Full text: Alexandrinus, Heron: Heronis Alexandrini Spiritalium liber

8. De Medio ſpiritali Diabete. II.

Eſt autem & alius, qui vocatur medius ſpiritalis diabetes
eandem actionem habens, quam inflexus ſiphon.

Sit enim vas ſimiliter aqua plenum A B: & per ejus fundum trajiciatur
tubus C D coarctatus ipſi fundo, & in partem inferiorem excedens, oſcu-
lum autem ejus C non communicet cum ore vaſis A B, ſed alter tubus E F
ipſum circumſideat, ab eo undique æqualiter diſtans: & oſculum qui-
dem ſuperius, ſquammula E G, ab oſculo C parum diſtante cooperiatur: oſculum vero inferins tubi E F tantum diſtet à fundo vaſis A B, quantum
ad aquæ fluxum ſufficiat. His ita diſpoſitis ſi per oſculum D ſimiliter attra-
hamus aerem, qui eſt in C D ſiphone, ſimul & aquam, quæ eſt in vaſe AB
attrahemus, ita ut effluat, & tunc tota fluet, quæ in AB vaſa aqua ob ex-
ceſſum ſiphonis extra, aër enim, qui interjicitur inter humidum & tubum
E F, cum modicus ſit, poteſt ſe-
cedere in tubum C D, & ſimul a-
quam attrahere, non conſiſtet au-
tem fluxus ob exceſſum extra, ete-
nim non exiſtente E F ceſſabit flue-
re, cum ſuperficies humidi ad C
fiat manente exceſſu: ſed propter-
ea quod non poteſt aër ſubingredi
toto E F in aqua demerſo, fluxus
non conſiſtet & qui ingreſſus eſt
aër in vas AB exeunti aquæ ſucce-
det: totum enim exterius tubi of-
culum ad aquam ſemper humilius
eſt ſuperficie aquæ, quæ in vaſe: cum autem non poſſit una fieri ſu-
perficies, totam excernit aquam,
& majori gravitate fit attractio. Quod ſi non velimus aërem, qui
in tubo C D continetur, ore attra-
here, infundemus aquam in vas
A B quouſque ſuperinfufa per tu-
bum C D principium fluxus acci-
piat, & ita rurſus tota, quæ eſt in
A B vaſe, aqua exhaurietur, vocatur autem ut dictum eſt, C D E F ſpi-
ritalis ſiphon, vel ſpiritalis diabetes.

8.1.

0019-01
Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer