Full text: Alexandrinus, Heron: Heronis Alexandrini Spiritalium liber

36. XXVIII.

In aliquo loco aquæ fluxionem habente conſtruitur ani-
mal ſive ex ære, ſive ex alia aliqua materia, quod oblato
ipſi poculo bibit cum ſtrepitu & clamore, ut ſitire videatur: eſt autem conſtructio talis.

Sit vas A B, in quod in-
fluit canaliculus C: & in eo
ſit inflexus ſiphon, ſive ſpi-
ritalis diabetes D E F, cu-
jus alterum crus extra vaſis
fundum excedat: ipſi vero
ſubjiciatur baſis præcluſa
G H K L, habens & ipſa in-
flexum ſiphonem M N X: & oſculo F ſubjiciatur O P
infundibulum, cujus caulis
feratur in baſim G H K L,
tantum diſtans à fundo, quan-
tum ad aquæ fluxum fuffi-
ciat. Animalis autem oſcu-
lum ſit ad R, ubitubus pona-
tur, per unum pedem, vel per
aliam aliquam animalis par-
tem occulte in baſim dela-
tus, qui ſit R S T: contin-
get igitur repleto A B vaſe
humorem ſuperfluentem in O P infundibulum ferri: & impleri baſim
GHKL, ipſumque AB vas exinaniri. Rurſus autem repleta baſi ſuper-
fluens humor per ſiphonem M N X baſim exinaniet: dumque ea exinani-
tur, aër per oſculum R exinanitum replebit locum. Quando igitur ipſi
R poculum offeramus, abſorbetur vi attractus humor pro aëre quouſque
baſis exinanita fuerit. Et ita rurſus vas A B repletum exinanitur; & ſe-
quuntur eadem, quæ dicta ſunt: ut autem tempore opportuno, hoc eſt
dum baſis exinanitur, poculum offeramus, ſit aliquod motum ab effluxione,
quæ fit per ſiphonem M N X, aqua ſcilicet in ipſum incidente: in quod
reſpicientes, cum movebitur, tunc poculum offeremus.

36.1.

0048-01
Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer