur cum alio tubo
Ψ Z I α. Rurſus alius tubus β γ intraipſum Ψ Z I α diligenter aptetur, ob-
turatus ad interiorem partem γ, habenſque foramina è regioneoſculorum
Ψ Z I, ita ut converſo tubo β γ foramina ad unumquodque ipſorum ad-
ducta excipiant vinum, quodin ſingulis ipſorum continetur; & per oſcu-
lum exterius tubi β γ extra effundant, tubo autem β γ conjunctus ſit fer-
reus obeliſcus {δι} [?] ε & ad partem quidem ε ex plumbo agglutinatur pondus η; ad {δι} [?] vero fibula ferrea {δι} [?] ς, habens in medio phialulam agglutinatam ς cu-
jus concava ad ſuperiora ſpectent. Sit autem & conus colurus concavus,
cujus major circulus ζ, & minor θ, per quem & fibula {δι} [?] σ τ procedat. Fiant
etiam ſphærulæ plumbeæ inæquales, quæ tot numero ſint, quot & loci
MNX: ſi igitur minorem ſphærulam imponamus phialulæ ζ θ, cum ſit gra-
vis ad inſeriorem partem ferretur; quouſque coni coluri ſuperficiem con-
cavam contingat, & convertat tubum β γ, ita ut foramen quod eſt in ipſo
fiat è regione Ψ, & excipiat vinum in eo loco contentum. Quod quidem
uſque eo fluet, quoad ſphæra phialulæ imponatur, niſi forte totum effluxe-
rit. Si vero ſphæram auferamus, rurſus pondus η converſum obturabit fo-
ramen Ψ ut vinum non amplius fluat. Rurſus igitur ſi aliam ſphærulam im-
ponamus, plus deorſum feretur & plus convertet tubum β quouſque fora-
men in ipſo è regione Z fiat: & ita vinum, quod in eo loco continetur,
fluet, & rurſus elevata ſphærula pondus χ deſcendens foramen Z obtura-
bit, ut non amplius fluat vinum. Quod ſi alia ſphærula imponatur adhue
plus convertetur tubus β, adeo ut vinum, quod eſt in loco X effluat. O-
portet autem minorem ſphærulam phialulæ impoſitam evincere pondus
χ, hoc eſt tubum β convertere: ita enim evincent & aliæ ſphærulæ, & tubum β convertent.

40.1.

0052-01
Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer