Ex jam demonſtratis perſpicuum eſt ſiphonis fluxum, eo
immobili permanente inæqualem fieri, idem enim contin-
git & vaſe ad fundum perforato, & fluente: namque & hic
fluxus inæqualis eſt, propterea quod in principio quidem
aquæ effuſio majori gravitate premitur, poſt vero ea evacuata
minori: & quo ſiphonis exceſſus major eſt, eo celerior fluxus
efficitur: rurſus enim fluxus, qui fit per oſculum ipſius, ma-
jori gravitate urgetur, quàm cum minor ſit exterior exceſſus,
quo videlicet ſuperficies aquæ in vaſe exiſtentis exterius ſi-
phonis oſculum excedit: fluxus igitur per ſiphonem ſemper
inæqualis jam dictus eſt: oportet autem fluxum ſemper æ-
qualem per ſiphonem invenire.
9.
De fluxu ſemper æquali per ſiphonem inflexum. III.
Sit aliquod A B vas aqua plenum in quo ſupernater C D lebetarium,
habens os obtectum operculo C D, per operculum vero, & fundum lebe-
tarii trajiciatur ſiphonis alterum crus, & ſtanno ad foramina coarctetur: alterum autem crus ſit extra vas A B: habeatque oſculum humilius, quam
ſit aquæ in vaſe exiſtentis ſuperficies. Si igitur per ſiphonis oſculum
exterius aërem, qui eſt in ſiphone attrahemus, ſimul conſequetur
& humidum; quod non poſſit
in ſiphone locus omnino vacuus
eſſe: & cum principium fluxus
acceperit ſiphon, eo uſque fluet,
quoad totam, quæ in vafe con-
tinetur, aquam exhauſerit: eſt
autem is fluxus æqualis, præte-
rea quod exceſſus ſiphonis ex-
tra, quo in partem inferiorem
excedit ſuperficiem aquæ ſemper
idem manet; quoniam in vaſis
exinanitione ſimul & lebes cum
ſiphone deſcendit: quo autem
exceſſus extra major ſit, eo ve-
locior erit fluxus, quamquam
per ſeipſum æqualis. Sit dictus
ſiphon E F G, aquæ autem
ſuperficies ad rectam lineam
H K.