HERONIS
velociorem, ſed tamen æqualem per ſeſe, convertimus cochleam, ita ut
regula O P depreſſior fiat: erit enim exceſſus ſiphonis extra major priori,
ideoque fluxus æqualis quidem per ſeipſum, ſed priori velocior. Quod ſi
adhuc velociorem eſſe fluxum velimus, convertemus cochleam ut regu-
la O P etiam magis deprimatur: ſi vero tardiorem eadem regula OP in
ſublime attollatur: atque ita erit per ſiphonem fluxus partim quidem
æqualis, partim vero inæqualis: ut autem per os noſtrum aquam non
attrahamus, neque enim hoc in omnibus ſiphonibus fieri poteſt, præter-
quam in valde parvis, ita faciemus.
11.
V.
Sit ſmeriſmation aliquod, cujus maſculum quidem apponatur extrin-
ſeco ſiphonis cruri, ita ut per ipſum fluat, ſitque T Y, fœmina vero